- 底本
- Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi058.humanitext-lat1:3.5.1-3.5.7
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗说明了采纳萨路斯提乌斯的建议对《论国家》构思所作的修改,表达了对凯撒情谊的看法、写诗的艰难以及对城邦颓败的沉痛心绪,并谈及书籍搜购与昆图斯悲剧创作之事。
quod quaeris quid de illis libris egerim quos cum essem in Cumano scribere institui, non cessavi neque cesso, sed saepe iam scribendi totum consilium rationemque mutavi. nam iam duobus factis libris, in quibus novendialibus iis feriis quae fuerunt Tuditano et Aquilio consulibus sermo est a me institutus Africani paulo ante mortem et Laeli, Phili, Manili, P. Rutili, Q. Tuberonis et Laeli generorum, Fanni et Scaevolae, sermo autem in novem et dies et libros distributus de optimo statu civitatis et de optimo cive (sane texebatur opus luculente hominumque dignitas aliquantum orationi ponderis adferebat), ii libri cum in Tusculano mihi legerentur audiente Sallustio, admonitus sum ab illo multo maiore auctoritate illis de rebus dici posse si ipse loquerer de re publica, praesertim cum essem non Heraclides Ponticus sed consularis et is qui in maximis versatus in re publica rebus essem; quae tam antiquis hominibus attribuerem, ea visum iri ficta esse;1 oratorum sermonem in illis nostris libris, quod esset de ratione dicendi, belle a me removisse,2 ad eos tamen rettulisse quos ipse vidissem; Aristotelem denique quae de re publica et praestanti viro scribat ipsum loqui.
关于你问及我在库迈庄园时着手撰写的那些书卷处置得如何,我并未停歇,现在也未停歇,但我已经屡次改变了写作的整个构想和方法。因为在已经写成两卷之后——其中设定了在图迪塔努斯与阿奎利乌斯担任执政官时期的那次九日祭期间,由阿非利加努斯在临终前不久,与莱利乌斯、菲卢斯、马尼利乌斯、普布利乌斯·鲁蒂利乌斯、昆图斯·图贝罗以及莱利乌斯的女婿们凡尼乌斯和斯凯沃拉进行的一场对话,该对话分布于九天和九卷之中,讨论最佳城邦体制与最优秀公民(作品确实编织得十分精彩,人物的威严也为言论增添了相当的分量)——当这些书卷在图斯库鲁姆庄园由人在萨路斯提乌斯旁听下朗读给我听时,我受到他的提醒,称如果由我自己来讨论国家,便能以大得多的权威来谈论这些事,尤其因为我不是庞托斯的赫拉克利德斯,而是一位前执政官,且是一位曾参与国家最重大事务之人;凡是我归于如此古远之人言下的内容,都将被视为虚构之词;对于我那些书卷中演说家们的对话,因为论及的是演说的原理,我虽巧妙地将其从自身剥离,但仍将其归于我亲眼所见之人;最后,亚里士多德在论述国家与卓越之士时,也是亲自出面立言的。
commovit me, et eo magis quod maximos motus nostrae civitatis attingere non poteram, quod erant inferiores quam illorum aetas qui loquebantur. ego autem id ipsum tum eram secutus, ne in nostra tempora incurrens offenderem quempiam. nunc et id vitabo et loquar ipse tecum et tamen illa quae institueram ad te, si Romam venero, mittam. puto enim te existimaturum a me illos libros non sine aliquo meo stomacho esse relictos.
这番话打动了我,而且尤为强烈的是,由于那些发言者的时代早于后来发生的变故,我无法触及我们国家最大的动荡。然而,我当时之所以遵循这种设定,正是为了避免牵涉到我们的时代而触怒任何人。如今我既要避开这个问题,又要亲自与你对话;即便如此,我已经着手撰写的那些手稿,若我返回罗马,定会寄送给你。因为我想你会理解,我舍弃那些书卷并非没有心中的苦楚。
Caesaris amore quem ad me perscripsit unice delector; promissis iis quae ostendit non valde pendeo. nec sitio honores nec desidero gloriam magisque eius voluntatis perpetuitatem quam promissorum exitum exspecto; vivo tamen in ea ambitione et labore, quasi id quod non postulo exspectem.
