← 西塞罗

致胞弟昆图斯书信集

§3.3.1-3.3.4

法庭辩护的忙碌与通信中断的忧虑

西塞罗叙述了自己因法庭辩护而极度繁忙以及对昆图斯久未有信件音讯的深切忧虑,汇报了执政官选举受阻与加比尼乌斯叛逆罪审判的政局,并谈及对侄儿小西塞罗修辞学教育的安排。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§3.3.1

​occupationum mearum tibi signum sit librari manus. diem scito esse nullum, quo die non dicam pro reo. ita, quicquid conficio aut cogito, in ambulationis tempus fere confero. negotia se nostra sic habent, domestica vero ut volumus. valent pueri, studiose discunt, diligenter docentur, et nos et inter se amant. expolitiones utriusque nostrum sunt in manibus sed tua ad perfectum iam res rustica Arcani et Lateri. praeterea de aqua, de via nihil praetermisi quadam epistula quin enucleate ad te perscriberem.1 sed me illa cura sollicitat angitque vehementer quod dierum iam amplius quinquaginta intervallo nihil a te, nihil a Caesare, nihil ex istis locis non modo litterarum sed ne rumoris quidem adfluxit. me autem iam et mare istuc et terra sollicitat neque desino, ut fit in amore, ea quae minime volo cogitare. qua re non equidem iam te rogo ut ad me de te, de rebus istis scribas (numquam enim, cum potes, praetermittis), sed hoc te scire volo, nihil fere umquam me sic exspectasse ut, cum haec scribebam, tuas litteras.

请将代书人的笔迹视作我事务繁多的一大明证。请确信,没有一天我不为被告出庭辩护。因此,无论我是撰作还是构思,几乎全都在散步的时间里进行。我们的公事大致如此,然而家事正如我们所愿。孩子们身体健康,勤奋向学,受到悉心的教导,他们既爱我们,彼此之间也十分相爱。我们两人的修缮工程均在进行中,但你在阿尔卡努姆与拉泰里乌姆的庄园设施已然完工。此外,关于供水与道路的问题,我在某一封信中未曾有丝毫遗漏,均向你作了详尽的阐述。然而,令我深感忧虑并备受折磨的是那一缕心绪:如今已逾五十余日,既无来自你的音讯,亦无来自凯撒的信件,来自你们那带地方的消息不仅没有一封书信,甚至连一丝传闻都未曾流传过来。再者,那片海域与那片陆地如今都令我惴惴不安;正如在挚爱之中常有的那样,我无法遏制自己不去思索那些我最不愿发生的事情。因此,我如今确实不再请求你向我致信讲述你自己或那些事情(因为只要你力所能及,你从不曾耽搁),但我希望你知道这一点:当我写下这些文字时,我几乎从未如此急切地期盼过任何事物,恰如我现在期盼你的来信一般。

§3.3.2

​nunc cognosce ea quae sunt in re publica. comitiorum cotidie singuli dies tolluntur obnuntiationibus magna voluntate bonorum omnium; tanta invidia sunt consules2 propter suspicionem pactorum a candidatis praemiorum. candidati consulares quattuor omnes rei. causae sunt difficiles, sed enitemur ut Messala noster salvus sit, quod est etiam cum reliquorum salute coniunctum. Gabinium de ambitu reum fecit P. Sulla subscribente privigno Memmio, fratre Caecilio, Sulla filio. contra dixit L. Torquatus omnibusque libentibus non obtinuit.

现在请了解国家大事。公民大会的会期每日都因不利凶兆的宣布而被逐日取消,这极大地顺应了全体正派人士的心愿;执政官们因涉嫌收受候选人许诺的报酬而深陷极为严重的恶评之中。四位执政官候选人全成了被告。案情十分棘手,但我们将全力以赴确保我们的朋友梅萨拉平安无事,而这与其余几人的安危也是休戚相关的。普布利乌斯·苏拉以非法竞选罪起诉了加比尼乌斯,其继子梅姆米乌斯、兄弟采基利乌斯以及儿子苏拉均签署了起诉书。卢基乌斯·托尔夸图斯出面反对,但在众人的欣喜之中,他的主张未能得逞。

§3.3.3

​quaeris quid fiat de Gabinio sciemus de maiestate triduo quo quidem in iudicio odio premitur omnium generum, maxime testibus laeditur, accusatoribus frigidissimis utitur; consilium varium, quaesitor gravis et firmus Alfius, Pompeius vehemens in iudicibus rogandis. quid futurum sit nescio; locum tamen illi in civitate non video. animum praebeo ad illius perniciem moderatum, ad rerum eventum lenissimum.

