← 卢克莱修

物性论

§4.526-4.605

声音的形体性质与回声的物理原理

卢克莱修论述了声音和声响皆由形体微粒构成,并在发声器官的作用下分节,在远距离传播中发生混淆。他以物理原理解释了回声现象,批判了乡野关于林神怪异的迷信传言,并根据孔隙构造的不同解释了声音何以能够穿透阻挡视觉的障壁。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
526

​corpoream quoque enim constare fatendumst

因为必须承认,声音与声响同样由形体构成,

​et sonitum, quoniam possunt inpellere sensus.

因为它们能够撞击感官。

​Praeterea radit vox fauces saepe facitque

此外,声音经常刮伤咽喉,向外呼出的叫喊声会使气管更加粗糙,

​asperiora foras gradiens arteria clamor,

诚然,

530

​quippe per angustum turba maiore coorta

这是当声音的原初微粒聚成更大的人群、开始穿过狭窄的通道向外溢出之时;

​ire foras ubi coeperunt primordia vocum.

显而易见,

​scilicet expletis quoque ianua raditur oris.1

当〔通道〕被充满时,口之门扉也会被刮磨。

​haud igitur dubiumst quin voces verbaque constent

因此毫无疑问,声音与言辞皆由有形的原初基质构成,

​corporeis e principiis, ut laedere possint.

因而能够造成损伤。

535

​nec te fallit item quid corporis auferat et quid​detrahat ex hominum nervis ac viribus ipsis

同样,你也绝不会看不出,从破晓初升的光辉直至黑夜幽暗的阴影,

​perpetuus sermo nigrai noctis ad umbram​aurorae perductus ab exoriente nitore,

一场持续不休的演说——特别是若以最大的叫喊倾泻而出的话——

​praesertim si cum summost clamore profusus.

会从人们的肌肉与精力本身之中带走多少肉体、耗减多少体能。

540

​ergo corpoream vocem constare necessest,

因此,声音必然由形体构成,

​multa loquens quoniam amittit de corpore partem.

因为多说话的人会从身体中失去一部分。

​Asperitas autem vocis fit ab asperitate

然而,声音的粗糙来自原初微粒的粗糙,同样,圆润平滑也是由圆滑微粒产生的;

​principiorum et item levor levore creatur;

当号角发出低沉的咆哮并伴有重浊的低吼,

​nec simili penetrant auris primordia forma,​cum tuba depresso graviter sub murmure mugit

被拨响的弦乐器向后震荡出嘶哑而深沉的回响,

​et reboat raucum retro cita barbita bombum,​et Dauliades natae hortis ex Heliconis

以及当达乌利斯的女儿们从赫利孔的花园中以哀怨之声扬起清脆的叹息时,

​cum liquidam tollunt lugubri voce querellam.

那些渗入耳中的原初微粒形态绝不相似。

​Hasce igitur penitus voces cum corpore nostro​exprimimus rectoque foras emittimus ore,

因此,当我们从身体深处压出这些声音并由直通的口向外发射时,

​mobilis articulat nervorum daedala lingua,

灵动而由筋络巧构的舌头将其分节,

​formaturaque labrorum pro parte figurat.

唇部的造形亦相应地赋予其形态。

​hoc ubi non longum spatiumst unde illa profecta

凡由此发出的各个声音所抵达的距离若并不长,言辞本身也必然

​perveniat vox quaeque, necessest verba quoque ipsa​plane exaudiri discernique articulatim;

被清晰听清并音节分明地辨析;

​servat enim formaturam servatque figuram.

因为声音保持着那造形,保持着那形态。

​at si inter positum spatium sit longius aequo,

但若其间的距离比适度的更长,

​aera per multum confundi verba necessest

言辞就必然在广大的空气中混淆,

​et conturbari vocem, dum transvolat auras.

声音在飞跃长空之际亦必被扰乱。

560

​ergo fit, sonitum ut possis sentire neque illam

因此便出现这种情况:你能感知到声响,却不能辨明

​internoscere, verborum sententia quae sit;

言辞的涵义究竟是什么;

​usque adeo confusa venit vox inque pedita.

声音就是这般混乱而受阻地传来。

​Praeterea verbum saepe unum perciet auris

此外,往往是传令官口中发出的一句言辞,

​omnibus in populo missum praeconis ab ore.

便能惊动民众中所有人的耳朵。

565

​in multas igitur voces vox una repente

因此,单单一束声音突然间散入众多声音之中,

​diffugit, in privas quoniam se dividit auris

因为它分入每只耳朵,

​obsignans formam verbis clarumque sonorem.

把形态与清晰的响度印刻在言辞之上。

​at quae pars vocum non auris incidit ipsas,

然而,声音中未曾落入耳朵本身的那一部分,

​praeter lata perit frustra diffusa per auras.

