- 底本
- Sallust. C. Sallusti Crispi Catilina, Iugurtha, orationes et epistulae excerptae de historiis. Ahlberg, Axel Wilhelm, editor. Leipzig: Teubner, 1919.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0631.phi002.humanitext-lat3:108-110
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
在朱古达的使者阿斯帕尔和亲罗马的达巴尔身处波库斯宫廷之际,波库斯派人联络苏拉商讨会谈;在公开接见并约定十天宽限期后,波库斯于深夜密召苏拉,向其表达了愿缔结友谊、划定边界并维持和平的意愿。
Ibi cum Boccho Numida quidam Aspar nomine multum et familiariter agebat, praemissus ab Iugurtha, postquam Sullam accitum audierat, orator et subdole speculatum1 Bocchi consilia; praeterea Dabar, Massugradae filius, ex gente Masinissae, ceterum materno genere inpar — nam pater eius ex concubina ortus erat —, Mauro ob ingeni multa bona carus acceptusque. quem Bocchus fidum esse Romanis multis ante tempestatibus expertus ilico ad Sullam nuntiatum mittit: paratum sese facere quae populus Romanus vellet; conloquio diem locum tempus ipse deligeret, neu Iugurthae legatum pertimesceret; consulto sese omnia cum illo integra habere,2 quo res communis licentius gereretur; nam ab insidiis eius aliter caveri nequivisse. sed ego comperior Bocchum magis Punica fide quam ob ea, quae praedicabat, simul Romanos et Numidam spe pacis attinuisse multumque cum animo suo volvere solitum, Iugurtham Romanis an illi Sullam traderet; lubidinem advorsum nos, metum pro nobis suasisse. igitur Sulla respondit se pauca coram Aspare locuturum, cetera occulte nullo aut quam paucissumis praesentibus. simul edocet, quae sibi responderentur. postquam, sicuti voluerat, congressi, dicit se missum a consule venisse quaesitum ab eo, pacem an bellum agitaturus foret. tum rex, uti praeceptum fuerat, post diem decumum redire iubet, ac nihil etiam nunc decrevisse, sed illo die responsurum. deinde ambo in sua castra digressi. sed ubi plerumque noctis processit, Sulla a Boccho occulte accersitur. ab utroque tantummodo fidi interpretes adhibentur, praeterea Dabar internuntius, sanctus vir et ex sententia ambobus. ac statim sic rex incipit:
在那里,有一名叫作阿斯帕尔的努米底亚人经常且亲密地与波库斯交往,他是朱古达在听闻苏拉被召见之后预先派遣前来的,既作为使节,又暗中刺探波库斯的企图;此外还有达巴尔,他是马西尼萨家族的马苏格拉达之子,但母系出身较低——因为他的父亲是由侍妾所生——因其天资卓越的诸多美德而深受这名毛里人的喜爱与信任。波库斯此前曾多次查验到达巴尔对罗马人十分忠诚,便立即派他前去向苏拉传信:自己已准备好做罗马人民所期望的一切事情;苏拉可以亲自选定会谈的日期、地点与时间,无须畏惧朱古达的使节;自己故意同那名使节在所有事务上保持悬而未决的状态,以便使共同的事务得以更从容自由地处理;因为若不如此,便无法防范他的阴谋陷阱。但我获悉,波库斯与其说是出于他所声称的理由,不如说是出于迦太基式的狡黠背信,以和平的希望同时羁绊住罗马人和努米底亚人,并在心中反复权衡究竟是将朱古达交给罗马人,还是将苏拉交给对方;一时的私欲促使他与我们为敌,恐惧则促使他站在我们这一边。于是苏拉答复称,自己在阿斯帕尔面前只讲寥寥数语,其余事项则在无人或仅有极少数人在场的情况下私下密谈。同时,苏拉还指示了应当向自己作出的答复。在按照苏拉所期望的方式会面之后,苏拉表示自己是受执政官派遣而来,询问他是打算主张和平还是战争。于是国王按照预先的吩咐,命他十天之后再来,并称自己此刻尚未作出任何决定,但将在那一天给予答复。随后双方各自返回自己的营地。然而当大半夜过去之时,苏拉被波库斯秘密召见。双方仅动用了忠实可靠的翻译,此外还有中间人达巴尔在场,他为人方正,且深受双方信赖。国王随即开门见山地说道:
