← 卢克莱修

物性论

§4.606-4.681

味觉机制及其个体差异与嗅觉原理

在总结了声音与影像因直通或曲折路径而在传播上的差异后,卢克莱修阐述了舌与腭感知滋味的机制,依据原子与孔隙的形态解释了不同物种及健康状况下味觉差异的原因,并进而引入关于嗅觉机制的探讨。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
606

​saepe solet scintilla suos se spargere in ignis.

正如火花常将自身散开成片片火焰一样。

​ergo replentur loca vocibus abdita retro,

因此,藏在后方的幽隐之所亦充满声音,

​omnia quae circum fervunt sonituque cientur.

周围的一切都被声音激荡沸腾。

​at simulacra viis derectis omnia tendunt,

但影像在一旦发射之后,

610

​ut sunt missa semel; qua propter cernere nemo

皆沿着笔直的路径前行;为此,无人能隔着障碍物看到墙外,

​saepe supra potis est, at voces accipere extra.

却往往能在外接收到声音。

​et tamen ipsa quoque haec, dum transit clausa

然而即使是这声音本身,

​vox optunditur atque auris confusa penetrat

在穿过封闭之处时也会被削弱,混乱地渗入耳中,

​et sonitum potius quam verba audire videmur.

以至于我们似乎听到了声响而非言辞。

615

​Hoc, qui sentimus sucum, lingua atque palatum1

关于我们如何感知滋味,

​plusculum habent in se rationis, plus operai.2

舌与腭在这方面包含着稍多一些的原委和更多的探究之劳。

​principio sucum sentimus in ore, cibum cum

首先,当我们通过咀嚼食物而将其挤压出来时,

​mandendo exprimimus, ceu plenam spongiam aquai

我们在口中感知滋味,

​siquis forte manu premere ac siccare coepit.

正如有人偶然用手挤压吸饱水的海绵并将其拧干一样。

620

​inde quod exprimimus per caulas omne palati

随后,凡我们所挤出的一切,

​diditur et rarae per flexa foramina linguae,

皆通过上腭的孔道以及多孔之舌的曲折细孔分散开来。

​hoc ubi levia sunt manantis corpora suci,

此时,若流淌出的汁液微粒是平滑的,

​suaviter attingunt et suaviter omnia tractant

它们便轻柔抚触、

​umida linguai circum sudantia templa;

愉悦地作用于舌周围湿润出汗的领地;

625

​at contra pungunt sensum lacerantque coorta,

但相反,各微粒若越充满粗糙,

​quanto quaeque magis sunt asperitate repleta.

它们聚集升起时就越刺痛并撕裂感官。

​deinde voluptas est e suco fine palati;

其次,来自滋味的愉悦仅止于上腭;

​cum vero deorsum per fauces praecipitavit,

然而一旦它穿过咽喉跌落而下,

​nulla voluptas est, dum diditur omnis in artus;

当其全部被分配至四肢时,便毫无愉悦可言;

630

​nec refert quicquam quo victu corpus alatur,

而身体依靠何种食物来滋养亦完全无关紧要,

​dum modo quod capias concoctum didere possis

只要你能将所摄取之物消化后分送给四肢,

​artubus et stomachi tumidum servare tenorem.

并保持胃部的饱满状态即可。

​Nunc aliis alius qui sit cibus ut videamus,

现在,为了让我们看清何以不同的生物适宜不同的食物,

​expediam, quareve, aliis quod triste et amarumst,

或者何以对某些生物来说是苦涩难忍之物,

635

​hoc tamen esse aliis possit perdulce videri,

对另一些生物却显得极尽甜美,

​tantaque his rebus distantia differitasque est,

我将予以阐释;这些事物之间的距离与差异如此巨大,

​ut quod aliis cibus est aliis fuat acre venenum;

以至于对某些是食物的东西,

​est itaque ut serpens, hominis quae tacta salivis3

对另一些却成了剧毒;因此便有这样的情形:

​disperit ac sese mandendo conficit ipsa.

蛇被人的唾液触及便会丧命,并因咬噬自身而亡。

640

​praeterea nobis veratrum est acre venenum,

此外,藜芦对我们是剧毒,

​at capris adipes et cocturnicibus auget.

却能增加山羊与鹌鹑的脂肪。

​id quibus ut fiat rebus cognoscere possis,

为了使你能够理解这是由何种原委造成的,

​principio meminisse decet quae diximus ante,

首先应当牢记我们此前说过的道理,

​semina multimodis in rebus mixta teneri.

即种子是以多种方式混合保存在事物之中的。

645

​porro omnes quae cumque cibum capiunt animantes,

此外,一切摄取食物的生灵,

​ut sunt dissimiles extrinsecus et generatim

正如它们在外形上彼此不同、

​extima membrorum circumcaesura coercet,

各类的外在肢体轮廓限制着它们一样,

​proinde et seminibus constant variantque figura.

它们同样由种子构成并在形态上各不相同。

​semina cum porro distent, differre necessest

既然种子互有差异,那么在所有肢体中,

650

​intervalla viasque, foramina quae perhibemus,

以及在口和上腭本身之中,

​omnibus in membris et in ore ipsoque palato.