凯撒在信中向我表达的情谊令我无比欣悦;对于他所许诺的那些诺言,我并不十分依恋。我既不渴求官职,也不向往虚名,相较于诺言的兑现,我更期盼他心意的长久;然而我仍生活在那种功名钻营与劳苦之中,仿佛我正期盼着自己并未索求之物一般。
quod me de versibus faciendis rogas, incredibile est, mi frater, quam egeam tempore, nec sane satis commoveor animo ad ea quae vis canenda. † ΑΜΠΩΕΙΣ † vero ad ea quae ipse ego ne cogitando quidem consequor, tu qui omnis isto eloquendi et exprimendi genere superasti a me petis? facerem tamen ut possem sed, quod te minime fugit, opus est ad poema quadam animi alacritate, quam plane mihi tempora eripiunt. abduco me equidem ab omni rei publicae cura dedoque litteris, sed tamen indicabo tibi quod me hercule in primis te celatum volebam. angor, mi suavissime frater, angor nullam esse rem publicam,3 nulla iudicia, nostrumque hoc tempus aetatis quod in illa auctoritate senatoria florere debebat aut forensi labore iactari aut domesticis litteris sustentari, illud vero quod a puero adamaram, "Πολλὸν ἀριστεύειν καὶ ὑπείροχον ἔμμεναι ἄλλων," totum occidisse, inimicos a me partim non oppugnatos, partim etiam esse defensos, meum non modo animum sed ne odium quidem esse liberum, unumque ex omnibus Caesarem esse inventum qui me tantum quantum ego vellem amaret, aut etiam, sic ut alii putant, hunc unum esse qui vellet. quorum tamen nihil est eius modi ut ego me non multa consolatione cotidie leniam; sed illa erit consolatio maxima si una erimus. nunc ad illa vel gravissimum accedit desiderium tui.
关于你敦促我作诗之事,我的兄弟,令人难以置信的是我何等缺乏时间,且面对你所希望歌咏的内容,我的心绪确实未受足够的触动。面对我自己连思索都无法企及的事物,我竟被驱策着去勉力为之,而在这种言说与表达的体裁上超越了所有人的你,竟向我提出此种要求吗?但我仍愿尽力而为;然而正如你完全清楚的那样,诗歌创作需要某种心境的昂扬,而当下的时势已将其彻底剥夺。我固然使自己脱离对国家政务的一切挂虑而投身于著述,但我仍要向你吐露凭赫拉克勒斯起誓我原先极想对你隐瞒之事。我痛苦不堪,我最亲爱的兄弟,我痛苦于国家不复存在,法庭不复存在,而我们这一本应在元老院的威严中大放异彩的年纪,要么在法庭的劳碌中颠簸,要么仅凭家中的书斋著述来维系;至于我自幼便热切向往的抱负,‘远远拔萃出群,凌驾于万人之上,’已彻底破灭;我的敌人一部分未受我攻击,另一部分甚至由我出面辩护;不仅我的心灵,甚至连我的仇恨都失去了自由;在所有人中竟唯独发现凯撒一人能如我所愿那般珍爱我,或者正如他人所认为的那样,唯有他一人怀有此种心意。然而这一切并非到了不能靠每日诸多的自我宽慰来抚平的地步;但最大的安慰莫过于我们聚在一起。如今在那些忧患之上,又添上了对你至为深切的思念。
Gabinium si, ut Pansa putat oportuisse, defendissem, concidissem. qui illum oderunt (ii sunt toti ordines), propter quem oderunt, me ipsum odisse coepissent.4 tenui me, ut puto, egregie, tantum ut facerem quantum omnes viderent; et in omni summa, ut mones, valde me ad otium pacemque converto. de libris Tyrannio est cessator.