掠过后便徒劳地消散于空气之中而湮灭。

570

​pars solidis adlisa locis reiecta sonorem

有一部分撞击在坚固之处并被弹回,

​reddit et inter dum frustratur imagine verbi.

回送声响,有时甚至以虚妄的言辞影像欺骗人。

​Quae bene cum videas, rationem reddere possis

当你透彻地看清这些,你便能向你自己和他人阐明其原委:

​tute tibi atque aliis, quo pacto per loca sola

在荒僻之地,

​saxa paris formas verborum ex ordine reddant.

岩石是以何种方式按顺序回送言辞相同的形态的。

575

​palantis comites com montis inter opacos​quaerimus et magna dispersos voce ciemus.

当我们在幽暗的山峦之间寻觅徘徊的同伴,并以高声呼唤分散的友人时,

​sex etiam aut septem loca vidi reddere vocis,

我甚至见过某些地方在你发出一声时回送六七道声音:

​unam cum iaceres: ita colles collibus ipsi

山冈就是这样把言辞反弹向山冈,

​verba repulsantes iterabant dicta referri.2

使说过的话一再重现。

580

​haec loca capripedes Satyros Nymphasque tenere​finitimi fingunt et Faunos esse locuntur,

邻近的居民便凭空捏造说,长着羊蹄的萨堤洛斯与宁芙们占据着这些地方,并言传那里有法乌努斯,

​quorum noctivago strepitu ludoque iocanti

人们普遍断言,在他们夜游的喧嚣与嬉戏的游乐中,荒野寂静被打破,

​adfirmant volgo taciturna silentia rumpi​chordarumque sonos fieri dulcisque querellas,

琴弦的声音与鸣响者以手指弹奏的长笛所倾吐的甜美哀诉应运而生;

585

​tibia quas fundit digitis pulsata canentum,​et genus agricolum late sentiscere, quom Pan​pinea semiferi capitis velamina quassans

且断言农人们远远便能听觉,潘神晃动着那半兽之头上的松枝冠冕,

​unco saepe labro calamos percurrit hiantis,

常常以弯曲的嘴唇掠过敞开的芦管,

​fistula silvestrem ne cesset fundere musam.

好让芦笛不断倾注田园的诗乐。

590

​cetera de genere hoc monstra ac portenta loquontur,

他们谈论这类其余的怪异与异兆,

​ne loca deserta ab divis quoque forte putentur

以免自己或许被认为居住在连神明都遗弃的

​sola tenere. ideo iactant miracula dictis

孤寂之地。因此他们口中夸饰奇迹,

​aut aliqua ratione alia ducuntur, ut omne

或者是由某种其他原因所驱使——

​humanum genus est avidum nimis auricularum.3

正如整个人类都过于贪求倾听的耳朵一样。

595

​Quod super est, non est mirandum qua ratione,

至于其余部分,何以在眼睛无法看清敞开之物的地方,

​per loca quae nequeunt oculi res cernere apertas,

声音却能穿过这些地方到达并激荡耳朵,对此并不值得惊异——

​haec loca per voces veniant aurisque lacessant,

即使门扉紧闭,我们也常能看到交谈发生——

​conloquium clausis foribus quoque saepe videmus;​ni mirum quia vox per flexa foramina rerum​incolumis transire potest, simulacra renutant;

这无疑是因为声音能够穿过事物曲折的细孔而安然通过,影像却拒绝如此;

​perscinduntur enim, nisi recta foramina tranant,

因为它们若不穿过直通的细孔便会破碎,

​qualia sunt vitrei, species qua travolat omnis.

正如玻璃的细孔那样,一切像都能由此飞跃而过。

​praeterea partis in cunctas dividitur vox,

此外,声音会向四面八方分裂,

​ex aliis aliae quoniam gignuntur, ubi una

因为在最初的一声升起并一度迸裂成许多声音之后,

605

​dissuluit semel in multas exorta, quasi ignis

又由一些声音衍生出另一些声音,犹如火花……

语法注3 条
  1. 4.532scilicet expletis quoque ianua raditur oris.

    expletis 为独立夺格,其逻辑主语根据上下文应补充为咽喉或气管等通道(“当充满时”)。承接前文声音始原微粒聚集为更庞大的群体挤满狭窄出口的情境。

  2. 4.578ita colles collibus ipsi verba repulsantes iterabant dicta referri.

    colles collibus 以与格 collibus 表达相互性(“山冈向山冈反弹”)。iterabant 接 dicta referri 这一“宾格加不定式”结构(“重复使说出的话被回送”),生动描绘了群山之间多次回荡的回声现象。

  3. 4.594avidum nimis auricularum.

    auricularum 是指小词 auricula(耳朵)的复数属格,作为形容词 avidum(贪求的)的宾格性属格,意指“贪求倾听的耳朵”或“渴求取悦耳朵的传闻”。此句讽刺了人类天性中热衷于听信和传播奇异传说的心理。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.humanitext-lat1:4.526-4.605