'Numquam ego ratus sum fore uti rex maxumus in hac terra et omnium, quos novi, privato homini gratiam deberem.3 et mehercule, Sulla, ante te cognitum multis orantibus, aliis ultro egomet opem tuli, nullius indigus. id inminutum, quod ceteri dolere solent, ego laetor. fuerit mihi eguisse aliquando pretium tuae amicitiae,4 qua apud meum animum nihil carius est. id adeo experiri licet. arma viros pecuniam, postremo quicquid animo lubet, sume utere, et, quoad vives, numquam tibi redditam gratiam putaveris: semper apud me integra erit; denique nihil me sciente frustra voles. nam, ut ego aestumo, regem armis quam munificentia vinci minus flagitiosum est. Ceterum de re publica vostra, quoius curator huc missus es, paucis accipe. bellum ego populo Romano neque feci neque factum umquam volui; at finis meos advorsum armatos armis tutatus sum. id omitto, quando vobis ita placet. gerite quod voltis cum Iugurtha bellum. ego flumen Muluccham, quod inter me et Micipsam fuit, non egrediar neque id intrare Iugurtham sinam. praeterea si quid meque vobisque dignum petiveris, haud repulsus abibis.'
‘我从未料到,在这片土地上以及在我所知的所有君王中最为伟大的王者,竟会欠下一个平民的恩情。向赫拉克勒斯起誓,苏拉啊,在结识你之前,我对许多恳求者施以援手,对其他人更是主动相助,从不求助于任何人。这一点有所减损,旁人通常为此痛心疾首,我却欣然自得。权且当我一时的匮乏换取了你的友谊作为代价吧,在我的心中没有什么比这更为珍贵了。这一点你尽可以去验证。武器、兵士、金钱,乃至你心中所想的一切,尽可随意取用;只要你活着,就绝不要认为恩情已经还清:在我这里它将永远完好如初;总之,凡我所知的事,你决不会徒劳地去渴望。因为据我衡量,君王在武力上被击败,远不如在慷慨好施上输给他人更为可耻。 至于你们的国家,即你作为全权代表被派往这里的邦国,请听我简要陈述。对于罗马人民,我既未曾发动战争,也从未希望挑起战事;但我曾用武力抵御武装之敌以保卫自己的疆土。既然你们希望如此,我便不再提及此事。你们想怎样对朱古达作战,就怎样作战吧。我不会越过曾经将我与米奇普萨分隔开的穆卢卡河,也不会允许朱古达进入河界。此外,你若是提出任何既无愧于我、又无愧于你们的要求,绝不会遭到拒绝而归。’
- 108speculatum
表目的的宾格目的动名词(supine)。它紧接在表示派遣/移动动词的被动分词 praemissus 之后,与名词 orator 并列,充当派遣的目的(“为了刺探”)。其后的 Bocchi consilia 是该目的动名词的直接宾语。
- 108consulto sese omnia cum illo integra habere
integra habere 是一种习惯用法,意为“保持悬而未决、暂不作决定、留有余地”。谓语性形容词 integra 修饰宾语 omnia,在以 sese 为主语的宾格不定式从句中充当述语。代词 illo 指代前文提到的朱古达使节(Iugurthae legatum)。
- 110fore uti rex maxumus in hac terra et omnium, quos novi, privato homini gratiam deberem
充当 ratus sum 宾语的迂回未来时不定式结构(fore ut + 未完成过去时虚拟式 deberem)。该句式代替了单纯的未来时不定式(debiturum esse),用来引出一个结果性的事态(“竟然会出现……这样的境况”)。主语 rex maxumus 置于 ut 从句内部,充当 deberem 的主语。
- 110fuerit mihi eguisse aliquando pretium tuae amicitiae
完成时虚拟式(fuerit)表示让步(“权且算作……吧 / 就当是……”)。不定式短语 eguisse aliquando(“曾经身处匮乏之中”)充当主语,pretium 为述语主格,mihi 为利益与格。
