← 萨卢斯特

朱古达战争

§14#1

阿德赫巴尔向罗马元老院的演说

流亡至罗马的阿德赫巴尔向元老院发表演说,回顾先父的遗训以及家族自古以来与罗马的同盟关系,控诉朱古达弑杀其弟希埃姆普萨尔并将自己驱逐出境的罪行,恳求罗马施以援手。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§14#1

'Patres conscripti, Micipsa pater meus moriens mihi praecepit, uti regni Numidiae tantummodo procurationem existumarem meam, ceterum ius et imperium eius penes vos esse; simul eniterer domi militiaeque quam maxumo usui esse populo Romano; vos mihi cognatorum, vos adfinium loco ducerem: si ea fecissem, in vostra amicitia exercitum divitias munimenta regni me habiturum. quae quom praecepta parentis mei agitarem, Iugurtha, homo omnium quos terra sustinet sceleratissumus, contempto imperio vostro Masinissae me nepotem et iam ab stirpe socium atque amicum populi Romani regno fortunisque omnibus expulit. Atque ego, patres conscripti, quoniam eo miseriarum1 venturus eram, vellem potius ob mea quam ob maiorum meorum beneficia posse me a vobis auxilium petere, ac maxume deberi mihi beneficia a populo Romano, quibus non egerem, secundum ea, si desideranda erant, uti debitis uterer.2 sed quoniam parum tuta per se ipsa probitas est neque mihi in manu fuit, Iugurtha qualis foret, ad vos confugi, patres conscripti, quibus, quod mihi miserrumum est, cogor prius oneri quam usui esse. ceteri reges aut bello victi in amicitiam a vobis recepti sunt aut in suis dubiis rebus societatem vostram adpetiverunt; familia nostra cum populo Romano bello Carthaginiensi amicitiam instituit, quo tempore magis fides eius quam fortuna petunda erat. quorum progeniem vos, patres conscripti, nolite pati me nepotem Masinissae frustra a vobis auxilium petere. Si ad impetrandum nihil causae haberem praeter miserandam fortunam, quod paulo ante rex genere fama atque copiis potens, nunc deformatus aerumnis, inops alienas opes expecto, tamen erat maiestatis populi Romani3 prohibere iniuriam neque pati quoiusquam regnum per scelus crescere. verum ego iis finibus eiectus sum, quos maioribus meis populus Romanus dedit, unde pater et avos meus una vobiscum expulere Syphacem et Carthaginiensis. vostra beneficia mihi erepta sunt, patres conscripti, vos in mea iniuria despecti estis. eheu me miserum! hucine, Micipsa pater, beneficia tua evasere, ut, quem tu parem cum liberis tuis regnique participem fecisti, is potissumum stirpis tuae extinctor sit? numquamne ergo familia nostra quieta erit? semperne in sanguine ferro fuga vorsabitur? dum Carthaginienses incolumes fuere, iure omnia saeva patiebamur: hostes ab latere, vos amici procul, spes omnis in armis erat. postquam illa pestis ex Africa eiecta est, laeti pacem agitabamus, quippe quis hostis nullus erat,4 nisi forte quem vos iussissetis. ecce autem ex inproviso Iugurtha, intoleranda audacia scelere atque superbia sese efferens, fratre meo atque eodem propinquo suo interfecto primum regnum eius sceleris sui praedam fecit; post ubi me isdem dolis nequit capere, nihil minus quam vim aut bellum expectantem in imperio vostro, sicuti videtis, extorrem patria domo, inopem et coopertum miseriis effecit, ut ubivis tutius quam in meo regno essem.

