- 底本
- Cicero, Quintus Tullius. M. Tullis Ciceronis. Epistulae, Volume 3. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0478.phi003.humanitext-lat2:28-34
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
作者指出竞争对手安东尼的无能,力劝西塞罗将元老、骑士、获释奴以及全意大利各自治市的精英拉入私人友谊以巩固选票,并充分利用热心青年的支持与每日侍从队伍的声势。
nam qui incipiat Antonius homines adiungere1 atque invitare ad amicitiam quos per se suo nomine appellare non possit? mihi quidem nihil stultius videtur quam existimare esse eum studiosum tui quem non noris. eximiam quandam gloriam et dignitatem ac rerum gestarum magnitudinem esse oportet in eo quem homines ignoti nullis suffragantibus honore adficiant; ut quidem homo nequam, iners, sine officio, sine ingenio, cum infamia, nullis amicis hominem plurimorum studio atque omnium bona existimatione munitum praecurrat, sine magna culpa neglegentiae fieri non potest.2
因为安东尼连亲自叫出人们的名字都做不到,他又如何能开始把这些人招引并联络为朋友呢?在我看来,认为一个你根本不认识的人会支持你,确实再愚蠢不过了。一个被素不相识的人在没有任何推荐者的情况下授予公职荣耀的人,身上必须具备某种非凡的声誉、威望以及赫赫战功;事实上,一个无能、懒惰、毫无尽职之心、毫无才智、臭名昭著且毫无朋友的人,若竟能超越一个受到极多人倾力支持和所有人高度评价所护卫的人,除非发生了极大的疏忽之过,否则这是不可能发生的。
quam ob rem omnis centurias multis et variis amicitiis cura ut confirmatas habeas. et primum, id quod ante oculos est, senatores equitesque Romanos, ceterorum ordinum navos homines et gratiosos complectere. multi homines urbani industrii, multi libertini in foro gratiosi navique versantur. quos per te, quos per communis amicos poteris, summa cura ut cupidi tui sint elaborato, appetito, adlegato, summo beneficio te adfici ostendito.
因此,务必使所有的百人队都通过众多且多样的友谊得到稳固支持。首先,如同眼前所显而易见的:把元老和罗马骑士,以及其他等级中积极而有声望的人团结在身边。在广场上活动着许多干练的城居平民,以及许多有声望、勤勉的获释奴。要尽可能通过你自己,以及通过共同的朋友,尽最大努力使这些人拥戴你;去结交他们,派人联络他们,向他们表明你正深蒙其极大恩惠。
deinde habeto rationem urbis totius, collegiorum omnium, pagorum, vicinitatum. ex his principes ad amicitiam tuam si adiunxeris, per eos reliquam multitudinem facile tenebis. postea totam Italiam fac ut in animo ac memoria tributim discriptam comprensamque habeas, ne quod municipium, coloniam, praefecturam, locum denique Italiae ne quem esse patiare in quo non habeas firmamenti quod satis esse possit, perquiras et investiges3 homines ex omni regione, eos cognoscas, appetas, confirmes, cures ut in suis vicinitatibus tibi petant et tua causa quasi candidati sint. volent te amicum, si suam a te amicitiam expeti videbunt. id ut intellegant oratione ea quae ad eam rationem pertinet habenda consequere. homines municipales ac rusticani, si nobis nomine noti sunt, in amicitia esse se arbitrantur; si vero etiam praesidi se aliquid sibi constituere putant, non amittunt occasionem promerendi. hos ceteri et maxime tui competitores ne norunt quidem, tu et nosti et facile cognosces, sine quo amicitia esse non potest.
随后,要顾及整个城市、所有的行会、村社和街区。如果你把这些群体中的领头人物拉入你的友谊之中,通过他们你就能轻易掌握其余的大众。此后,务必使整个意大利按部族划分并牢记在心,不要容许有任何自治市、殖民地、司法管辖区,简言之意大利的任何地方,是你没有足以作为稳固支柱的力量的。你要寻访并探查来自每个地区的要人,结识他们,结交他们,巩固关系,使他们在各自的乡邻中为你拉票,并为了你而如同候选人一般奔走。如果他们看到自己的友谊被你所求取,他们就会乐于视你为友。为了让他们明白这一点,你要通过发表契合这一目的的言谈来达成。自治市和乡间的人只要被我们直呼其名,就自认为已处于友谊之中;如果他们还认为自己为自身赢得了一位庇护者,他们绝不会错失立下功劳的机会。其他人,尤其是你的竞争对手,甚至根本不认识他们;而你不仅认识,并且很容易进一步结识他们——没有这一点,友谊是根本不可能存在的。
neque id tamen satis est, tametsi magnum est, sed sequitur spes utilitatis atque amicitiae, ne nomenclator solum sed amicus etiam bonus esse videare. ita cum et hos ipsos, propter suam ambitionem qui apud tribulis suos plurimum gratia possunt, studiosos in centuriis habebis et ceteros qui apud aliquam partem tribulium propter municipi aut vicinitatis aut conlegi rationem valent cupidos tui constitueris, in optima spe esse debebis.