如果我像潘萨认为应当做的那样为加比尼乌斯辩护,我必已身败名裂。那些痛恨他的人(那是所有阶层的人),由于使他们痛恨〔他〕的那个人之故,便会转而痛恨我本人。正如我所认为的那样,我极好地克制了自己,只做到所有人都能看见的限度;总之,正如你所劝告的,我正极力转向闲暇与宁静。关于书籍,蒂拉尼奥一直在拖延。
Chrysippo dicam; sed res operosa est et hominis perdiligentis. Sentio ipse qui in summo studio nihil adsequor. de Latinis vero is quo me vertam nescio; ita mendose et scribuntur et veneunt. sed tamen, quod fieri poterit, non neglegam. †crebrius† ut ante ad te scripsi, Romae est, et qui omnia †adiurat, debere tibi valde renuntiant†. ab aerario puto confectum esse dum absum.
我会对克律西波斯吩咐;但这桩差事极为繁琐,需要极细心之人。我自己倾尽热情却一无所获,对此深有体会。至于拉丁文书籍,我实在不知该转向何处;它们抄写和出售时竟充满讹误。然而凡是能办到的,我都不会疏忽。正如我先前写信给你的那样,他在罗马,而那些证实一切的人坚决报告说,他们对你负有债务。我想国库的事在我离开期间已经办妥。
quattuor tragoedias sedecim diebus absolvisse cum scribas, tu quicquam ab alio mutuaris? et πάθοσ quaeris, cum Electram et Troilum scripseris? cessator esse noli et illud 'γνῶθι σεαυτόν' noli putare ad adrogantiam minuendam solum esse dictum verum etiam ut bona nostra norimus; sed et istas et Erigonam mihi velim mittas. habes ad duas epistulas proximas.
当你写信说十六天内完成了四部悲剧时,你难道还需要从别人那里借鉴什么吗?而且既然你已经写出了《厄勒克特拉》和《特罗伊洛斯》,你还在探求什么悲剧激情呢?不要懈怠拖延,也不要以为‘认识你自己’这句名言只是为了抑制傲慢而说的,它也是为了让我们认清自己的长处;但我希望你能把那些剧作以及《厄里戈涅》寄给我。这就是对你最近两封信的答复。
- 3.5.1quae tam antiquis hominibus attribuerem, ea visum iri ficta esse
此句属于由 admonitus sum 引出的间接引语。visum iri ficta esse 相当于被动态未来不定式结构(“将被视为虚构”)。关系从句 quae...attribuerem 的先行词为后置的主句代词 ea,该代词作不定式小句的宾格主语。
- 3.5.1oratorum sermonem in illis nostris libris, quod esset de ratione dicendi, belle a me removisse
在间接引语中,完成时不定式 removisse 的逻辑主语根据上下文为西塞罗本人([me])。萨路斯提乌斯指出,在《论演说家》中,由于主题关乎演说术,西塞罗虽巧妙地将对话从自身剥离,但仍将其归于自己亲眼见过的同时代人物。
- 3.5.4angor, mi suavissime frater, angor nullam esse rem publicam
表达情感的动词 angor(“我感到痛苦”)在此重复出现,统领一系列充当其原因/内容的宾格加不定式结构(nullam esse rem publicam, nulla [esse] iudicia, nostrumque hoc tempus... iactari, illud vero... totum occidisse 等)。
- 3.5.5propter quem oderunt, me ipsum odisse coepissent
在关系从句 propter quem oderunt 中,关系代词 quem 的先行词(因其缘故而痛恨加比尼乌斯的庞培,或加比尼乌斯本人)被省略,整句意为“由于使他们痛恨[加比尼乌斯]的那个人,他们本会转而痛恨我本人”。
