- 底本
- Cicero, Quintus Tullius. M. Tullis Ciceronis. Epistulae, Volume 3. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0478.phi003.humanitext-lat2:21-27
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
作者阐述了针对赢得选民的三种动机(恩惠、期望与自发善意)的应对策略,强调了准确评估各人实际势力的重要性,并论证了竞选期正是广泛结交牢固持久友谊的绝佳契机。
sed quoniam tribus rebus homines maxime ad benevolentiam atque haec suffragandi studia ducuntur, beneficio, spe, adiunctione animi ac voluntate, animadvertendum est quem ad modum cuique horum generi sit inserviendum. minimis beneficiis homines adducuntur ut satis causae putent esse ad studium suffragationis, nedum ii quibus saluti fuisti, quos tu habes plurimos, non intellegant,1 si hoc tuo tempore tibi non satis fecerint, se probatos nemini umquam fore. quod cum ita sit, tamen rogandi sunt atque etiam in hanc opinionem adducendi ut qui adhuc nobis obligati fuerint iis vicissim nos obligari posse videamur.2
然而,既然人们主要因三件事而被引向善意和这种投票的热忱,即恩惠、期望以及内心的由衷依恋与好感,那么就必须留意应当如何去迎合这其中的每一类人。即使是最微小的恩惠,也能促使人们认为有充分的理由去倾力拉票,更不用说那些承蒙你拯救性命的人了——你拥有的这类人极多——他们不可能不明白,如果在此关键时刻不对你尽心效力,他们将永远不会被任何人认可。尽管事实如此,但仍须向他们提出请求,甚至让他们形成这样一种观念:我们转而能够对那些至今仍欠我们恩情的人欠下人情。
qui autem spe tenentur, quod genus hominum multo etiam est diligentius atque officiosius, iis fac ut propositum ac paratum auxilium tuum esse videatur, denique ut spectatorem te officiorum esse intellegant diligentem, ut videre te plane atque animadvertere quantum a quoque proficiscatur appareat.
而对于那些因期望而维系的人——这类人甚至要勤勉周到得多——务必让他们觉得你的帮助是明确许诺且准备就绪的,最后要让他们明白你是一个敏锐注视他们所履职责的人,从而使你清晰看见并察觉到每个人付出了多少这一事实显露无疑。
Tertium illud genus est voluntarium, quod agendis gratiis, accommodandis sermonibus ad eas rationes, propter quas quisque studiosus tui esse videbitur, significanda erga illos pari voluntate, adducenda amicitia in spem familiaritatis et consuetudinis confirmari oportebit. atque in his omnibus generibus iudicato et perpendito quantum quisque possit, ut scias et quem ad modum cuique inservias et quid a quoque exspectes ac postules.
第三类是出于自愿的人,必须通过致谢、根据每个人表现出对你热心的具体缘由调整言辞、向他们表达同等的善意,以及将这种友谊引向对亲昵熟识的期许,来使之得到巩固。并且在所有这些类别中,你都要判断并权衡每个人具有多大的能力,以便了解如何迎合每个人,以及该向每个人期待和索取什么。
sunt enim quidam homines in suis vicinitatibus et municipiis gratiosi, sunt diligentes et copiosi, qui etiam si antea non studuerunt huic gratiae, tamen ex tempore elaborare eius causa cui debent aut volunt facile possunt. his hominum generibus sic inserviendum est ut ipsi intellegant te videre quid a quoque exspectes, sentire quid accipias, meminisse quid acceperis. sunt autem alii, qui aut nihil possunt aut etiam odio sunt tribulibus suis nec habent tantum animi ac facultatis ut enitantur ex tempore. hos ut internoscas elaborato, ne spe in aliquo maiore posita praesidi parum comparetur.
