← 西塞罗

致胞弟昆图斯书信集

§3.2.1-3.2.3

加比尼乌斯受困与执政官选举的混乱

西塞罗记述了加比尼乌斯在元老院受困并因侮辱西塞罗而激起全场公愤的场面,解释了自己克制未亲自起诉的原因,并通报了执政官候选人全员因非法竞选遭起诉所引发的政局混乱及阿庇乌斯的动向。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§3.2.1

​A. d. vi Idus Octobr. Salvius Ostiam vesperi navi profectus erat cum iis rebus quas tibi domo mitti volueras. eodem die Gabinium ad populum luculente calefecerat Memmius sic ut Calidio verbum facere pro eo non licuerit. postridie autem eius diei qui erat tum futurus, cum haec scribebam ante lucem,1 apud Catonem erat divinatio in Gabinium futura inter Memmium et Ti. Neronem et C. et L. Antonios M. f. putabamus fore ut Memmio daretur, etsi erat Neronis mira contentio. quid quaeris? probe premitur, nisi noster Pompeius dis hominibusque invitis negotium everterit.

在十月十日傍晚,萨尔维乌斯乘船前往奥斯提亚,带去了你希望从家中寄给你的那些物品。同日,梅姆米乌斯在民众面前狠狠斥责了加比尼乌斯,以至于卡利狄乌斯未能获准为他说一句话。而在我黎明前写这封信时即将到来的那一天的次日,在卡托的主持下,将在梅姆米乌斯、提贝里乌斯·尼禄以及马尔库斯之子盖乌斯和卢基乌斯·安东尼兄弟之间,举行选定加比尼乌斯公诉人的预审。我们认为这项起诉权会授予梅姆米乌斯,尽管尼禄的竞争表现极为激切。简而言之,除非我们的朋友庞培违背神明与人类的意志推翻诉讼,否则他正受到妥当的追逼。

§3.2.2

​cognosce nunc hominis audaciam et aliquid in re publica perdita delectare. Cum Gabinius quacumque veniebat triumphum se postulare dixisset subitoque bonus imperator noctu in urbem hostium plenam invasisset, in senatum se non committebat. interim ipso, decimo die, quo eum oportebat hostium numerum et militum renuntiare, inrepsit summa infrequentia.2 Cum vellet exire, a consulibus retentus est; introducti publicani. homo undique saucius et, cum a me maxime vulneraretur, non tulit et me trementi voce exsulem appellavit. hic (O di! nihil umquam honorificentius nobis accidit) consurrexit senatus cum clamore ad unum sic ut ad corpus eius accederet; pari clamore atque impetu publicani. quid quaeris? omnes tamquam si tu esses ita fuerunt. nihil hominum sermone foris clarius. ego tamen me teneo ab accusando, vix me hercule, sed tamen teneo vel quod nolo cum Pompeio pugnare (satis est quod instat de Milone) vel quod iudices nullos habemus. Ἀπότευγμα formido, addo etiam malevolentiam hominum, et timeo ne illi me accusante aliquid accidat,3 nec despero rem et sine me et non nihil per me confici posse.

现在请知悉此人的狂妄,并在覆亡的国家中寻求些许慰藉吧。加比尼乌斯无论走到何处都声称自己要求举行凯旋式,而这位‘名将’夜间突袭式地潜入满是敌人的城中之后,却不敢涉足元老院。在此期间,恰在第十天,即依法他必须呈报敌军和自军伤亡人数之日,他趁着出席人数极少时偷偷溜了进来。当他想离场时,被执政官们扣留;包税商们被引了进来。那家伙四面楚歌,而在遭到我尤为沉重的痛击后,终于按捺不住,用颤抖的声音称我为‘流亡者’。在此刻(诸神啊!我们从未遭遇过更具荣光之事),元老院全体一致高声抗议并站起身来,甚至逼近到了他的身边;包税商们也报以同样的呼喊与声势。简而言之,所有人的表现都宛若他们就是你本人一般。在户外的众人谈论中,再没有比这更畅快轰动的事了。然而,我依然克制自己不去充当起诉人——凭赫拉克勒斯起誓,虽勉强为之,但我确实克制住了——要么是因为我不想与庞培交恶(关于米罗的紧迫事务已足够应对),要么是因为我们手中毫无可靠的裁判官。我惧怕败诉,且还要面对众人的恶意,我也担忧如果由我出面起诉他会发生某种变故;但我并未对无需我出面、且凭借我的不少助力就能解决此事感到绝望。

