- 底本
- Cicero, Quintus Tullius. M. Tullis Ciceronis. Epistulae, Volume 3. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0478.phi003.humanitext-lat2:9-13
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
作者详细揭露了竞争对手喀提林的残暴杀戮、放荡恶行与臭名昭著,援引新人科埃利乌斯击败贵族的先例以示胜机,并分析了执政官竞选的重大意义及贵族与前裁判官阶层的嫉妒。
alter vero, di boni! quo splendore est? primum nobilitate eadem. num maiore? non. sed virtute.1 quam ob rem? quod Antonius umbram suam metuit, hic ne leges quidem natus in patris egestate, educatus in sororis stupris, corroboratus in caede civium, cuius primus ad rem publicam aditus in equitibus R. occidendis fuit (nam illis quos meminimus Gallis, qui tum Titiniorum ac Nanniorum ac Tanusiorum capita demebant, Sulla unum Catilinam praefecerat); in quibus ille hominem optimum, Q. Caecilium, sororis suae virum, equitem Romanum, nullarum partium, cum semper natura tum etiam aetate iam quietum, suis manibus occidit.
至于另一个人,天哪!他又是何等的“光彩夺目”!首先,在门第的高贵上与他相同。难道还会更高吗?不。但在美德上却胜过他。为什么呢?因为安东尼乌斯连自己的影子都害怕,而此人甚至连法律都不怕:他生于父亲的贫困之中,长于姐妹的无耻淫行之中,在屠杀公民中壮大起来,其涉足国家事务的第一步便是杀害罗马骑士(因为对于我们所记得的那些当时砍下蒂蒂尼乌斯家、南尼乌斯家和塔努西乌斯家族人头颅的高卢人,苏拉唯独让喀提林统领他们);在这些罪行中,他亲手杀害了极其善良的昆图斯·凯基利乌斯——他姐妹的丈夫,一位不属于任何党派的罗马骑士,生性历来安分,当时也因年事已高而过着平静的生活。
quid ego nunc dicam petere eum consulatum, qui2 hominem carissimum populo Romano, M. Marium, inspectante populo Romano vitibus per totam urbem ceciderit, ad bustum egerit, ibi omni cruciatu lacerarit, vivo stanti collum gladio sua dextera secuerit, cum sinistra capillum eius a vertice teneret, caput sua manu tulerit, cum inter digitos eius rivi sanguinis fluerent? qui postea cum histrionibus et cum gladiatoribus ita vixit ut alteros libidinis, alteros facinoris adiutores haberet, qui nullum in locum tam sanctum ac tam religiosum accessit in quo non, etiam si aliis culpa non esset, tamen ex sua nequitia dedecoris suspicionem relinqueret,3 qui ex curia Curios et Annios, ab atriis Sapalas et Carvilios, ex equestri ordine Pompilios et Vettios sibi amicissimos comparavit, qui tantum habet audaciae, tantum nequitiae, tantum denique in libidine artis et efficacitatis, ut prope in parentum gremiis praetextatos liberos constuprarit? quid ego nunc tibi de Africa, quid de testium dictis scribam? nota sunt, et ea tu saepius legito; sed tamen hoc mihi non praetermittendum videtur quod primum ex eo iudicio tam egens discessit quam quidam iudices eius ante illud in eum iudicium fuerunt, deinde tam invidiosus ut aliud in eum iudicium cotidie flagitetur. hic se sic habet ut magis timeant etiam si quierit, quam ut contemnant si quid commoverit.4
我现在又何必说此人在谋求执政官职位呢?他在罗马人民的众目睽睽之下,用藤条抽打着罗马人民最深爱的人物马尔库斯·马里乌斯,将他穿城驱赶至墓冢,在那里施以百般酷刑将其残害,在他还活着直立之时,右手持剑砍下他的脖颈,同时左手揪住他头顶的头发,随后用手提着头颅,鲜血的溪流顺着他的指缝流淌。此后,他与演员和角斗士混迹在一起,让前者作为纵欲的帮凶,后者作为罪恶的帮凶;他涉足的任何神圣庄严之所,即使他人毫无过错,他也因自身的恶行而留下丑恶的嫌疑;他把库里乌斯之流、安尼乌斯之流从元老院中,把萨帕拉之流、卡尔维利乌斯之流从拍卖大厅中,把蓬皮利乌斯之流、韦蒂乌斯之流从骑士阶层中网罗为自己最亲密的朋友;他具有如此大的胆量、如此大的邪恶,乃至在情欲中有着如此高的手段和本领,以至于几乎在父母的怀抱中奸污了身着白底镶红边长袍的自由民子女。我现在又何必向你书写关于阿非利加的事,关于证人们的言词呢?这些都是人尽皆知的,你应当经常阅读它们;然而我以为绝不可忽略这一点:首先,他从那场审判中脱身时已是一贫如洗,正如在那场针对他的审判之前他的某些裁判员那样;其次,他招致了如此大的公愤,以至于每天都有人要求对他进行另一场审判。这个人的处境如此,以至于即使他保持沉寂,人们对他的恐惧也甚于对他有所异动时的蔑视。
quanto melior tibi fortuna petitionis data est quam nuper homini novo, C. Coelio! ille cum duobus hominibus ita nobilissimis petebat ut tamen in iis omnia pluris essent quam ipsa nobilitas, summa ingenia, summus pudor, plurima beneficia, summa ratio ac diligentia petendi. ac tamen eorum alterum Coelius, cum multo inferior esset genere, superior nulla re paene, superavit.
