← 萨卢斯特

朱古达战争

§14#2

阿德赫巴尔控诉朱古达并恳求罗马援助

阿德赫巴尔向元老院陈辞,历数家族对罗马的忠诚以及宗族的悲惨遭遇,控诉朱古达的罪行与诡计,并恳求罗马施以援手。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§14#2

Ego sic existumabam, patres conscripti, uti praedicantem audiveram patrem meum, qui vostram amicitiam diligenter colerent, eos multum laborem suscipere, ceterum ex omnibus maxume tutos esse. quod in familia nostra fuit,1 praestitit, uti in omnibus bellis adesset vobis; nos uti per otium tuti simus, in vostra manu est, patres conscripti. pater nos duos fratres reliquit, tertium Iugurtham beneficiis suis ratus est coniunctum nobis fore. alter eorum necatus est, alterius ipse ego manus inpias vix effugi. quid agam? aut quo potissumum infelix adcedam? generis praesidia omnia extincta sunt. pater, uti necesse erat, naturae concessit. fratri, quem minume decuit, propinquos per scelus vitam eripuit. affinis amicos propinquos ceteros meos alium alia clades oppressit: capti ab Iugurtha pars in crucem acti, pars bestiis obiecti sunt, pauci, quibus relicta est anima, clausi in tenebris cum maerore et luctu morte graviorem vitam exigunt. Si omnia, quae aut amisi aut ex necessariis advorsa facta sunt, incolumia manerent, tamen, si quid ex inproviso mali accidisset, vos inplorarem, patres conscripti, quibus pro magnitudine imperi ius et iniurias omnis curae esse decet. nunc vero exul patria domo, solus atque omnium honestarum rerum egens quo adcedam aut quos appellem? nationesne an reges, qui omnes familiae nostrae ob vostram amicitiam infesti sunt? an quoquam mihi adire licet, ubi non maiorum meorum hostilia monumenta pluruma sint? aut quisquam nostri misereri potest, qui aliquando vobis hostis fuit? postremo Masinissa nos ita instituit, patres conscripti, ne quem coleremus nisi populum Romanum, ne societates, ne foedera nova acciperemus: abunde magna praesidia nobis in vostra amicitia fore; si huic imperio fortuna mutaretur, una occidundum nobis esse. virtute ac dis volentibus magni estis et opulenti, omnia secunda et oboedientia sunt: quo facilius sociorum iniurias curare licet. Tantum illud vereor, ne quos privata amicitia Iugurthae parum cognita transvorsos agat. quos ego audio maxuma ope niti ambire fatigare vos singulos, ne quid de absente incognita causa statuatis; fingere me verba et fugam simulare, quoi licuerit in regno manere. quod utinam illum, quoius inpio facinore in has miserias proiectus sum, eadem haec simulantem videam, et aliquando aut apud vos aut apud deos inmortalis rerum humanarum cura oriatur: ne ille, qui nunc sceleribus suis ferox atque praeclarus est, omnibus malis excruciatus inpietatis in parentem nostrum, fratris mei necis mearumque miseriarum gravis poenas reddat.2 iam iam, frater animo meo carissume, quamquam tibi inmaturo et unde minume decuit vita erepta est, tamen laetandum magis quam dolendum puto casum tuom. non enim regnum, sed fugam exilium egestatem et omnis has quae me premunt aerumnas cum anima simul amisisti. at ego infelix, in tanta mala praecipitatus ex patrio regno, rerum humanarum spectaculum praebeo, incertus quid agam, tuasne iniurias persequar ipse auxili egens an regno consulam, quoius vitae necisque potestas ex opibus alienis pendet.3 utinam emori fortunis meis honestus exitus esset neu iure contemptus viderer, si defessus malis iniuriae concessissem. nunc neque vivere lubet neque mori licet sine dedecore. Patres conscripti, per vos, per liberos atque parentis vostros, per maiestatem populi Romani, subvenite mihi misero, ite obviam iniuriae, nolite pati regnum Numidiae, quod vostrum est, per scelus et sanguinem familiae nostrae tabescere.'