然而这还不够,尽管这已很了不起,但紧接着必须有利益和友谊的期许,使你看起来不仅是个呼名奴仆,而且还是一位良友。这样,当你在百人队中拥有了这些因自身野心而在同部族人中极有声望的死忠支持者,并且争取到了那些因自治市、街区或行会关系而对部分同部族人具有号召力的其他人时,你就理应抱有极大的希望。
iam equitum centuriae multo facilius mihi diligentia posse teneri videntur. primum cognosce equites (pauci enim sunt), deinde appete (multo enim facilius illa adulescentulorum ad amicitiam aetas adiungitur); deinde habes tecum ex iuventute optimum quemque et studiosissimum humanitatis; tum autem, quod equester ordo tuus est, sequentur illi auctoritatem ordinis, si abs te adhibebitur ea diligentia ut non ordinis solum voluntate sed etiam singulorum amicitiis eas centurias confirmatas habeas. iam studia adulescentulorum in suffragando, in obeundo, in nuntiando, in adsectando mirifice et magna et honesta sunt.
如今,在我看来,骑士的百人队通过勤勉掌握起来要容易得多。首先,要结识这些骑士(因为他们人数不多);其次,去亲近他们(因为那些青年的年纪被引向友谊要容易得多);再者,在青年群体中,你拥有所有最优秀且最热心于博雅之士的支持;况且,因为骑士等级是你自己的出身阶层,只要你施加勤勉,使那些百人队不仅因该阶层的集体意愿,更因与各个成员的私人友谊而得到巩固,他们就会遵从该阶层的权威。青年人在投票、走访、通报消息、随行护送方面的热忱,实乃惊人地巨大且体面。
et, quoniam adsectationis mentio facta est, id quoque curandum est ut cotidiana cuiusque generis et ordinis et aetatis utare. nam ex ea ipsa copia coniectura fieri poterit quantum sis in ipso campo virium ac facultatis habiturus. huius autem rei tres partes sunt, una salutatorum, altera deductorum, tertia adsectatorum.4
而且,既然提到了随行护送,还必须注意利用各个群体、等级和年龄之人每日的簇拥。因为仅凭这聚集的声势,就可以推测你在战神广场上将拥有多少力量与号召力。而这种侍从随行分为三个部分:其一是晨间问候者,其二是送往广场者,其三是常随不离的侍从者。
- 28nam qui incipiat Antonius homines adiungere
由疑问副词 qui(“如何”、“怎么”,古夺格形式)搭配现在时虚拟式 incipiat 构成的修辞性/审议性疑问句,意为“安东尼又如何能开始结交……?”,而非疑问代词主格 quis。
- 28ut quidem homo nequam, iners, sine officio, sine ingenio, cum infamia, nullis amicis hominem plurimorum studio atque omnium bona existimatione munitum praecurrat, sine magna culpa neglegentiae fieri non potest
主句核心为 fieri non potest(“是不可能发生的”),引导由 ut... praecurrat 构成的名词性从句作其主语(“……竟会超越……”)。主语 homo nequam...(无赖之人)与宾语 hominem... munitum(受护卫之人)形成鲜明对照,其间插入了大量修饰成分,句式骨架为 ut [主语] [宾语] praecurrat, fieri non potest。
- 31perquiras et investiges
虽然在结构上可被视为承接上一句的 fac ut...,但从语序以及后续平行的 cognoscas, appetas, confirmes, cures 来看,更自然地应将它们视为独立的命令/劝诫性虚拟式,直接向受话者提出要求。
- 34una salutatorum , altera deductorum, tertia adsectatorum
属格 salutatorum, deductorum, adsectatorum 为说明性/定义性属格(“由……构成的”),具体指代当时竞选活动中支持者的三种形式:清晨至家中问候者(salutatores)、护送至广场者(deductores)以及整日贴身随行者(adsectatores)。