与不久前的新人盖乌斯·科埃利乌斯相比,赐予你竞选的运势是何等优越!他当时与两位出身极其高贵的人一同竞选,然而在他们身上,一切品质都比显赫的出身更具分量:绝顶的天赋、极高的端庄、极多的善举,以及竞选中的高度理性与周密。尽管如此,科埃利乌斯在门第上远逊于他们,在其他方面也几乎没有胜出之处,却依然击败了他们之中的一位。
qua re tibi, si facies ea quae natura et studia quibus semper usus es, largiuntur, quae temporis tui ratio desiderat, quae potes, quae debes, non erit difficile certamen cum iis competitoribus, qui nequaquam sunt tam genere insignes quam vitiis nobiles. quis enim reperiri potest tam improbus civis qui velit uno suffragio duas in rem publicam sicas destringere?5
因此,如果你付诸行动,发挥你的天资和一贯践行的研习所赋予的一切,满足你当下的时机所要求的一切,履行你所能做、所应做的一切,那么与这些绝非因门第显赫、而是因恶行臭名昭著的竞争者们的较量,对你而言绝不会是艰难的。因为又有哪个公民会堕落到希望用自己的一票,拔出两把刺向国家的匕首呢?
quoniam quae subsidia novitatis haberes et habere posses exposui, nunc de magnitudine petitionis dicendum videtur. consulatum petis, quo honore nemo est quin te dignum arbitretur, sed multi qui invideant; petis enim homo ex equestri loco summum locum civitatis atque ita summum ut forti homini, diserto, innocenti multo idem ille honos plus amplitudinis quam ceteris adferat. noli putare eos qui sunt eo honore usi non videre, tu cum idem sis adeptus, quid dignitatis habiturus sis. Eos vero qui consularibus familiis nati locum maiorum consecuti non sunt suspicor tibi, nisi si qui admodum te amant, invidere. etiam novos homines praetorios existimo, nisi qui tuo beneficio vincti sunt, nolle abs te se honore superari.
既然我已经陈述了你作为新人拥有和可能拥有的诸般支持,现在似乎应当谈谈这次竞选的重大意义了。你所谋求的是执政官之职,对于这项荣誉,没有人不认为你配得上它,但有许多人会心生嫉妒;因为你以骑士阶层的出身去谋求国家的最高职位,而且是一个对于勇敢、善辩、清白的人而言,比对于其他人能带来远为巨大威望的最高职位。不要以为那些享有过这一荣誉的人看不出,当你获得同样的荣誉时,你将拥有何等威严。至于那些出身于执政官家族却未能继承先人地位的人,我揣测除了格外爱你的人之外,他们都会嫉妒你。我也认为,那些曾任裁判官的新人们,除非是受恩于你而与你紧密相连的人,都不希望在荣誉上被你所超越。
- 9sed virtute
“sed virtute”(但在美德上)是强烈的反讽,须与后文的设问及回答(“quam ob rem? quod Antonius umbram suam metuit, hic ne leges quidem...”)联系理解。承接前文的“non.”,此处省略了谓语动词(如 praestat,“在美德上胜过他”)。作者以讽刺笔调将喀提林无视法律的胆大妄为反称作“美德”。
- 10quid ego nunc dicam petere eum consulatum, qui
“petere”在修辞性疑问句“quid ego nunc dicam”之后引导“eum... petere consulatum”(宾格加不定式结构)。先行词“eum”由关系代词“qui”引导的定语从句修饰,从句中的动词使用虚拟式(ceciderit, lacerarit, secuerit 等),属于表原因或特征的虚拟式,用以强调具有如此罪行之人谋求执政官职位的荒谬与骇人听闻。
- 10in quo non, etiam si aliis culpa non esset, tamen ex sua nequitia dedecoris suspicionem relinqueret
该句是由否定先行词“nullum in locum tam sanctum ac tam religiosum”所引导的表结果/特征的关系从句“in quo non... relinqueret”。嵌入其中的让步条件从句“etiam si aliis culpa non esset”(即使他人并无任何过错)与主干“ex sua nequitia dedecoris suspicionem relinqueret”形成对比,深刻勾勒出此人仅凭自身之邪恶便足以令任何圣洁场所蒙受耻辱嫌疑的特质。
- 10hic se sic habet ut magis timeant etiam si quierit, quam ut contemnant si quid commoverit
反身结构“hic se sic habet”(此人的处境/状态是如此)后接由副词“sic”所引出的结果状语从句“ut magis timeant... quam ut contemnant...”。在比较结构“magis... quam...”中,连接词“ut”在前后两项中重复出现,并且各自嵌套了一个条件从句(“etiam si quierit”与“si quid commoverit”)。
- 12uno suffragio duas in rem publicam sicas destringere
句中包含方式夺格“uno suffragio”(用一票)、不定式“destringere”(拔出)的直接宾语“duas... sicas”(两把短剑),以及表敌对方向的介词短语“in rem publicam”(针对国家)。作者借用拔出刺客短刀的暴力隐喻,将同时投票给安东尼乌斯与喀提林指斥为拔刀刺向国家的行径。