因为有些人确实在自己的乡邻和自治市中很有势力,既勤勉又富有,他们即便此前不曾谋求这种声望,也能轻易为了自己欠下恩情或愿意支持的人立即付出辛劳。必须这样迎合这类人,使他们自己明白,你能看清自己向每个人期待什么,能体察自己所接受之物,并铭记自己所接受之恩。然而还有一些人,他们要么毫无能耐,要么甚至被同部族的人所厌恶,并且缺乏即时努力的精神与才能。你要努力辨别这些人,免得因在某人身上寄予过大的希望,反而筹措到过少的保障。
et quamquam partis ac fundatis amicitiis fretum ac munitum esse oportet, tamen in ipsa petitione amicitiae permultae ac perutiles comparantur; nam in ceteris molestiis habet hoc tamen petitio commodi: potes honeste, quod in cetera vita non queas, quoscumque velis adiungere ad amicitiam, quibuscum si alio tempore agas, absurde facere videare, in petitione autem nisi id agas et cum multis et diligenter, nullus petitor esse videare.3
虽然理应依靠并坚固于那些已经建立和扎根的友谊,但在竞选本身的过程中,也能结交非常多且极有裨益的友谊;因为在竞选的种种烦恼之中,毕竟享有这一好处:你可以正大光明地与任何你所希望的人建立友谊——这在平常生活中是你无法做到的,如果在其他时候与他们交往,你会显得举止荒谬;但在竞选中,你若不广泛而勤勉地去做这件事,就会显得根本不像一个候选人。
ego autem tibi hoc confirmo, esse neminem, nisi aliqua necessitudine competitorum alicui tuorum sit adiunctus, a quo non facile si contenderis impetrare possis ut suo beneficio promereatur se ut ames et sibi ut debeas, modo ut intellegat te magni aestimare ex animo agere, bene se ponere,4 fore ex eo non brevem et suffragatoriam sed firmam et perpetuam amicitiam.
此外我向你保证,除非某人因某种紧密的纽带依附于你的竞争对手之一,否则只要你尽力争取,没有人不会轻易为了通过自己的恩惠赢得你的喜爱并让你欠下人情而努力,只要他明白你高度重视、由衷以待、他的付出落得其所,并且由此结成的不是短暂而仅为选举的交往,而是牢固而持久的友谊。
nemo erit, mihi crede, in quo modo aliquid sit,5 qui hoc tempus sibi oblatum amicitiae tecum constituendae praetermittat, praesertim cum tibi hoc casus adferat ut ii tecum petant quorum amicitia aut contemnenda aut fugienda sit, et qui hoc quod ego te hortor non modo adsequi sed ne incipere quidem possint.
请相信我,只要稍有才能之人,绝不会有人错失这个呈现在眼前的、与你建立友谊的良机,特别是当命运安排你与那些其友谊要么为人不屑要么避之不及的人同台竞选,而他们对于我所力劝你做的事,不仅无法达成,甚至连开个头都做不到。
- 21nedum ii quibus saluti fuisti, quos tu habes plurimos, non intellegant
nedum 接虚拟式及否定词 non(non intellegant),意为“更不用说……不会不明白”(即“他们理当更加明白”),紧接前句“即使是最微小的恩惠”(minimis beneficiis)构成递进强化推理(a fortiori)。
- 21ut qui adhuc nobis obligati fuerint iis vicissim nos obligari posse videamur
语序倒装,先行词 iis 置于其限定的关系分句 qui adhuc nobis obligati fuerint 之后。ut 从句谓语 videamur 带人称被动不定式结构 obligari posse,表示“我们似乎能够转而欠下那些至今欠我们人情的人的恩惠”。
- 25nullus petitor esse videare
形容词 nullus 在此作副词性强化否定(相当于 non omnino),意为“显得根本不配称为候选人 / 完全不像候选人”。
- 26bene se ponere
源自商业金融领域的隐喻,ponere 原指投资或存放资本。此处与反身代词 se 连用,指让支持者感到为候选人效力是在“对自己(的辛劳与善意)进行良好的投资”。
- 27in quo modo aliquid sit
副词 modo 与虚拟式 sit 连用,构成限制性条件从句(“只要……”)。不定代词 aliquid 借指“某种才干、价值或能力”,整句意为“只要稍有才能/价值之人”。
