← 昆图斯·图利乌斯·西塞罗

竞选备忘录

§14-20

调动友谊关系与利用旧恩争取支持

作者阐述了应对反对派与民众嫉妒的竞选策略,建议西塞罗全面动员从家内亲近人员到显贵人物的各层关系网,并利用以往法庭辩护中积攒的人情债务组织竞选。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§14

​iam in populo quam multi invidi sint, quam consuetudine horum annorum ab hominibus novis alienati, venire tibi in mentem certo scio; esse etiam non nullos tibi iratos ex iis causis quas egisti necesse est. iam illud tute circumspicito, quod ad Cn. Pompei gloriam augendam tanto studio te dedisti, num quos tibi putes ob eam causam esse amicos.1

我确切地知道,你定会想到民众中有多少人满怀嫉妒,且由于近年来的惯例而对新人何等疏远;同样不可避免的是,有些人因你所承办的诉讼而对你怀有怨恨。此外,你自己必须仔细思量这一点:鉴于你曾倾注如此大的热情去提升格奈乌斯·庞培的荣耀,你是否认为因此有任何人是你的朋友。

§15

​quam ob rem cum et summum locum civitatis petas et videas esse studia quae adversentur, adhibeas necesse est omnem rationem et curam et laborem et diligentiam.

因此,既然你在谋求国家的最高职位,又目睹存在反对的派系与倾向,你就必须运用全部的心智、关照、辛劳与周密。

§16

​et petitio magistratus divisa est in duarum rationum diligentiam, quarum altera in amicorum studiis, altera in populari voluntate ponenda est. amicorum studia beneficiis et officiis et vetustate et facilitate ac iucunditate naturae parta esse oportet. sed hoc nomen amicorum in petitione latius patet quam in cetera vita. quisquis est enim qui ostendat aliquid in te voluntatis, qui colat, qui domum ventitet, is in amicorum numero est habendus. sed tamen qui sunt amici ex causa iustiore cognationis aut adfinitatis aut sodalitatis alicuius necessitudinis, iis carum et iucundum esse maxime prodest.

官职的竞选分为两个方向的经营:其一在于朋友们的热忱,其二在于民众的善意。朋友们的热忱应当依靠恩惠、职责的履行、悠久的交往以及宽和愉悦的天性来获得。然而在竞选中,“朋友”这一称谓的范围要比在平常生活中宽泛得多。因为凡是对你表现出某种善意、敬重你、经常出入你家门的人,都应当被列入朋友之列。然而,对于那些因宗亲、姻亲、会社或某种亲近关系等更正当缘由而成为朋友的人,博得其珍视与好感最为有益。

§17

​deinde ut quisque est intimus ac maxime domesticus, ut is amet et quam amplissimum esse te cupiat valde elaborandum est, tum ut tribules, ut vicini, ut clientes, ut denique liberti, postremo etiam servi tui; nam fere omnis sermo ad forensem famam a domesticis emanat auctoribus.

其次,越是亲近和家庭内部的人,就越须大力下功夫让他们爱戴你并渴望你获得无上荣耀;接着是同部族人、邻里、门客、乃至释奴,最后甚至包括你的奴隶;因为几乎所有构成外间名声的话语,都是由家中的见证人发端的。

§18

​denique sunt instituendi cuiusque generis amici, ad speciem homines inlustres honore ac nomine, qui etiam si suffragandi studia non navant, tamen adferunt petitori aliquid dignitatis; ad ius obtinendum magistratus, ex quibus maxime consules, deinde tribuni pl., ad conficiendas centurias homines excellenti gratia. qui abs te tribum aut centuriam aut aliquod beneficium aut habent aut sperant, eos rursus magno opere et compara et confirma. nam per hos annos homines ambitiosi vehementer omni studio atque opera elaborant, ut possint a tribulibus suis ea quae petierint impetrare. hos tu homines, quibuscumque poteris rationibus, ut ex animo atque ex tilla summat voluntate tui studiosi sint elaborato.

