← 西塞罗

致胞弟昆图斯书信集

§3.4.1-3.4.6

加比尼乌斯获释与近况记事

西塞罗通报了加比尼乌斯在腐败审判中获判无罪的丑闻,解释了自己既未起诉也未为其辩护而仅作证人的政治考量,并就诗作、藏书搜购以及庞普蒂努斯凯旋式的筹备近况向昆图斯作了说明。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§3.4.1

​Gabinius absolutus est. omnino nihil accusatore Lentulo subscriptoribusque eius infantius, nihil illo consilio sordidius. sed tamen nisi incredibilis contentio, preces Pompei, dictaturae etiam rumor plenus timoris fuisset, ipsi Lentulo non respondisset, qui tamen illo accusatore illoque consilio sententiis condemnatus sit xxxii cum lxx tulissent est omnino tam gravi fama hoc iudicium ut videatur reliquis iudiciis periturus et maxime de pecuniis repetundis. sed vides nullam esse rem publicam, nullum senatum, nulla iudicia, nullam in ullo nostrum dignitatem. quid plura de iudicibus? duo praetorii sederunt, Domitius Calvinus (is aperte absolvit ut omnes viderent) et Cato (is diribitis tabellis de circulo se subduxit et Pompeio primus nuntiavit). aiunt non nulli ut Sallustius me oportuisse accusare.

加比尼乌斯被判无罪了。完全没有任何人比控告者伦图鲁斯及其副署人更为拙劣,也没有任何裁判团比那一届更为龌龊。然而,若非令人难以置信的奔走竭力、庞培的恳求、乃至甚嚣尘上令人惊恐的任命独裁官传言,加比尼乌斯本连对伦图鲁斯本人答辩都无法做到。尽管有那样的控告者和那样的裁判团,在投出的七十票中,仍有三十二票判其有罪。这一审判总体上声名狼藉,以致他在接下来的审判中似乎必死无疑,尤其是在关于勒索罪的审判中。但你看到,国家不复存在,元老院不复存在,法庭不复存在,我们任何人身上也毫无尊严可言。关于裁判官们何须多言?有两位大法官级别的人位列其中:多米提乌斯·卡尔维努斯(他公开投出赦免票,以使众人都能看见)与卡托(他在选票分类整理完毕后悄然退出人群,第一个向庞培报信)。有些人,如萨路斯提乌斯,声称我本应当出面起诉。

§3.4.2

​his ego iudicibus committerem?1 quid essem, si me agente esset elapsus? sed me alia moverunt non putasset sibi Pompeius de illius salute sed de sua dignitate mecum esse certamen; in urbem introisset; ad inimicitias res venisset; cum Aesernino Samnite Pacideianus comparatus viderer;2 auriculam fortasse mordicus abstulisset,3 cum Clodio quidem certe redisset in gratiam. ego vero meum consilium, si praesertim tu non improbas, vehementer adprobo. ille cum a me singularibus meis studiis ornatus esset cumque ego illi nihil deberem, ille mihi omnia, tamen in re publica me a se dissentientem non tulit (nihil dicam gravius) et minus potens eo tempore quid in me florentem posset ostendit; nunc cum ego ne curem quidem multum posse, res publica certe nihil possit, unus ille omnia possit, cum illo ipso contenderem? sic enim faciendum fuisset. non existimo, te putare id mihi suscipiendum fuisse.

难道我该把自己托付给这样的裁判官吗?如果由我提起诉讼而让他逃脱,我将落得何种境地?然而促动我的是其他缘由:庞培本会认为与我的较量不是关乎那人的安危,而是关乎他本人的尊严;他本会进入罗马城;事态本会演变为公开的仇怨;我看上去就像是与萨姆奈特人埃塞尔尼努斯交战的帕基德亚努斯;他或许会咬下我的耳朵,且肯定会与克洛狄乌斯重修旧好。然而我对于自己的决定——尤其是如果你不反对的话——深表赞同。那人在曾蒙受我极尽热忱的褒奖、我未曾亏欠他分毫而他亏欠我一切的时候,尚且无法容忍我在国家政务上与他见解相左(我不愿说得更重),并在当时权力较弱的情形下展示了他在我处于鼎盛之时能对我做出何事;如今,当我甚至根本不在意拥有巨大权势,国家固然一无所能,而唯独他一人能翻云覆雨之际,难道我竟要与他本人相争吗?因为事态本必然会如此发展。我不认为你会觉得我本该承担此事。

§3.4.3

'alterutrum,' inquit idem Sallustius, 'defendisses idque Pompeio contendenti dedisses; etenim vehementer orabat.' Lepidum amicum Sallustium,4 qui mihi aut inimicitias putet periculosas subeundas fuisse aut infamiam sempiternam! ego vero hac mediocritate delector, ac mihi illud iucundum est quod, cum testimonium secundum fidem et religionem gravissime dixissem, reus dixit, si in civitate licuisset sibi esse, mihi se satis facturum, neque me quicquam interrogavit.

