← 萨卢斯特

朱古达战争

§105

苏拉出使波库斯与沃卢克斯共穿敌阵

应波库斯的请求,苏拉率护卫出使并途中与国王之子沃卢克斯汇合,但朱古达军队的突然逼近引发了被出卖的恐慌与骚动。苏拉稳住军心,依沃卢克斯之计坦然穿过敌军营地,安然抵达目的地。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§105

Quis rebus cognitis Bocchus per litteras a Mario petivit, uti Sullam ad se mitteret, quoius arbitratu communibus negotiis consuleretur, is missus cum praesidio equitum atque funditorum Balearum. praeterea iere sagittarii et cohors Paeligna cum velitaribus armis, itineris properandi causa, neque his secus atque aliis armis advorsum tela hostium, quod ea levia sunt, muniti.1 sed in itinere quinto denique die Volux, filius Bocchi, repente in campis patentibus cum mille non amplius equitibus sese ostendit, qui temere et effuse euntes Sullae aliisque omnibus et numerum ampliorem vero et hostilem metum efficiebant. igitur se quisque expedire, arma atque tela temptare, intendere; timor aliquantus, sed spes amplior, quippe victoribus et advorsum eos, quos saepe vicerant. interim equites exploratum praemissi rem, uti erat, quietam nuntiant. Volux adveniens quaestorem appellat dicitque se a patre Boccho obviam illis simul et praesidio missum. deinde eum et proxumum diem sine metu coniuncti eunt. post ubi castra locata et diei vesper erat, repente Maurus incerto voltu pavens ad Sullam adcurrit dicitque sibi ex speculatoribus cognitum Iugurtham haud procul abesse. simul, uti noctu clam secum profugeret, rogat atque hortatur. ille animo feroci negat se totiens fusum Numidam pertimescere: virtuti suorum satis credere; etiam si certa pestis adesset, mansurum potius, quam, proditis quos ducebat, turpi fuga incertae ac forsitan post paulo morbo interiturae vitae parceret.2 ceterum ab eodem monitus, uti noctu proficisceretur, consilium adprobat; ac statim milites cenatos esse in castris ignisque quam creberrumos fieri, dein prima vigilia silentio egredi iubet. iamque nocturno itinere fessis omnibus Sulla pariter cum ortu solis castra metabatur, quom equites Mauri nuntiant3 Iugurtham circiter duum milium intervallo ante consedisse. quod postquam auditum est, tum vero ingens metus nostros invadit; credere se proditos a Voluce et insidiis circumventos. ac fuere qui dicerent manu vindicandum neque apud illum tantum scelus inultum relinquendum. at Sulla, quamquam eadem existumabat, tamen ab iniuria Maurum prohibet. suos hortatur, uti fortem animum gererent: saepe antea a paucis strenuis advorsum multitudinem bene pugnatum; quanto sibi in proelio minus pepercissent, tanto tutiores fore; nec quemquam decere, qui manus armaverit, ab inermis pedibus auxilium petere, in maxumo metu nudum et caecum corpus ad hostis vortere. dein Volucem, quoniam hostilia faceret, Iovem maxumum obtestatus, ut sceleris atque perfidiae Bocchi testis adesset, ex castris abire iubet. ille lacrumans orare, ne ea crederet: nihil dolo factum, ac magis calliditate Iugurthae, quoi videlicet speculanti iter suom cognitum esset. ceterum quoniam neque ingentem multitudinem haberet et spes opesque eius ex patre suo penderent, credere illum nihil palam ausurum, quom ipse filius testis adesset. qua re optumum factu videri per media eius castra palam transire; sese vel praemissis vel ibidem relictis Mauris solum cum Sulla iturum. ea res, uti in tali negotio, probata; ac statim profecti, quia de inproviso acciderant, dubio atque haesitante Iugurtha incolumes transeunt. deinde paucis diebus, quo ire intenderant, perventum est.

