- 底本
- Sallust. C. Sallusti Crispi Catilina, Iugurtha, orationes et epistulae excerptae de historiis. Ahlberg, Axel Wilhelm, editor. Leipzig: Teubner, 1919.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0631.phi002.humanitext-lat3:111-114
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
苏拉说服波库斯答应交出朱古达,波库斯在对双方施计的同时最终与苏拉密谋生擒朱古达并解送给罗马军;战事由此终结,而在面临高卢人威胁的罗马,缺席当选执政官的马略举行了凯旋式。
Ad ea Sulla pro se breviter et modice, de pace et communibus rebus multis disseruit. denique regi patefacit, quod polliceatur, senatum et populum Romanum, quoniam armis amplius valuissent, non in gratiam habituros; faciundum ei aliquid, quod illorum magis quam sua rettulisse videretur.1 id adeo in promptu esse, quoniam copiam Iugurthae haberet. quem si Romanis tradidisset, fore ut illi plurumum deberetur; amicitiam foedus Numidiae partem, quam nunc peteret, tum ultro adventuram. rex primo negitare: cognationem, adfinitatem, praeterea foedus intervenisse; ad hoc metuere, ne fluxa fide usus popularium animos avorteret, quis et Iugurtha carus et Romani invisi erant. denique saepius fatigatus lenitur et ex voluntate Sullae omnia se facturum promittit. ceterum ad simulandam pacem, quoius Numida defessus bello avidissumus erat, quae utilia visa constituunt. ita conposito dolo digrediuntur.
对此,苏拉简要且克制地谈及自己,却就和平与共同事务进行了详尽的论述。最后他向国王表明:至于国王所许诺之事,罗马元老院与人民绝不会引以为恩,因为他们在武力上本就占尽上风;国王必须做出一件看似更有利于他们而非其自身利益的事情。而此事本就唾手可得,因为他完全有能力处置朱古达。倘若他将朱古达交予罗马人,罗马将欠下他极大的恩情;而他如今所寻求的友谊、盟约以及努米底亚的部分领土,届时自会主动降临于他。国王起初坚决拒绝,辩称彼此间存在亲族血脉、姻亲纽带以及盟约的阻隔;此外他还担忧,背信弃义之举会使他的同胞离心离德,而朱古达深得其族人爱戴,罗马人却为他们所痛恨。然而最终,在反复催促之下他被说服并软化了态度,承诺将完全按照苏拉的意向行事。此外,为了伪造出那名饱受战乱折磨的努米底亚人最为热望的和平假象,他们商定了看似切实有用的计策。谋划好圈套之后,双方遂各自离去。
At rex postero die Asparem, Iugurthae legatum, appellat dicitque sibi per Dabarem ex Sulla cognitum posse condicionibus bellum poni: quam ob rem regis sui sententiam exquireret ille laetus in castra Iugurthae proficiscitur. deinde ab illo cuncta edoctus properato itinere post diem octavum redit ad Bocchum et ei nuntiat Iugurtham cupere omnia quae imperarentur facere, sed Mario parum confidere; saepe antea cum imperatoribus Romanis pacem conventam frustra fuisse. ceterum Bocchus si ambobus consultum et ratam pacem vellet, daret operam, ut una ab omnibus quasi de pace in conloquium veniretur, ibique sibi Sullam traderet. quom talem virum in potestatem habuisset,2 tum fore uti iussu senatus aut populi foedus fieret; neque hominem nobilem non sua ignavia sed ob rem publicam in hostium potestate relictum iri. haec Maurus secum ipse diu volvens tandem promisit; ceterum dolo an vere cunctatus, parum comperimus. sed plerumque regiae voluntates ut vehementes sic mobiles, saepe ipsae sibi advorsae. postea tempore et loco constituto, in conloquium uti de pace veniretur, Bocchus Sullam modo, modo Iugurthae legatum appellare, benigne habere, idem ambobus polliceri. illi pariter laeti ac spei bonae pleni esse. Sed nocte ea, quae proxuma fuit ante diem conloquio decretum, Maurus adhibitis amicis ac statim inmutata voluntate remotis ceteris dicitur secum ipse multum agitavisse, voltu et oculis pariter atque animo varius; quae scilicet ita tacente ipso occulta pectoris patefecisse.3 tamen postremo Sullam accersi iubet et ex illius sententia Numidae insidias tendit. deinde ubi dies advenit et ei nuntiatum est Iugurtham haud procul abesse, cum paucis amicis et quaestore nostro quasi obvius honoris causa procedit in tumulum facillumum visu insidiantibus. eodem Numida cum plerisque necesariis suis inermis, uti dictum erat, adcedit, ac statim signo dato undique simul ex insidiis invaditur. ceteri obtruncati, Iugurtha Sullae vinctus traditur et ab eo ad Marium deductus est.
