- 底本
- -
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.humanitext-lat1:4.453-4.525
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
卢克莱修论证梦境幻觉与感知错误源于心灵添加的推想而非感官自身的缺陷,通过确立感官为真理的标准以及生命存续的不可或缺之基石,有力驳斥了怀疑主义。
Denique cum suavi devinxit membra sopore
此外,当睡眠以甜美的昏睡束缚了四肢,
somnus et in summa corpus iacet omne quiete,
全身都在极度的宁静中躺卧时,
tum vigilare tamen nobis et membra movere
然而那时我们似乎在清醒着并活动着我们的肢体,
nostra videmur, et in noctis caligine caeca
并在黑夜的茫茫昏暗中,
cernere censemus solem lumenque diurnum,
我们以为看清了太阳与白昼的光芒;
conclusoque loco caelum mare flumina montis
身处闭塞之地,我们似乎调换了
mutare et campos pedibus transire videmur,
苍天、大海、河流与山峦,并徒步穿过平原,
et sonitus audire, severa silentia noctis
并在夜之森严的寂静支配四周之际,
undique cum constent, et reddere dicta tacentes.
听到了声响,并在静默无言之中吐露言辞。
Cetera de genere hoc mirande multa videmus,
诸如此类的许多其他奇事我们都看在眼里,
quae violare fidem quasi sensibus omnia quaerunt,
它们似乎全都企图动摇对感官的信任——
ne quiquam, quoniam pars horum maxima fallit
皆是徒劳,因为这些事情中绝大部分之所以欺骗,
propter opinatus animi, quos addimus ipsi,
乃是由于我们自己所添加的心灵推想,
pro visis ut sint quae non sunt sensibus visa;1
以至于未被感官所见之物,竟被视作已见之物;
nam nihil aegrius est quam res secernere apertas
因为没有什么比把显明的事物
ab dubiis, animus quas ab se protinus addit.
与心灵由其自身随即添加的可疑之物区别开来更为艰难的了。
Denique nil sciri siquis putat, id quoque nescit
再者,假若有人认为无物可知,他连这究竟是否
an sciri possit, quoniam nil scire fatetur.
可知也不知道,因为他承认自己一无所知。
hunc igitur contra minuam contendere causam,
因此,对于这个头脚倒置而立的人,
qui capite ipse suo in statuit vestigia sese.2
我将拒绝与其辩驳。
et tamen hoc quoque uti concedam scire, at id ipsum
然而,即使我姑且承认他也知道这一点,我仍要追问这件事:
quaeram, cum in rebus veri nil viderit ante,
既然他在此之前于事物中未曾见过任何真实,
unde sciat quid sit scire et nescire vicissim,
他又从何得知何为知、何为不知,
notitiam veri quae res falsique crearit
究竟何物创造了真与假的认知,
et dubium certo quae res differre probarit.
又有何物证明了可疑与确实有所分别?
invenies primis ab sensibus esse creatam
你会发现,真的认知首先是从感官中创造出来的,
notitiem veri neque sensus posse refelli.
而感官是不可被驳倒的。
nam maiore fide debet reperirier illud,
因为凡能凭其自身以真胜假者,
sponte sua veris quod possit vincere falsa.
必须被发现具有更大的可信度。
quid maiore fide porro quam sensus haberi
此外,还有何物应当被认为比感官具有更大的可信度呢?
debet? an ab sensu falso ratio orta valebit
难道从虚假感官中产生的理性,能够有力量 反对那些感官吗?
dicere eos contra,3 quae tota ab sensibus orta est?
要知道它完全是从感官中产生的。
qui nisi sunt veri, ratio quoque falsa fit omnis.
感官若非真实,全部理性亦皆成虚妄。
An poterunt oculos aures reprehendere, an aures
难道耳朵能够责难眼睛,抑或触觉 能够责难耳朵?
tactus? an hunc porro tactum sapor arguet oris,
抑或口中的滋味能够驳斥触觉,
an confutabunt nares oculive revincent?
抑或鼻孔能斥退、眼睛能反驳之?
non, ut opinor, ita est. nam seorsum cuique potestas
依我看,并非如此。因为每一种感官都被分配了
divisast, sua vis cuiquest, ideoque necesse est
各自独立的能力,各自拥有其力量,因此必然地,
et quod molle sit et gelidum fervensve videre
感知何物柔软、寒冷或炽热,
et seorsum varios rerum sentire colores
与分别感知事物的各种色彩
et quae cumque coloribus sint coniuncta necessest.
以及凡与色彩相连之物,都必须各自分离。
seorsus item sapor oris habet vim, seorsus odores
同样地,口中的滋味独立具有力量,气味独立
nascuntur, seorsum sonitus. ideoque necesse est
产生,声响亦独立产生。因此必然地,
non possint alios alii convincere sensus.