总之,必须结交各类朋友:为了体面,需要结交因职位与声望而显赫的人士——他们即便不倾力拉票,也能给候选人带来某种威望;为了获得公权支持,需要结交政务官——尤其是执政官,其次是平民保民官;为了赢得百人团,需要结交深具影响力的实力人物。对于那些从你那里已经获得或期望获得部族、百人团或某种恩惠的人,你要再度大力争取并巩固他们。因为近年来,有野心的人都在倾尽全力辛勤经营,以便能够从同部族人那里获得他们所求之物。你应当用尽一切可能的手段去经营,使这些人能够由衷地、怀着最真诚的心愿为你效力。

§19

​quod si satis grati homines essent, haec tibi omnia parata esse debebant,2 sic uti parata esse confido. nam hoc biennio quattuor sodalitates hominum ad ambitionem gratiosissimorum tibi obligasti, C. Fundani, Q. Galli, C. Corneli, C. Orcivi. Horum in causis ad te deferendis quid tibi eorum sodales receperint et confirmarint scio, nam interfui. qua re hoc tibi faciendum est hoc tempore ut ab his quod debent exigas saepe commonendo, rogando, confirmando, curando ut intellegant nullum se umquam aliud tempus habituros referendae gratiae. profecto homines et spe reliquorum tuorum officiorum et recentibus beneficiis ad studium navandum excitabuntur.

如果人们足够懂得感恩,这一切本该为你准备就绪,正如我相信它们已经准备就绪一样。因为在这两年间,你让四个在竞选上极有势力的团体对你欠下了人情——即盖乌斯·丰达尼乌斯、昆图斯·加利乌斯、盖乌斯·科尔内利乌斯和盖乌斯·奥尔基维乌斯的团体。在将这些人的案件委托给你时,他们的同僚向你承诺并确认了什么,我是清楚的,因为当时我也在场。因此,此刻你所必须做的,就是通过频繁的提醒、请求、鼓励,并确保他们明白他们绝不会再有其他机会来回报这份恩情,从而向他们索取他们所欠之债。人们必将因对你未来照拂的期望以及近期的恩惠,而被激发去尽心效力。

§20

​et omnino quoniam eo genere amicitiarum petitio tua maxime munita est, quod ex causarum defensionibus adeptus es, fac ut plane iis omnibus quos devinctos tenes discriptum ac dispositum suum cuique munus sit; et quem ad modum nemini illorum molestus ulla in re umquam fuisti, sic cura ut intellegant omnia te quae ab illis tibi deberi putaris ad hoc tempus reservasse.

总之,既然你的竞选主要依仗这一类通过法庭辩护所获得的友谊,你就务必让所有受制于你恩惠的人,人人都能明确得到分配和部署各自的任务;并且,正如你以往在任何事情上从未给他们中的任何人增添麻烦一样,你也要留心让他们明白:你将所有自认应从他们那里得到的报答,全都留存到了此时此刻。

语法注2 条
  1. 14iam illud tute circumspicito, quod ad Cn. Pompei gloriam augendam tanto studio te dedisti, num quos tibi putes ob eam causam esse amicos.

    指示代词 illud 作为前置先行成分,预先引出后文的间接疑问从句 num quos tibi putes...。夹在中间的 quod 从句在此作表示限制或说明的副词性从句(“关于……这一事实”),用来界定具体语境;句子的核心构架为 circumspicito [illud,] num quos tibi putes...

  2. 19haec tibi omnia parata esse debebant

    在表达义务、能力或必要性的动词(如 debeo, possum, oportet 等)中,直陈式未完成过去时(debebant)常用于与现在事实相反的虚拟表达,代替虚拟式未完成过去时(deberent),意为“这一切本应为你准备就绪(但实际上人并不总是如此感恩)”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0478.phi003.humanitext-lat2:14-20