- 底本
- Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi058.humanitext-lat1:3.1.18-3.1.25
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗否认了自己将出任庞培副使的传闻并重申对凯撒的忠忱,记述了侄儿的来访以及熟人近况与对阿尼基乌斯的疑虑。接着他描述了加比尼乌斯遭遇的全城唾弃及自身长诗中的构想,并提及收到凯撒来信一事,最后祝愿昆图斯安好。
quod interiore epistula scribis, me Idibus Septembribus Pompeio legatum iri,1 id ego non audivi scripsique ad Caesarem neque Vibullium Caesaris mandata de mea mansione ad Pompeium pertulisse nec Oppium. quo consilio? quamquam Oppium ego tenui quod priores partes Vibulli erant;2 cum eo enim coram Caesar egerat, ad Oppium scripserat. ego vero nullas δευτέρασ φροντίδασ habere possum in Caesaris rebus. ille mihi secundum te et liberos nostros ita est ut sit paene par.3 videor id iudicio facere; iam enim debeo, sed tamen amore sum incensus.
至于你在信的内文中所写,称我将于九月十三日被任命为庞培的副使一事,我未曾有所耳闻,并且我已去信告知凯撒,维布利乌斯和奥庇乌斯均未将凯撒关于我留驻的指示转达给庞培。这是何种意图呢?不过,奥庇乌斯是我拦下的,因为维布利乌斯理应占先;凯撒曾与维布利乌斯当面商谈,而对奥庇乌斯只是去信。但我自己在关涉凯撒的事上绝不可能有二心。在我心中,他仅次于你和我们的孩子们,几乎与你们并驾齐驱。我这样做似乎是出于明智的决断——因为如今我理应如此——但我亦确实被真诚的情谊所点燃。
Cum scripsissem haec infima quae sunt mea manu, venit ad nos Cicero tuus ad cenam, cum Pomponia foris cenaret. dedit mihi epistulam legendam tuam, quam paulo ante acceperat, Aristophaneo modo valde me hercule et suavem et gravem; qua sum admodum delectatus. dedit etiam alteram illam mihi, qua iubes eum mihi esse adfixum tamquam magistro. quam illum epistulae illae delectarunt, quam me! nihil puero illo suavius, nihil nostri amantius. hoc inter cenam Tironi dictavi, ne mirere alia manu esse.
当我亲笔写完这最末的几行字时,你的儿子西塞罗来我们这里吃晚饭,因为庞波妮亚在外面用餐。他拿来他刚收到不久的你的来信给我阅读,那信真如阿里斯托芬的风格一般,既温雅动人又庄重深沉,使我大感欣悦。他又把你的另一封信拿给我看,你在信中吩咐他要像依附老师一样依附于我。那些信件令那孩子何其喜悦,又令我何其欣慰!世上再没有比这孩子更讨人喜欢、更依恋我们的人了。这是我在席间向提罗口授的,免得你因看到不同的笔迹而惊异。
annali pergratae litterae tuae fuerunt, quod et curares de se diligenter et tamen consilio se verissimo iuvares. P. Servilius pater ex litteris, quas sibi a Caesare missas esse dicebat, significat valde te sibi gratum fecisse quod de sua voluntate erga Caesarem humanissime diligentissimeque locutus esses.
你的信令安纳利斯极为欣喜,因为你既悉心关照他的事务,又以最诚恳的建议予以襄助。老普布利乌斯·塞尔维利乌斯根据他所称凯撒寄给他的一封信表明,你在关涉他对凯撒的忠忱之事上言辞极具温情与周全,令他深表感激。
Cum Romam ex Arpinati revertissem, dictum mihi est Hippodamum ad te profectum esse. non possum scribere me miratum esse illum tam inhumaniter fecisse ut sine meis litteris ad te proficisceretur; illud scribo, mihi molestum fuisse. iam enim diu cogitaveram ex eo quod tu ad me scripseras ut, si quid esset quod ad te diligentius perferri vellem, illi darem, quod me hercule hisce litteris quas vulgo ad te mitto nihil fere scribo, quod si in alicuius manus inciderit, moleste ferendum sit.4 Minucio me et Salvio et Labieno reservabam. Labeo aut tarde proficiscetur aut hic manebit.