各种感官不能相互驳倒。
nec porro poterunt ipsi reprehendere sese,
此外,它们自己也不能责难自身,
aequa fides quoniam debebit semper haberi.
因为必须始终对它们抱以同等的信任。
proinde quod in quoquest his visum tempore, verumst.
因此,在任何时刻凡被它们所见的,皆是真实。
Et si non poterit ratio dissolvere causam,
即便理性不能阐明其原因:
cur ea quae fuerint iuxtim quadrata, procul sint
何以近看本是方正之物,远看
visa rutunda, tamen praestat rationis egentem
却成了圆形,然而对于缺乏理性的人来说,
reddere mendose causas utriusque figurae,4
错误地给出两种形状的原因,
quam manibus manifesta suis emittere quoquam
也胜过从自己手中放走显明的事实,
et violare fidem primam et convellere tota
胜过破坏最初的信任并彻底拔除
fundamenta quibus nixatur vita salusque.
生命与生存所依凭的全部根基。
non modo enim ratio ruat omnis, vita quoque ipsa
因为不仅全部理性将要坍塌,生命本身亦将
concidat extemplo, nisi credere sensibus ausis
立刻倾覆,除非你敢于信赖感官,
praecipitisque locos vitare et cetera quae sint
避开险峻之地以及其他诸如此类
in genere hoc fugienda, sequi contraria quae sint.
当避之物,而去追求其相反者。
illa tibi est igitur verborum copia cassa
因此,那一切针对感官而布置准备的
omnis, quae contra sensus instructa paratast.
言辞积累,对你而言皆是徒劳。
Denique ut in fabrica, si pravast regula prima,
最后,正如在建筑中,若最初的尺子是歪斜的,
normaque si fallax rectis regionibus exit,
若曲尺失误而偏离了正直的方位,
et libella aliqua si ex parti claudicat hilum,
若水准仪在任何部位稍有不稳,
omnia mendose fieri atque obstipa necessu est
则一切建筑必然造得错谬而倾斜,
prava cubantia prona supina atque absona tecta,
歪斜、偃卧、前俯、后仰且失去协调,
iam ruere ut quaedam videantur velle, ruantque
以至于某些部分看似已欲坍塌,且终因
prodita iudiciis fallacibus omnia primis,
最初那些欺妄的判定所背叛而彻底倒塌;
sic igitur ratio tibi rerum prava necessest
因此,你关于事物的理性也必然
falsaque sit, falsis quae cumque ab sensibus ortast.
是歪斜而虚假的,凡是从虚假感官中产生者皆是如此。
Nunc alii sensus quo pacto quisque suam rem
现在,其余感官各自以何种方式
sentiat, haud quaquam ratio scruposa relicta est.
感知其对象,绝非留下了一道艰涩难解的道理。
Principio auditur sonus et vox omnis, in auris
首先,一切声响与声音被听到,乃是因为当它们潜入
insinuata suo pepulere ubi corpore sensum.
耳朵之中时,以其自身的形体撞击了感官。
- 4.466pro visis ut sint quae non sunt sensibus visa
连词 ut 引导依附于 propter opinatus animi 的结果从句(... ut sint)。pro visis 作表语性理解,意为“作为已见之物”或“当作确切见到的景象”,与主语关系从句 quae non sunt sensibus visa 搭配。
- 4.472qui capite ipse suo in statuit vestigia sese
此句包含交错语序(hyperbaton)与生动的悖谬比喻:statuit 被嵌入介词短语 in [sua] vestigia 之间,其后接反身代词宾格 sese,并由夺格 capite suo 修饰。字面意为“将自己的头置于自己的足迹之上”,即倒立行走,用来形象地讽刺怀疑论者自我颠倒、逻辑荒谬的姿态。
- 4.483an ab sensu falso ratio orta valebit dicere eos contra
反问句结构。主语 ratio orta 支配不定词补足语 dicere eos contra(介词 contra 后置,支配指代 sensus 的宾格 eos)。紧随其后的关系从句 quae tota ab sensibus orta est 修饰主语 ratio,突显出全凭感官产生的理性绝无可能反过来驳斥感官这一逻辑矛盾。
- 4.502praestat rationis egentem reddere mendose causas utriusque figurae
由无人称动词 praestat 引导的比较句式,统领不定式 reddere ... quam ... emittere。rationis egentem 作为不定式 reddere 的宾格逻辑主语(泛指单数宾格,“即便缺乏合理解释之人给出错误的理由……”),与后文放弃确凿感觉事实的更大危害形成对比。