获悉这些情况后,波库斯通过信函向马略请求派遣苏拉到他那里去,以便通过苏拉的裁决来商讨共同的事务;苏拉遂率领由骑兵和巴利阿里投石兵组成的护卫队被派遣前往。此外还有弓兵以及配备轻装武器的佩利格尼人大队一同进发,这是为了加快行军速度;而且针对敌人的投射武器,由于它们很轻,他们受这些武器的防护并不亚于其他武装。然而在行军的第五天,波库斯的儿子沃卢克斯率领不过千人的骑兵突然出现在开阔的平原上,他们散乱无序地策马前行,给苏拉及其他所有人造成了一种超出实际人数的印象,并引发了遭遇敌人的恐慌。于是众人各自做好准备,检视并握紧武器与标枪;虽然心中颇有畏惧,但希望更为强烈,因为他们毕竟是胜利者,面对的是曾经屡次被自己击溃的对手。与此同时,被派遣前去侦察的骑兵报告称,局势确如实情那样平安无事。沃卢克斯抵达后向财务官苏拉致意,并称自己是受其父波库斯之命前来迎接并护送他们的。随后在那一天以及次日,他们联合在一起毫无畏惧地前进。后来,当营地安置妥当且夜幕降临时,那名毛里人面容惊惶不定,突然奔向苏拉,声称自己从斥候处得知朱古达距离此地不远。同时,他请求并敦促苏拉在夜间秘密随他一同逃跑。然而苏拉以坚定决绝的气魄断言,自己绝不畏惧屡次被击溃的努米底亚人:他对部下的英勇有足够的信心;纵使注定灭亡的灾祸就在眼前,他也宁愿留下,而不愿背叛自己统帅的人,通过可耻的逃跑来苟全那不确定且或许不久便会因疾病而消亡的性命。不过,听从这名王子的建议在夜间进发,苏拉赞同了这一计策;他立即命令士兵在营中用毕晚餐,尽可能多地生起篝火,随后在第一更时分悄然出发。当所有人都因夜行军而精疲力竭时,苏拉正于日出时分测量划定营地,此时毛里骑兵报告称朱古达已在前方大约两英里处扎营。这一消息传来,巨大的恐惧顿时笼罩了我军;他们确信自己遭到了沃卢克斯的背叛并落入了圈套。甚至有人主张应当动手严惩,绝不能放任如此滔天罪行在他身上逃脱制裁。然而苏拉尽管心中也抱有同样的看法,却依然阻止了众人伤害那名毛里人。他勉励自己的士兵保持勇敢的精神:以往少数勇猛之士抗击大军并大获全胜的战例屡见不鲜;他们在战斗中对自己越是不加顾惜,自身就会越安全;任何给双手武装了武器的人,都不应当向赤裸无备的双脚求援,在极度恐惧中将赤裸盲目的后背转向敌人。随后,鉴于沃卢克斯的所作所为形同敌人,苏拉呼求至高无上的朱庇特作为波库斯之罪行与背信的见证者,并命令沃卢克斯离开军营。沃卢克斯流泪哀求苏拉不要相信这些指控:绝无奸诈欺瞒之事,这全系朱古达的狡猾所致,显然朱古达通过斥候探知了他们的行军路线。此外,既然朱古达并没有庞大的军队,且其希望与实力都仰赖于自己的父亲,他确信当国王的亲生儿子作为见证者在场时,朱古达绝不敢公开妄动。因此,在他看来最好的做法是公开从朱古达营地的正中央穿过去;他自己无论是让毛里人先行出发还是留在当地,都愿意独自一人与苏拉同行。在当时的处境下,这一方案获得了采纳;他们立即出发,因为是出其不意地突然到来,在朱古达犹豫不决且游移不定之际,他们安然穿过了营地。随后数日之内,他们抵达了原本意欲前往的目的地。

语法注3 条
  1. 105neque his secus atque aliis armis advorsum tela hostium, quod ea levia sunt, muniti

    短语 secus atque(或 ac)意为“与……不同”,与否定词 neque 连用时表示“不亚于/正如受到其他武装保护一样”。后接的原因从句 quod ea levia sunt 中,代词 ea 指代紧邻其前的 tela hostium(敌人的投射武器),现在时 sunt 陈述敌人武器的一般特性:正因为敌人的投射武器很轻,轻装步兵的装备(his)针对它们所能提供的防御效果与其他普通重装武器同样有效。

  2. 105mansurum potius, quam, proditis quos ducebat, turpi fuga incertae ac forsitan post paulo morbo interiturae vitae parceret

    在间接引语中,主句苏拉的决心以不定式 mansurum [esse] 表达,而由比较级短语 potius quam 引导的从句则采用了未完成过去时连接法 parceret。这一惯用结构用来表示对不可容忍或应当拒绝之选择的规避,表达“宁可坚守,也不愿以可耻的逃跑苟全性命”的坚决态度。

  3. 105quom equites Mauri nuntiant

    此为典型的“倒置cum”(cum inversum)结构。主句采用未完成过去时(castra metabatur)交代正在进行的背景行为(划分营地),而由 quom (cum) 搭配直陈式现在时(历史现在时 nuntiant)引导的从句则突然切入重大的突发事件。在句法上虽为从属从句,在叙事逻辑上却是事件发展的核心。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0631.phi002.humanitext-lat3:105