“二者至少居其一,”同一位萨路斯提乌斯说道,“你本该为他辩护,并将这份人情给予苦苦相求的庞培;因为庞培确实曾竭力哀求。”萨路斯提乌斯真是一位妙友,竟认为我本该去承受危险的仇怨,或是承担永恒的恶名!然而我却乐于持守这种中庸之道;令我感到欣慰的是,当我在极尽审慎庄重地依循信义与良知宣读了证词之后,被告表示如果他被准许留在这个国家,他将向我赔罪,且未曾对我进行任何质询。

§3.4.4

​de versibus quos tibi a me scribi vis, deest mihi quidem opera, quae non modo tempus sed etiam animum vacuum ab omni cura desiderat; sed abest etiam ἐνθουσιασμόσ, non enim sumus omnino sine cura venientis anni, etsi sumus sine timore. simul et illud (sine ulla me hercule ironia loquor): tibi istius generis in scribendo priores partis tribuo quam mihi.

关于你希望我为你撰写的诗篇,我确实缺乏精力,因为诗作不仅需要时间,还需要心灵摆脱一切烦忧;然而诗情灵感也同样阙如,因为即便我们心无畏惧,但也并非对来年全无挂虑。同时还有这样一点(凭赫拉克勒斯起誓,我绝无半点讽刺之意):在写作此类作品方面,我将首要位置归于你,而非我自己。

§3.4.5

​de bibliotheca tua Graeca supplenda, libris commutandis, Latinis comparandis valde velim ista confici, praesertim cum ad meum quoque usum spectent. sed ego mihi ipsi ista per quem agam non habeo; neque enim venalia sunt quae quidem placeant, et confici nisi per hominem et peritum et diligentem non possunt. Chrysippo tamen imperabo et cum Tyrannione loquar. de fisco quid egerit Scipio quaeram; quod videbitur rectum esse curabo. de Ascanione tu vero quod voles facies; me nihil interpono. de suburbano quod non properas laudo; ut habeas hortor.

关于扩充你的希腊文藏书、调换书籍以及搜购拉丁文图书之事,我极为希望能够办妥,尤其是因为这也关系到我自己的使用。但我并没有合适的人选来替我自己经办这些事;因为能令人满意的书籍并无现成出售,且若非通过一个既精通又审慎之人,这些事便无法完成。不过,我将向克律西波斯下达吩咐,并与蒂拉尼奥商谈。关于国库款项斯基皮奥处置得如何,我将予以查问;凡被视为正当之举,我必妥善料理。关于阿斯卡尼奥之事,你尽可随心所愿;我概不插手干预。关于城郊庄园一事,赞赏你并不急于求成;但我鼓励你将其置办下来。

§3.4.6

​haec scripsi a. d. viiii K. Novembr., quo die ludi committebantur, in Tusculanum proficiscens ducensque mecum Ciceronem meum in ludum discendi, non lusionis, ea re non longius quom vellem, quod Pomptino ad triumphum a. d. iii Nonas Novembr. volebam adesse. etenim erit nescio quid negotioli; nam Cato et Servilius praetores prohibituros se minantur nec quid possint scio (ille enim et Appium consulem secum habebit et praetores et tribunos pl.), sed minantur tamen in primisque Ἄρη πνέων5 Q. Scaevola. cura, mi suavissime et carissime frater, ut valeas.

我于十一月朔日前第九日写下这些,那一天正是竞技会开幕之日,我正启程前往图斯库鲁姆庄园,带着我的小西塞罗前往学习的学堂而非玩乐之所——正因如此,我逗留的时间不会如我所愿的那般长,因为我想在十一月诺奈前第三日出席庞普蒂努斯的凯旋式。因为届时将会有少许麻烦;法务官卡托和塞尔维利乌斯威胁说要予以阻挠,我不知道他们能有何作为(因为庞普蒂努斯将得到执政官阿庇乌斯以及诸位法务官和平民保民官的支持),但他们仍然扬言威胁,尤其是那气势汹汹犹如呼哧战神的昆图斯·斯凯沃拉。请务必保重身体,我最亲切、最亲爱的兄弟。

语法注5 条
  1. 3.4.2his ego iudicibus committerem?

    未完成过去时虚拟式用于表示愤慨或断然否定的商讨性疑问(deliberative subjunctive),意为“难道我当时竟该将自己托付给这样的裁判官吗?”与后文的虚拟式未完成过去时反事实假设呼应。

  2. 3.4.2cum Aesernino Samnite Pacideianus comparatus viderer

    虚拟式未完成过去时用于反事实虚拟句的归结分句(“我看上去就会像……”)。帕基德亚努斯与萨姆奈特人埃塞尔尼努斯为鲁基利乌斯讽刺诗中著名的决斗角斗士,西塞罗借此典故比喻自己若与庞培反目将如同角斗士间惨烈而粗鄙的死斗。

  3. 3.4.2auriculam fortasse mordicus abstulisset

    虚拟式过去完成时用于反事实假设句的归结分句(“他或许会用牙咬下……”)。副词 mordicus(咬住地)与咬下耳朵的意象化用了鲁基利乌斯讽刺诗中角斗士生咬对手耳朵的描写,极言庞培一旦被激怒可能采取的凶暴反击。

  4. 3.4.3Lepidum amicum Sallustium

    感叹宾格(accusative of exclamation)结构。以形容词与名词短语构成的宾格表达强烈的讽刺语气:“萨路斯提乌斯可真是一位绝妙的朋友啊!”

  5. 3.4.6Ἄρη πνέων

    引自希腊悲剧(如埃斯库罗斯《阿伽门农》)的典故短语,由分词带同族宾格/内含宾格构成(字面意为“呼哧着战神阿瑞斯之气”,即气势汹汹、好战嗜杀),用作生动的修饰语,形容斯凯沃拉咄咄逼人的阻挠姿态。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi058.humanitext-lat1:3.4.1-3.4.6