← 萨卢斯特

朱古达战争

§1-2

心灵的支配力与通过美德追求不朽

作者指出人类抱怨自身天性脆弱是毫无根据的,主张心灵才是生命的真正主宰,人们应当通过美德发展心灵不朽的追求,而非沉溺于肉体享乐任由才能荒废。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1

Falso queritur de natura sua genus humanum, quod inbecilla atque aevi brevis forte potius quam virtute regatur.1 nam contra reputando neque maius aliud neque praestabilius invenias2 magisque naturae industriam hominum quam vim aut tempus deesse. sed dux atque imperator vitae mortalium animus est. qui ubi ad gloriam virtutis via grassatur, abunde pollens potensque et clarus est neque fortuna eget, quippe quae probitatem, industriam aliasque artis bonas neque dare neque eripere quoiquam potest. sin captus pravis cupidinibus ad inertiam et voluptates corporis pessum datus est, perniciosa lubidine paulisper usus, ubi per socordiam vires tempus ingenium diffluxere, naturae infirmitas accusatur: suam quisque culpam auctores ad negotia transferunt.3 quod si hominibus bonarum rerum tanta cura esset, quanto studio aliena ac nihil profutura multaque etiam periculosa ac perniciosa petunt, neque regerentur magis quam regerent casus et eo magnitudinis procederent, ubi pro mortalibus gloria aeterni fierent.4

人类错误地抱怨自己的天性,以为它孱弱而寿命短暂,受机运而非美德所支配。因为相反地,只要加以深思,你就会发现并没有什么事物比它更伟大、更卓越,天性所欠缺的与其说是力量或时间,不如说是人类的勤勉。然而,必死之人生命的向导与统帅乃是心灵。当它沿着美德之路进军以求荣耀时,它便极其刚强、有力且显赫,并不需要幸运的襄助;因为幸运既不能给予也不能从任何人手中夺走正直、勤勉以及其他优秀的品质。但若它被邪恶的欲望所俘获,沉沦于懒散与肉体的享乐,在短暂地放纵于毁灭性的情欲之后,当体力、时间与天赋由于懈怠而消逝殆尽时,天性的脆弱便受到指责:当事者们各自把自己的过错推卸给外界境况。然而,如果人类对有益之事有着同样巨大的关切,正如他们怀着何等热忱去追求那些外在的、毫无益处的、甚至大多既危险又毁灭性的事物那样,那么他们就不会受制于偶然变故,反而更能支配变故,并且会达到如此崇高的境地,以至于不再是必死之人,而是通过荣耀成为永恒。

§2

nam uti genus hominum conpositum ex corpore et anima est, ita res cunctae studiaque omnia nostra corporis alia, alia animi naturam sequontur. igitur praeclara facies, magnae divitiae, ad hoc vis corporis et alia omnia huiusce modi brevi dilabuntur; at ingeni egregia facinora sicuti anima inmortalia sunt. postremo corporis et fortunae bonorum ut initium sic finis est, omniaque orta occidunt et aucta senescunt: animus incorruptus, aeternus, rector humani generis agit atque habet cuncta neque ipse habetur. quo magis pravitas eorum admiranda est, qui, dediti corporis gaudiis, per luxum et ignaviam aetatem agunt, ceterum ingenium, quo neque melius neque amplius aliud in natura mortalium est, incultu atque socordia torpescere sinunt, quom praesertim tam multae variaeque sint artes animi, quibus summa claritudo paratur.

因为正如人类由肉体与灵魂构成一样,我们的一切事物和一切追求,有的遵从肉体的天性,有的则遵从心灵的天性。因此,出众的容貌、巨大的财富,加之肉体的力量以及其他一切此类事物,很快就会消逝;然而才智的卓越事迹却如同灵魂一样是不朽的。最后,正如肉体与幸运的福祉有其开端,亦有其终结,一切产生的事物都会泯灭,一切成长的事物都会衰老;然而未受败坏的、永恒的心灵作为人类的统治者,推动并掌握着万物,自身却不受任何事物所掌握。因此,那些沉溺于肉体欢愉、在奢靡与怠惰中度过一生,却听任天赋——在凡人的天性中没有比这更好、更崇高的了——因荒废和麻木而变得迟钝的人,其堕落更是令人惊骇,尤其是在有如此之多且多样的心灵技艺可以用来谋取最高光荣的时候。

语法注4 条
  1. 1quod inbecilla atque aevi brevis forte potius quam virtute regatur

    由连词 quod 引导的从句中使用虚拟式现在时 regatur,表示主观认定的理由(即人类所抱怨的内容),而非说话者客观认可的事实。

  2. 1reputando neque maius aliud neque praestabilius invenias

    reputando 是动名词的夺格,表示方式或条件(“通过深思”)。主句动词 invenias 是针对不特定第二人称的潜在虚拟式(“你会发现”)。

  3. 1suam quisque culpam auctores ad negotia transferunt

    名词 auctores 用作逻辑复数主语的同格语(“尽管他们自己就是始作俑者/责任人”)。虽然 quisque 为单数,但谓语动词 transferunt 根据语意呼应(synesis)采用复数。negotia 在此处指“外在局势”或“客观境况”。

  4. 1eo magnitudinis procederent, ubi pro mortalibus gloria aeterni fierent

    eo 是程度副词,接部分属格 magnitudinis,意为“达到如此崇高的境地”。关系副词 ubi 引导带有虚拟式 fierent 的结果/特征从句。介词短语 pro mortalibus 意为“取代凡人地位(不再是必死之人)”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0631.phi002.humanitext-lat3:1-2