← 昆图斯·图利乌斯·西塞罗

竞选备忘录

§1-8

新人竞选执政官的策略与对手分析

昆图斯·西塞罗就执政官竞选向兄长马库斯提出建言,阐述作为“新人”的竞选策略、演说才能的重要性、争取各阶层与贵族势力的手段,并分析了竞争对手的软弱与恶名。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1

​etsi tibi omnia suppetunt ea quae consequi ingenio aut usu homines possunt, tamen amore nostro non sum alienum arbitratus ad te perscribere ea quae mihi veniebant in mentem dies ac noctes de petitione tua cogitanti, non ut aliquid ex his novi addisceres sed ut ea quae in re dispersa atque infinita viderentur esse ratione et distributione sub uno aspectu ponerentur.

即便通过天赋或经验所能获得的一切,你早已完全具备,但出于我们彼此的情谊,我认为将自己日夜思考你的竞选时所想到的事情写给你,并非不合时宜;这并不是为了让你从中获得任何新知,而是为了使那些在实际事务中看似零散而无限的事情,通过理性的条理与分类,置于统一的视野之下。

§2

​civitas quae sit cogita, quid petas, qui sis. prope cotidie tibi hoc ad forum descendenti meditandum est 'novus sum, consulatum peto, Roma est.' nominis novitatem dicendi gloria maxime sublevabis. semper ea res plurimum dignitatis habuit. non potest qui dignus habetur patronus consularium indignus consulatu putari.1 quam ob rem quoniam ab hac laude proficisceris et quicquid es ex hoc es, ita paratus ad dicendum venito quasi in singulis causis iudicium de omni ingenio futurum sit.

深思城邦为何物,你所谋求的是何职,你自己又是何人。当你前往广场时,几乎每天都必须默想这一点:“我是新人,我谋求执政官之职,这里是罗马。”你将通过演说的光荣最大程度地减轻你门第的新鲜感。这一事业向来拥有无上的威望。一个被认为配得上担任执政官级人物辩护人的人,绝不可能被认为不配担任执政官。因此,既然你以这一荣誉为起点,无论你拥有何等地位皆源于此,你就应当做好充分的准备去演说,如同在每一个案件中都将对你的全部才能做出裁决一样。

§3

​eius facultatis adiumenta, quae tibi scio esse seposita, ut parata ac prompta sint cura et saepe quae de Demosthenis studio et exercitatione scripsit Demetrius recordare, deinde ut amicorum et multitudo et genera appareant. habes enim ea quae non multi homines novi habuerunt, omnis publicanos, totum fere equestrem ordinem, multa propria municipia, multos abs te defensos homines cuiusque ordinis, aliquot collegia, praeterea studio dicendi conciliatos plurimos adulescentulos, cotidianam amicorum assiduitatem et frequentiam.

这项演说技能的诸般辅助手段,我知道你已有所储备,务必使其处于随时可用、准备周全的状态,并常常记起德米特里乌斯关于狄摩西尼的勤勉与磨砺所写下的话;其次,要使你的朋友的数量与门类显现出来。因为你拥有许多新人所未曾拥有的优势:全体包税人、几乎整个骑士阶层、众多对你忠诚的自治市、被你辩护过的各阶层众多人士、若干同业会社,此外还有通过演说的研习结交的极多青年人,以及朋友们日常不断的随侍与簇拥。

§4

​haec cura ut teneas commonendo et rogando et omni ratione efficiendo ut intellegant qui debent tua causa, referendae gratiae, qui volunt, obligandi tui tempus sibi aliud nullum fore.2 etiam hoc multum videtur adiuvare posse novum hominem, hominum nobilium voluntas et maxime consularium. prodest quorum in locum ac numerum pervenire velis ab iis ipsis illo loco ac dignum numero putari.3

你要留心通过提醒、恳请,并通过一切手段使那些因你而欠下人情的人明白,现在正是报答恩情的唯一时机;使那些心怀好意的人明白,现在是使你感激他们的唯一良机,以此来牢牢把握这些人。此外,还有一点似乎能对新人大有裨益,即贵族们的好感,尤其是执政官级人士的好感。能被那些你希望跻身其地位与行列之中的人本身认为配得上那一地位与行列,是大有裨益的。

§5

​ii rogandi omnes sunt diligenter et ad eos adlegandum est persuadendumque iis nos semper cum optimatibus de re publica sensisse, minime popularis fuisse; si quid locuti populariter videamur, id nos eo consilio fecisse ut nobis Cn. Pompeium adiungeremus, ut eum qui plurimum posset aut amicum in nostra petitione haberemus aut certe non adversarium.