各位征集元老,先父米基普萨在临终前曾嘱咐我,只需将努米底亚王国的治理之权视作己有,而其最高权力和主权则归属于诸位;同时嘱咐我在和平与战时都要竭力对罗马人民发挥最大的效用;将诸位视同我的宗亲与姻亲:只要我遵行这些,我便能在诸位的友谊中拥有军队、财富和王国的屏障。正当我致力于践行先父的这些遗训时,大地上所容纳的一切人中最凶恶的暴徒朱古达,蔑视诸位的权威,将身为马西尼萨之孙、且自血统源头上就已是罗马人民的同盟者与朋友的我,从王位和一切财产中驱逐了出去。 而且,各位征集元老,既然我注定要落到如此悲惨的境地,我宁愿能够凭藉自己的功绩而非先祖的功绩向诸位请求援助,更宁愿罗马人民欠我本不需要动用的恩情,退一步说,如果非得需要,我便能像索取应得的债务一样使用它们。然而,既然正直本身并不足以自保,而朱古达会成为怎样的人又非我所能掌控,各位征集元老,我唯有逃奔向诸位;而令我最感痛苦的是,我被迫在能够对诸位有用之前,先成为诸位的负担。其余的君王,或是在战败后才蒙诸位收纳为友,或是在自身陷入危难时寻求诸位的结盟;而我们家族却是在迦太基战争期间便与罗马人民缔结了友谊,在那时,更值得追求的是罗马人民的信义而非其境遇。各位征集元老,切莫听任他们的后嗣——我,马西尼萨的孙子——向诸位徒劳地寻求援助。 即便我除了令人哀怜的境遇之外别无任何获准所请的理由——不久前我还是一位在出身、声望和军资上强大的君王,如今却被苦难折磨得不成模样,一贫如洗地仰仗他人的资助——阻止不公、不听任任何人的统治通过罪恶而扩张,本也是罗马人民的威严所当为之事。更何况,我是被从罗马人民赐予我先祖的疆土上驱逐出去的;正是从那里,我的父亲和祖父与诸位一同驱逐了西法克斯和迦太基人。各位征集元老,诸位的恩惠已从我手中被夺走,在加诸于我的侵害中,诸位蒙受了轻蔑。哀哉,苦命的我啊!先父米基普萨,您的恩惠最终竟落得如此结局吗:那个被您置于与亲生子女同等地位、分享王国的人,反倒成了将您的血脉斩尽杀绝的元凶?难道我们家族就永远不得安宁吗?难道注定要永远周旋于鲜血、利刃与流亡之中吗?当迦太基人尚完好无损时,我们忍受一切严酷乃是理所当然:敌人在侧,作为朋友的诸位远在天边,一切希望全系于武力。在那个祸害被赶出非洲之后,我们欣然享受着和平,因为除非是诸位所指定的敌人,我们本无任何仇敌。然而看哪,朱古达出乎意料地以令人无法容忍的狂妄、罪恶和傲慢自负,在杀害了我的兄弟兼其亲族之后,先将他的王国变成了自己罪恶的战利品;随后,当他无法以同样的诡计捕获在诸位的支配下绝未料到会遭遇武力或战争的我时,便如诸位所见,使我被驱逐出国邦与家园,一贫如洗,深陷苦难,以致我在任何地方都比在自己的王国里更为安全。

语法注4 条
  1. 14eo miseriarum

    程度副词 eo 支配部分属格 miseriarum,意为“落到如此悲惨的境地”。

  2. 14secundum ea, si desideranda erant, uti debitis uterer

    承接前文主句动词 vellem。短语 secundum ea 意为“退一步而言/其次”,其后插入条件从句 si desideranda erant(“如果它们[恩情]必须被请求的话”),引出从属名词从句 uti debitis uterer(“以便我将其作为应得的债权来支取”)。

  3. 14tamen erat maiestatis populi Romani

    maiestatis 是表示属性或职责的述语属格(“属于……的尊严/职责”)。主句动词 erat 在反事实条件句的结论从句中使用了直陈式未完成过去时,以替代连接法 esset(类似于 longum erat、aequum erat 的用法),强调责任或应当具备的本质特征:“本应属于罗马人民的威严”。

  4. 14quippe quis hostis nullus erat

    quis 是关系代词 quibus 的古体/短缩与格复数形式,在此充当所有与格,意为“因为对于我们而言并无任何仇敌”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0631.phi002.humanitext-lat3:14#1