各位征集元老,我过去一直如听到我父亲所说的那样认为:那些勤勉地维系与诸位友谊的人,虽承担着繁重的劳苦,但在所有人中却是最安全的。在我们家族力所能及的范围内,它已经履行了责任,在所有战争中都站在诸位身旁;而我们在和平时期能否平安,各位征集元老,全操于诸位手中。父亲遗下了我们两兄弟,并认为作为第三人的朱古达由于受其恩惠,必将与我们同心同德。他们中的一个已被杀害;而另一个的不义之手,我自身亦仅以身免。我该做什么?或者,不幸的我究竟该投奔何处?我宗族的一切屏障均已荡然无存。父亲顺应了不可避免的自然法则而逝去。至于兄弟,一个最不该如此的亲族,却通过罪行夺去了他的生命。我的姻亲、朋友及其他亲族,则分别被不同的灾难摧垮:被朱古达俘获的人中,一部分被钉上十字架,一部分被投喂猛兽;那少数尚存一息之人,被囚禁于幽暗中,在悲伤与哀恸中度过比死亡更为沉重的余生。 即便我所失去的一切,或由亲族变为仇敌的一切依然完好无损,倘若猝然降临了任何祸事,各位征集元老,我依然会向诸位哀求,因为与帝国的伟大相称,关注正义与一切不公正是诸位应尽的职责。然而现在,我背井离乡、流亡在外,孤身一人且缺乏一切尊严之物,我又该投奔何方或向谁呼吁?是投向那些因我们与诸位的友谊而全部敌视我们家族的部族还是诸王?或者,我难道能够前往任何一个不存在众多我先祖敌对纪念碑的地方吗?或者,曾作为诸位敌人的任何人,难道能怜悯我们吗?最后,马西尼萨曾如此教导我们,各位征集元老:除罗马人民外不可依附任何人,不可接受新的同盟与条约;在诸位的友谊中我们将有极为充裕的庇护;倘若这一帝国的命运发生变故,我们必须与之一同覆亡。凭藉勇气与诸神的护佑,诸位强大而富足,万事顺遂且归服:因此诸位更容易关注同盟者所受的侵害。 我唯一担忧的,是朱古达那不为人深知的私交是否会使某些人误入歧途。我听说那些人正竭尽全力奔走钻营,逐一纠缠诸位,劝诸位切莫在案情未明时对缺席者做出任何决断;他们声称我编造言辞、伪装逃亡,而我本被允许留在王国之中。但愿我能看见那个以不义之罪行将我抛入这些苦难中的凶手也在伪装这些同样的事情,但愿无论在诸位心中还是在不死的神明之中,终有一日会对人间事务升起关切:果真如此,那个如今凭藉罪行凶悍显赫之徒,必将在遭受一切灾祸折磨后,为对我父亲的不孝、对我兄弟的谋杀以及我的苦难付出沉重的代价!此时此刻,我心中最亲爱的兄弟啊,尽管你在英年之时被最不该夺去你性命之人剥夺了生命,但我认为你的命运更值得庆幸而非哀痛。因为你与生命一同失去的并非王国,而是逃亡、流浪、贫困以及所有这些压迫着我的苦难。然而我这个不幸的人,从先祖的王国被推入如此巨大的灾祸中,成为了人间命运的一出惨景,不知所措:是我自己尚且缺乏援助却去追讨加于你的不公,还是去谋划王国的前途,而我自身生死的权柄却全系于异国的力量。但愿对于我的命运而言,死去会是一种体面的解脱,而不致在被苦难折磨殆尽而屈服于不公时显得理应遭受鄙视。如今,我既不愿苟活,又无法毫无羞辱地死去。 各位征集元老,看在诸位自身的分上,看在诸位的子嗣与父母的分上,看在罗马人民的威严的分上,请援救苦难的我,迎头阻止不公,切莫听任属于诸位的努米底亚王国因罪恶与我们家族的鲜血而走向毁灭。」

语法注3 条
  1. 14quod in familia nostra fuit

    带有省略先行词(相当于 id quod in familia nostra fuit)的限定性关系从句,意为“在我们家族力所能及的范围内”,同时作为主句谓语动词 praestitit(履行了)的宾语或话题。

  2. 14ne ille ... gravis poenas reddat

    此处的 ne 并非否定连词(“免得/以免”),而是断言副词/助词(常拼作 nae 或 nē,意为“确实/诚然/果真”),后接表示祈愿的虚拟式 reddat(“愿他果真付出沉重代价!”),构成强烈的诅咒与愿望句,承接前文 utinam 从句的情感。

  3. 14an regno consulam, quoius vitae necisque potestas ex opibus alienis pendet

    关系代词 quoius(cuius 的古体)的先行词有两种可能:语法上可指紧邻的 regno(“王国”);但在语境上,通常按意义一致(ad sensum)理解为指代说话者自身(ego),即“对于我而言,我自身的生死大权尚且维系于他人的力量”。这一对个人的指代与前文的 tuas iniurias 形成更直接的对照。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0631.phi002.humanitext-lat3:14#2