§3.2.3

​de ambitu postulati sunt omnes qui consulatum petunt, a Memmio Domitius, a Q. Acutio, bono et erudito adulescente, Memmius, a Q. Pompeio Messala, a Triario Scaurus. Magno res in motu est, propterea quod aut hominum aut legum interitus ostenditur. opera datur ut iudicia ne fiant. res videtur spectare ad interregnum. consules comitia habere cupiunt; rei nolunt et maxime Memmius quod Caesaris adventu se sperat futurum consulem, sed mirum in modum iacet. Domitius cum Messala certus esse videbatur; Scaurus refrixerat. Appius sine lege curiata confirmat se Lentulo nostro successurum;4 qui quidem mirificus illo die, quod paene praeterii, fuit in Gabinium; accusavit maiestatis; nomina data, cum ille verbum nullum. habes forensia. domi recte est; ipsa domus a redemptoribus tractatur non indiligenter.

所有角逐执政官职位的人均因非法竞选受到起诉:多米提乌斯被梅姆米乌斯起诉;梅姆米乌斯被优秀且博学的青年昆图斯·阿库提乌斯起诉;梅萨拉被昆图斯·庞培起诉;斯考鲁斯被特里阿里乌斯起诉。局势处于巨大震荡之中,因为所展现出的要么是这些人物的毁灭,要么是法律的废弛。人们正在竭力阻挠审判的举行。事态似乎正在滑向无最高行政官的过渡期。执政官们渴望举行百人队大会;被告们则不愿举行,尤其是梅姆米乌斯,因为他期望凯撒到来后自己能当上执政官,但他如今的处境已凄凉得令人惊异。多米提乌斯与梅萨拉原本看来十拿九稳;斯考鲁斯则势头渐冷。阿庇乌斯坚称,即使没有库里亚法,他也会接替我们的朋友伦图卢斯的职位;而他在那天对加比尼乌斯的表现——这事我差点漏掉了——确实极其精彩:他以叛逆罪提起指控;名单已被呈交,而对方连一个字也说不出来。公事大抵如此。家中一切安好;宅邸本身也正由承包商们一丝不苟地施工。

语法注4 条
  1. 3.2.1postridie autem eius diei qui erat tum futurus, cum haec scribebam ante lucem

    此句将 postridie eius diei(那一天的次日)与关系从句 qui erat tum futurus(当时即将到来的)以及时间从句 cum haec scribebam ante lucem(当我拂晓前写下这些时)结合在一起。关系代词 qui 以 eius diei 为先行词,配合书信时态的 cum haec scribebam ante lucem 指“拂晓前执笔时即将到来的那一天”(10月11日),故 postridie eius diei 指其后一天(10月12日)。

  2. 3.2.2summa infrequentia

    伴随情况夺格,意为“在出席者极少的情况下”或“趁着会场十分空旷之际”。用以描述加比尼乌斯为了履行法定的汇报义务,故意挑选议员极少的时机溜进元老院以避开围攻。

  3. 3.2.2timeo ne illi me accusante aliquid accidat

    由表示担忧的动词 timeo 引出的 ne 从句(“担忧……发生”),其中嵌套了独立夺格 me accusante(“由我起诉时”)。illi ... aliquid accidat 字面意为“某事发生在他身上”,在语境中指若西塞罗亲自出马起诉,可能会因私怨或庞培的介入等不可测因素引发反效果(如使对方反而因同情而脱罪,或激起更激烈的冲突)。

  4. 3.2.3sine lege curiata confirmat se Lentulo nostro successurum

    由 confirmat 支配的宾格加不定式结构(se ... successurum [esse])。传统上行省总督行使军事统帅权需由库里亚大会通过库里亚法(lex curiata),此句表明时任执政官阿庇乌斯·克劳狄乌斯坚称即使没有该项法定程序,自己也将接替前任总督伦图卢斯赴任。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi058.humanitext-lat1:3.2.1-3.2.3