必须勤勉地恳请他们所有人,派人前去与他们接洽,并使他们确信:我们在国事上一贯与贵人派持相同见解,绝非平民派;倘若我们曾有任何看似顺应民众的言论,那也是出于将格奈乌斯·庞培拉拢至我们一边的考量,以便使这位权力最大的人物在我们的竞选活动中成为盟友,或者至少不成为敌人。

§6

​praeterea adulescentis nobilis elabora ut habeas vel ut teneas, studiosos quos habes. multum dignitatis adferent. plurimos habes; perfice ut sciant quantum in iis putes esse. si adduxeris ut ii qui volunt cupiant, plurimum proderunt.

此外,要努力争取年轻的贵族,或留住那些你已拥有的热心支持者;他们将带来极大的声望。你拥有极多的青年;要让他们知道你认为他们有多大分量。如果你能引导那些本就有意支持的人变得热情迫切,他们将发挥最大的助益。

§7

​ac multum etiam novitatem tuam adiuvat quod eius modi nobiles tecum petunt, ut nemo sit qui audeat dicere plus illis nobilitatem quam tibi virtutem prodesse oportere. nam P. Galbam et L. Cassium summo loco natos quis est qui petere consulatum putet? vides igitur amplissimis ex familiis homines, quod sine nervis sunt, tibi paris non esse. at Antonius et Catilina molesti sunt.

再者,与你一同竞选的贵族竟是这样一种人,以至于无人敢说高贵门第对他们应当比美德对你更有助益,这也极大地帮助了你的新人身份。因为有谁会认为出身最高贵门第的普布利乌斯·加尔巴和卢基乌斯·卡西乌斯是在真正谋求执政官之职呢?因此你可以看到,即便来自最显赫家族的人,由于软弱无能,也算不上你的对手。但有人会说:安东尼乌斯和喀提林是棘手的敌人。

§8

​immo homini navo, industrio, innocenti, diserto, gratioso apud eos qui res iudicant, optandi competitores ambo a pueritia sicarii, ambo libidinosi, ambo egentes. Eorum alterius bona proscripta vidimus,4 vocem denique audivimus iurantis se Romae iudicio aequo cum homine Graeco certare non posse, ex senatu eiectum scimus optima verorum censorum existimatione, in praetura competitorem habuimus amico Sabidio et Panthera, quom ad tabulam quos poneret non haberet; quo tamen in magistratu amicam quam domi palam haberet de machinis emit. in petitione autem consulatus Cappadoces omnis compilare per turpissimam legationem maluit quam adesse et populo Romano supplicare.

恰恰相反,对于一个勤勉、干练、清白、善辩且在司法仲裁者中深得人心的人而言,他们是再理想不过的竞争对手:两人自幼便为刺客,两人皆荒淫无度,两人皆赤贫如洗。这两人之中,我们亲眼见过其中一人的财产被拍卖,亲耳听过他起誓说自己在罗马的公正法庭上连一个希腊人都竞争不过;我们知道他在名副其实的监察官所作的极佳评定中被逐出元老院;在竞选裁判官时,我们曾与他交锋,当时他的友人只有萨比狄乌斯和庞忒拉,因为他连可派驻到计票台旁的人都没有;然而就在那一官职任内,他竟从拍卖台上买下一个情妇,公然安置于家中。而在竞选执政官期间,他宁愿通过一次极可耻的使团出使去勒索全体卡帕多细亚人,也不愿留在罗马向罗马人民恳求选票。

语法注4 条
  1. 2qui dignus habetur patronus consularium indignus consulatu putari

    在关系从句 qui dignus habetur patronus consularium 中,patronus 是被动动词 habetur 的主格补足语。整个从句作 non potest... putari 的主语,indignus 为修饰该主语的述语主格,后接夺格 consulatu。

  2. 4referendae gratiae, qui volunt, obligandi tui tempus sibi aliud nullum fore

    动形词/动名词属格短语 referendae gratiae 与 obligandi tui 作名词 tempus 的说明属格(定义属格)。两个关系从句 qui debent tua causa 与 qui volunt 形成并列对比(负恩者与心怀善意者),各自对应其修饰 tempus 的目的性动作。

  3. 4illo loco ac dignum numero putari

    dignum 在被动不定式结构中作述语对格,支配夺格 illo loco 和 numero。形容词 dignum 被插入在 loco ac 与 numero 之间,构成了倒装/交错语序(hyperbaton)。

  4. 8Eorum alterius bona proscripta vidimus

    Eorum 是指代安东尼乌斯与喀提林的部分属格,修饰 alterius。从文意来看,随后列举的一连串恶名(财产拍卖、被逐出元老院、在卡帕多细亚的勒索性出使等)明确指向盖乌斯·安东尼乌斯·海布里达(Gaius Antonius Hybrida)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0478.phi003.humanitext-lat2:1-8