- 底本
- Cicero, Quintus Tullius. M. Tullis Ciceronis. Epistulae, Volume 3. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0478.phi003.humanitext-lat2:35-40
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
作者指导候选人如何妥善对待三类侍从(晨间问候者、送往广场者和常随随从),并特别敦促其动员那些因法庭辩护而欠下恩情的人。此外,作者告诫其提防身边的虚伪与嫉妒,并将反对者与贬损者划分为三类,逐一提出了具体的拉拢与应对策略。
in salutatoribus, qui magis vulgares sunt et hac consuetudine quae nunc est plures veniunt, hoc efficiendum est ut hoc ipsum minimum officium eorum tibi gratissimum esse videatur. qui domum tuam venient, significato te animadvertere; eorum amicis qui illis renuntient ostendito, saepe ipsis dicito. sic homines saepe, cum obeunt pluris competitores et vident unum esse aliquem qui haec officia maxime animadvertat, ei se dedunt, deserunt ceteros, minutatim ex communibus proprii, ex fucosis firmi suffragatores evadunt. iam illud teneto diligenter, si eum qui tibi promiserit audieris fucum, ut dicitur, facere aut senseris, ut te id audisse aut scire dissimules, si qui tibi se purgare volet quod suspectum esse se arbitretur, adfirmes te de illius voluntate numquam dubitasse nec debere dubitare.1 is enim qui se non putat satis facere amicus esse nullo modo potest. scire autem oportet quo quisque animo sit, ut quantum cuique confidas constituere possis.
在晨间问候者中——这类人较为普通,且按照当今的习俗来访者人数更多——必须做到这一点:使他们这极微小的礼节对你而言显得最受赞赏。对于到你府上来的人,要表明你注意到了;向能够转达给他们的朋友们显露这一点,并且要常常对他们本人说。如此一来,当人们频繁造访多位竞争者,看到唯有一人对这些礼节最为关注时,他们便会委身于他,舍弃其余的人,逐渐从共享的拥护者变成专属的拥护者,从虚浮之人转变为坚定的支持者。此外,请牢记以下几点:如果你听说或觉察到某个向你许下承诺的人正如俗话所说在“弄虚作假”,你要假装自己并未听说或不知晓;如果有人因认为自己受到怀疑而想要向你辩白,你务必坚称自己从未怀疑过他的心意,也绝不该怀疑。因为凡自认未能令人满意的人,绝不可能成为朋友。然而,了解每个人怀有何种心思乃是必要的,以便你能确定对每个人施予多少信任。
iam deductorum officium quo maius est quam salutatorum, hoc gratius tibi esse significato atque ostendito et, quod eius fieri poterit,2 certis temporibus descendito. magnam adfert opinionem, magnam dignitatem cotidiana in deducendo frequentia.
再者,送往广场者的礼节既然比晨间问候者的礼节更为重大,你就应当表明并显示出这也就更令你欣喜;并且,在此事可能的限度之内,要在固定的时间步入广场。每日在护送中簇拥的众人,能带来极大的名声和极高的威严。
Tertia est ex hoc genere adsidua adsectatorum copia. in ea quos voluntarios habebis, curato ut intellegant te sibi in perpetuum summo beneficio obligari; qui autem tibi debent, ab iis plane hoc munus exigito, qui per aetatem ac negotium poterunt, ipsi tecum ut adsidui sint, qui ipsi sectari non poterunt, suos necessarios in hoc munere constituant. valde ego te volo et ad rem pertinere arbitror semper cum multitudine esse.
此种类别的第三种是常随不离的侍从群。在其中,对于那些志愿随行的人,务必使他们明白你因其莫大的恩德而永远感激他们;而对于那些亏欠你恩情的人,则要直截了当地向他们索取这一职分:凡因年龄和事务而力所能及者,亲自时刻伴随你左右;凡无法亲自随行者,则指派其亲近之人承担此项职责。我极其希望并且认为这切中要害:你应当时刻与大众相伴。
praeterea magnam adferet laudem et summam dignitatem, si ii tecum erunt qui a te defensi et qui per te servati ac iudiciis liberati sunt. haec tu plane ab his postulato ut quoniam nulla impensa per te alii rem, alii honorem, alii salutem ac fortunas omnis obtinuerint, nec aliud ullum tempus futurum sit ubi tibi referre gratiam possint, hoc te officio remunerentur.