其间距与通道——即我们所称的细孔——必然也各不相同。

​esse minora igitur quaedam maioraque debent,

因此,必然有某些孔较小,某些孔较大;

​esse triquetra aliis, aliis quadrata necessest,

对某些生物而言必然是三角形,对另一些则是正方形,

​multa rutunda, modis multis multangula quaedam.

许多是圆形,还有些以多种方式呈多角形。

655

​namque figurarum ratio ut motusque reposcunt,

因为正如形态的法则与运动所要求的那样,

​proinde foraminibus debent differre figurae

孔隙的形态必须相应有所差异,

​et variare viae proinde ac textura coercet.

通道亦必须随组织结构所制约而各异。

​hoc ubi quod suave est aliis aliis fit amarum,

由此,当对某些生物而言是甜美之物对另一些却变为苦涩时,

​illi, cui suave est, levissima corpora debent

对于觉得甜美者,

660

​contractabiliter caulas intrare palati,

最平滑的微粒必然以亲和适触的方式进入上腭的孔道;

​at contra quibus est eadem res intus acerba,

但相反,对于觉得同一事物在体内酸苦者,

​aspera ni mirum penetrant hamataque fauces.

显然是粗糙而带钩的微粒穿透了喉咙。

​nunc facile est ex his rebus cognoscere quaeque.

现在根据这些道理,认识各个具体情形已非难事。

​quippe ubi cui febris bili superante coorta est

因为当有人因胆汁亢进引发高热,

665

​aut alia ratione aliquast vis excita morbi,

或因某种其他原因激发了疾病的威势时,

​perturbatur ibi iam totum corpus et omnes

那里的整个身体便立刻陷入紊乱,

​commutantur ibi positurae principiorum;

那里的所有原初微粒的位置皆被改变;

​fit prius ad sensum quae corpora conveniebant​nunc non conveniant,4 et cetera sint magis apta,

结果便是,先前适宜于感官的微粒如今不再适宜,

670

​quae penetrata queunt sensum progignere acerbum;

而其他那些渗入后能产生酸苦感的微粒变得更加契合;

​utraque enim sunt in mellis commixta sapore;

因为这二者在蜂蜜的滋味中皆有混杂;

​id quod iam supera tibi saepe ostendimus ante.

正如我们此前在上面已多次向你展示过的那样。

​Nunc age, quo pacto naris adiectus odoris

来吧,

​tangat agam. primum res multas esse necessest

现在我将探讨气味的冲击是如何触及鼻孔的。首先,必然存在许多事物,

675

​unde fluens volvat varius se fluctus odorum,

从中流散并翻涌出斑驳多样的气味之流,

​et fluere et mitti volgo spargique putandumst;

必须认为气味普遍在流淌、发射并弥漫散开;

​verum aliis alius magis est animantibus aptus,

然而由于微粒形状不同,某种气味对某些生物更为适合,

​dissimilis propter formas. ideoque per auras

另一些气味则适合另一些生物。因此,

​mellis apes quamvis longe ducuntur odore,

蜜蜂经由长空无论多远都会被蜜香所吸引,

680

​volturiique cadaveribus; tum fissa ferarum

秃鹫会被尸体所吸引;接着,凡野兽的分蹄将足迹引向何处,

​ungula quo tulerit gressum promissa canum vis5

那伸展寻踪的猎犬之力便……

语法注5 条
  1. 4.615Hoc, qui sentimus sucum, lingua atque palatum

    qui 是关系/疑问代词的古夺格或副词性用法,意为“以何种方式、如何”(quo modo)。hoc 在此作为前置指示代词,引出其后的从属从句(qui sentimus sucum),起话题先行或副词性宾格/夺格作用(“关于这一点”)。

  2. 4.616plusculum habent in se rationis, plus operai

    rationis 与 operai(第一变格法属格单数的古形式 -āī)分别为中性数量宾格 plusculum 和 plus 所支配的部分属格,字面意为“其自身包含着稍多一点的道理、更多的劳作”。

  3. 4.638est itaque ut serpens, hominis quae tacta salivis

    est ut... 是非人称句式,意为“发生……的情形 / 有……这样的事”,统辖由 ut 引出的名词性结果从句。先行词 serpens 在此作阴性名词,与关系代词 quae 取得性的一致。

  4. 4.668fit prius ad sensum quae corpora conveniebant / nunc non conveniant

    非人称动词 fit(“发生……的情况”)支配省略了 ut 的虚拟式名词从句 nunc non conveniant。原本应作主句主语的先行词 corpora 被吸引并入先行关系从句 quae corpora conveniebant 之中。其基本骨架为 fit ut corpora, quae prius conveniebant, nunc non conveniant。

  5. 4.680fissa ferarum / ungula quo tulerit gressum promissa canum vis

    promissa canum vis(字面意为“向前探出的犬之力”)是诗歌中指代敏锐猎犬的迂说表达(periphrasis)。quo 引出的间接疑问从句以 fissa ferarum ungula(野兽的分蹄)为主语,tulerit 为谓语,构成了跨越诗行末尾的隔置交错语序(hyperbaton)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0550.phi001.humanitext-lat1:4.606-4.681