你问加比尼乌斯将落得何种结局;关于叛逆罪的判决我们在三天之内即可知晓。在那场审判中,他受到社会各阶层的极度憎恨,遭受证人们最为致命的打击,起诉人却极其乏力懈怠;裁判团成分复杂,庭审法官阿尔菲乌斯严正而坚定,庞培则在拉拢裁判官方面奔走不息。最终结局如何我不得而知;然而我看不出他在城邦中还能有立足之地。对于他的覆亡,我保持着克制的心态;对于事情的结局,我则怀着极为平静的心境。

§3.3.4

​habes fere de omnibus rebus. unum illud addam: Cicero tuus nosterque summo studio est Paeoni sui rhetoris,3 hominis, opinor, valde exercitati et boni. sed nostrum instituendi genus esse paulo eruditius et θετικώτερον4 non ignoras. qua re neque ego impediri Ciceronis iter atque illam disciplinam volo et ipse puer magis illo declamatorio genere duci et delectari videtur. in quo quoniam ipsi quoque fuimus, patiamur illum ire nostris itineribus; eodem enim perventurum esse confidimus. sed tamen, si nobiscum eum rus aliquo eduxerimus, in hanc nostram rationem consuetudinemque inducemus. Magna enim nobis a te proposita merces est, quam certe nostra culpa numquam minus adsequemur. quibus in locis et qua spe hiematurus sis ad me quam diligentissime scribas velim.

几乎所有事情你都已知悉。我仅补充那一件事:你的、也是我们的西塞罗正极其热忱地跟随他的修辞学老师佩奥尼乌斯学习——依我之见,那是一个训练有素且极为优秀的学者。但你不会不知,我们自己的教导方式要稍显更具学识,且更倾向于一般性理论命题。因此,我既不愿妨碍西塞罗的进境和那一套学业,而且这孩子本人似乎也更容易被那种演习性的风格所吸引并乐在其中。既然我们当年也经历过这一阶段,就让他顺着我们的足迹前进吧;因为我们确信他终将到达同一个终点。不过,若是我们带他去乡下某处,我们便会引导他进入我们这套方法与习惯之中。因为你向我们许诺了极大的报偿,我们绝不会因自身的过失而未能将其达成。我希望你能尽可能详尽地向我写明,你将在何处、抱着何种期望度过这个冬天。

语法注4 条
  1. 3.3.1nihil praetermisi quadam epistula quin enucleate ad te perscriberem

    双重否定句式,主句带有否定意义的动词 praetermisi(我遗漏、耽误)后接连词 quin 引导的虚拟语气从句(perscriberem),意为“我没有遗漏任何事而不向你详尽书写”,即“我巨细靡遗地全盘向你写明”。

  2. 3.3.2tanta invidia sunt consules

    tanta invidia 用作谓语性质的“性质/状态夺格”(ablativus qualitatis),用以修饰主语 consules,表明执政官们处于极大的民怨与恶评之中。

  3. 3.3.4Cicero tuus nosterque summo studio est Paeoni sui rhetoris

    summo studio 为充当谓语的性质夺格,意为“抱有极大的热情”;随后的属格短语 Paeoni sui rhetoris 则作为依附于 studio 的宾格性属格(或表示其倾心崇拜的对象),整句表示小西塞罗对其修辞学教师佩奥尼乌斯怀有强烈的热忱与推崇。

  4. 3.3.4θετικώτερον

    希腊语形容词 θετικός 的比较级中性单数形式。在修辞学领域,它指代围绕一般性、普遍性命题(thesis)展开论辩的哲学性训练方式,与后文基于具体拟真案情演练的 declamatorio genere(演习式风格)形成对比。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi058.humanitext-lat1:3.3.1-3.3.4