此外,如果那些曾被你辩护、通过你得以保全并在法庭上被宣告无罪的人与你同行,将带来巨大的赞誉和崇高的威严。你要直截了当地向这些人提出要求:既然通过你,他们无需付出任何代价,有的人保全了家产,有的人获得了荣誉,有的人保全了性命与全部财产,并且未来再也不会有其他任何时刻能让他们报答恩情,他们就应当以此种职分来回报你。
et quoniam in amicorum studiis haec omnis oratio versatur, qui locus in hoc genere cavendus sit praetermittendum non videtur. fraudis atque insidiarum et perfidiae plena sunt omnia. non est huius temporis perpetua illa de hoc genere disputatio, quibus rebus benevolus et simulator diiudicari possit; tantum est huius temporis admonere. summa tua virtus eosdem homines et simulare tibi se esse amicos et invidere coegit. quam ob rem Ἐπιχάρμειον illud teneto, nervos atque artus esse sapientiae non temere credere,3 et, cum tuorum amicorum studia constitueris, tum etiam obtrectatorum atque adversariorum rationes et genera cognoscito. haec tria sunt, unum quos laesisti, alterum qui sine causa non amant, tertium qui competitorum valde amici sunt. quos laesisti, cum contra eos pro amico diceres, iis te plane purgato, necessitudines commemorato, in spem adducito te in eorum rebus, si se in amicitiam tuam contulerint, pari studio atque officio futurum. qui sine causa non amant, eos aut beneficio aut spe aut significando tuo erga illos studio dato operam ut de illa animi pravitate deducas. quorum voluntas erit abs te propter competitorum amicitias alienior, iis quoque eadem inservito ratione qua superioribus et, si probare poteris, te in eos ipsos competitores tuos benevolo esse animo ostendito.
而且,既然这整篇论述都围绕着朋友们的热忱支持展开,那么在这一类别中应当警惕的地方似乎也不容忽视。万事万物皆充满了欺诈、陷阱与背叛。眼下并非就这一类别进行那番详尽探讨的时候——即通过何种方式可以辨别真正的善意者与伪装者;眼下只需要提出警告即可。你那至高的德行迫使同样这批人一边假装是你的朋友,一边又嫉妒着你。因此,请牢记厄庇卡尔摩斯的那句名言:不轻信乃是智慧的筋骨。并且,当你确立了朋友们的热忱之后,也要去了解贬损者与反对者的缘由和类别。他们共有三类:其一是你曾伤害过的人,其二是无缘无故不喜爱你的人,其三是竞争对手的极亲密朋友。对于那些因你为友人发言反对他们而伤害过的人,你要向他们彻底辩明原委,提及紧密的关系,让他们抱有希望:只要他们转向与你的友谊,在他们的事情上你也将以同样的努力与职责行事。对于无缘无故不喜爱你的人,你要么通过恩惠,要么通过希望,要么通过表明你对他们的关切,努力将他们从那种心灵的乖戾中引回。至于那些因与竞争对手的友谊而对你意愿疏离的人,也要按照对待前一类人的相同方式去结交,并且如果你能证明这一点,要表明你对你的那些竞争对手本身亦怀有善意。
- 35iam illud teneto diligenter, si eum qui tibi promiserit audieris fucum, ut dicitur, facere aut senseris, ut te id audisse aut scire dissimules, si qui tibi se purgare volet quod suspectum esse se arbitretur, adfirmes te de illius voluntate numquam dubitasse nec debere dubitare.
祈使主动词 teneto 统领指示代名词 illud,其具体内容由说明性从句 ut ... dissimules 展开;随后的 adfirmes 以无连词并列(asyndeton)的方式同样受 teneto 管辖。其间穿插的两个 si 从句分别修饰 dissimules 与 adfirmes,构成了在统一准则统辖下的双重“条件—结论”严密结构。
- 36quod eius fieri poterit
由中性关系代词 quod 与中性指示代词的部分属格(eius)结合构成的固定习用短语,作为副词性限定从句,意为“在此事力所能及的范围内”或“就此而言尽可能”。
- 39nervos atque artus esse sapientiae non temere credere
在受 teneto 支配的“宾格加不定式”结构中,不定式短语 non temere credere 作意义上的主语宾格,nervos atque artus 作谓语宾格,sapientiae 为领属或特征属格。该句系将厄庇卡尔摩斯著名的箴言移植并整合入拉丁句法之中。