然而次日,国王召见朱古达的使节阿斯帕尔,声称自己通过达巴尔从苏拉那里得知,战争有望通过条件而得以终止;因此他应当去探询其君主的意向。阿斯帕尔欣喜地启程前往朱古达的营地。随后,他在受其全盘指示之后兼程疾行,于第八日返回波库斯处,并向他报告称:朱古达渴望履行一切所命令的条件,但对马略缺乏信任;因为此前数次与罗马统帅达成的和平协议都化为了泡影。然而,倘若波库斯希望兼顾双方利益并缔结牢靠的和平,就应当尽力促成所有人聚集一堂、假意商议和平的会谈,并在那里将苏拉交给他。一旦他将如此重要的人物控制在手中,元老院或人民便会下令缔结条约;因为一个并非出于自身的怯懦、而是为了国家利益而陷于敌手的高贵之人,绝不会被罗马人弃之不顾。这名毛里人在内心权衡良久之后,最终答应了下来;然而他是出于诡计还是真诚而迟疑不决,我并未确切得知。但君王的意愿往往既剧烈又多变,且常常自相矛盾。此后,会商和平的会谈时间和地点均已确定,波库斯一会儿找苏拉谈话,一会儿又找朱古达的使节谈话,优待二人,向双方许以同样的诺言。他们同样满心欢喜,满怀美好的希望。 然而,在会谈预定日期的前夜,这名毛里人召集了友人,旋即又改变主意斥退其余众人,据传他独自一人在内心经历了剧烈的思想斗争,面容和眼神一如其心绪般变幻不定;即便他本人沉默不语,这些迹象显然也暴露了他胸中的隐秘。然而最终,他下令召见苏拉,并遵照其意见对那名努米底亚人设下伏兵。随后,黎明到来,当有人向他通报朱古达距离不远时,他便与少数友人和我们的财务官(苏拉)一同前行,佯装出于敬意前往迎候,登上一座对设伏者而言极易眺望的丘陵。那名努米底亚人也依照约定,不带武器并率领大部分亲信来到同一地点,甫一发出信号,伏兵便从四面八方同时杀出。其余人皆遭斩杀,朱古达被捆绑着交给了苏拉,并由苏拉解送给马略。
Per idem tempus advorsum Gallos ab ducibus nostris Q. Caepione et M. Manlio male pugnatum. quo metu Italia omnis contremuerat. illique et inde usque ad nostram memoriam Romani sic habuere, alia omnia virtuti suae prona esse, cum Gallis pro salute, non pro gloria certare. sed postquam bellum in Numidia confectum et Iugurtham Romam vinctum adduci nuntiatum est, Marius consul absens factus est, et ei decreta provincia Gallia, isque kalendis Ianuariis magna gloria consul triumphavit. et ea tempestate spes atque opes civitatis in illo sitae.
大约在同一时期,我们的将领昆图斯·凯皮奥与马库斯·曼利乌斯在对抗高卢人时遭遇惨败,其恐慌令全意大利为之战栗。从那时起直至我们这一代人的记忆中,罗马人始终确信,世间其余一切敌人都可在其英勇面前屈服,但对抗高卢人却是一场关乎生死存亡而非争夺荣耀的战争。然而,在努米底亚的战事宣告结束、朱古达正被捆绑着解送至罗马的消息传开之后,马略在缺席的情况下被选为执政官,高卢行省也被划归于他;他于一月一日以执政官的身份举行了极其荣耀的凯旋式。在那一时期,国家的希望与实力皆维系于他一人之身。
- 111faciundum ei aliquid, quod illorum magis quam sua rettulisse videretur
非人称动词 refert(与……有关、有利于)的句式。在表达利益所属对象时,第三人称代词(罗马元老院与人民)使用属格 illorum,而反指波库斯自身的则使用所有代词夺格单数阴性形式 sua 并形成对比。不定代词 aliquid 作 faciundum (esse) 的主语,关系从句 quod...rettulisse videretur 修饰 aliquid(其中 quod 作 videretur 的主语)。
- 112in potestatem habuisset
表示留存状态的动词 habere 此处与 in + 宾格(potestatem)搭配,而非古典标准拉丁语通行的 in + 夺格(in potestate)。这是萨卢斯特喜用的古朴或早期表达方式,暗示了先将人置于控制之下然后加以持有的动作性过程。
- 112quae scilicet ita tacente ipso occulta pectoris patefecisse
关系代词 quae(先行词为前句的 voltu et oculis)在延续自 dicitur 的间接引语中起到并列连接分句(相当于 et ea)的作用,直接统辖不定式 patefecisse。副词 ita 修饰独立夺格 tacente ipso,意为“即便他本人如此沉默不语”。