当我从阿尔皮努姆的庄园返回罗马时,有人告诉我希波达穆斯已启程前往你处。我不能说对他的粗鲁无礼感到惊异——他竟然未带我的片纸只字便奔赴你处;但我必须写下这一点:这令我颇为不悦。因为依照你此前给我的来信,我早有打算,若有何事想更妥当周密地传递给你,便托付于他;凭赫拉克勒斯起誓,在我寻常寄给你的这些信件中,我几乎不写任何一旦落入他人之手便会招致困窘的内容。我是打算留给米努基乌斯、萨尔维乌斯和拉比埃努斯的。拉贝奥要么会推迟出发,要么将留在本地。
Hippodamus ne numquid vellem quidem rogavit. T. Pinarius amabilis ad me de te litteras mittit, se maxime litteris, sermonibus, cenis denique tuis delectari. is homo semper me delectavit fraterque eius mecum est multum. qua re, uti instituisti, complectere adulescentem.
希波达穆斯甚至连我是否有事托带都未曾询问。可爱的提图斯·皮纳里乌斯就你之事给我寄来信件,称你的书信、言谈乃至宴席令他倍感愉悦。此人一向令我赏心悦目,其兄弟也常常与我在一起。因此,正如你已开始做的那样,请继续厚待这位年轻人。
quod multos dies epistulam in manibus habui propter commorationem tabellariorum, ideo multa conlecta sunt aliud alio tempore velut hoc: T. Anicius mihi saepe iam dixit sese tibi suburbanum si quod invenisset non dubitaturum esse emere. in eius sermone ego utrumque soleo admirari, et te de suburbano emendo cum ad illum scribas non modo ad me non scribere sed etiam aliam in sententiam scribere, et cum ad illum scribas nihil te recordari †de se de epistulis† illis quas in Tusculano eius tu mihi ostendisti, nihil de praeceptis Epicharmi: Γνῶθι πῶσ ἄλλῳ κέχρηται, totum denique vultum, sermonem, animum eius, quem ad modum conicio, †quasi† sed haec tu videris.
由于信使的延误,此信在我手中耽搁了多日,因而陆陆续续记下了诸多琐事,例如此事:提图斯·阿尼基乌斯屡次对我说,他若为你寻得合适的城郊别庄,定会毫不犹豫买下。对于他的话,我常常对两件事感到惊异:其一,你给他写信商谈购买别庄之事,却不仅未曾写信告知我,甚至向我表达的意见截然相反;其二,你给他写信时,竟丝毫不记得在他的图斯库鲁姆庄园里你向我展示的那些信中所显露的为人,也丝毫不记得埃庇卡尔摩斯的训诫:‘须察其待他人如何’,总之全未忆及他的神色、言辞与心机——正如我所推测的那样;不过这些事由你定夺。
de suburbano cura ut sciam quid velis, et simul ne quid ille turbet vide. quid praeterea? quid? etiam. Gabinius a. d. iiii K. Octobr. noctu in urbem introierat et hodie hora viii, cum edicto C. Alfi de maiestate eum adesse oporteret, concursu magno et odio universi populi paene adflictus est nihil illo turpius. proximus tamen est Piso. itaque mirificum embolium cogito in secundum librum meorum temporum includere, dicentem Apollinem in concilio deorum, qualis reditus duorum imperatorum futurus esset,5 quorum alter exercitum perdidisset, alter vendidisset.
关于城郊别庄,务必让我知晓你的意向,同时留意别让他惹出麻烦。此外还有何事?还有何事?对了,还有。加比尼乌斯于九月二十七日夤夜潜入城中,今日第八时,依照盖乌斯·阿尔菲乌斯关于叛逆罪的告示他本该出庭,却遭到大批人群的围堵与全体民众的唾弃,几乎被击垮;再没有比那家伙更为丑陋可鄙的了。然而皮索亦紧随其后。因此,我正构思在记录我所处时代的史诗第二卷中插入一段绝妙的幕间歌,描写阿波罗在诸神议会中预言这两位统帅归来时的下场:其中一人丧尽全军,另一人则出卖了军队。
ex Britannia Caesar ad me K. Septembr. dedit litteras quas ego accepi a. d. iiii K. Octobr., satis commodas de Britannicis rebus, quibus, ne admirer quod a te nullas acceperim, scribit se sine te fuisse cum ad mare accesserit ad eas ego ei litteras nihil rescripsi ne gratulandi quidem causa propter eius luctum. te oro etiam atque etiam, mi frater, ut valeas.
凯撒于九月一日从不列颠向我发出一封信,我于九月二十七日收到,信中关于不列颠事务的记述令人满意;为了避免我因未收到你的信而惊疑,他在信中说明当他抵达海滨时你并未与他在一处。鉴于他的哀痛,我对那封信未作任何答复,甚至没有为了致贺而去信。我的弟弟,我再三祈愿你身体康健。
- 3.1.18me Idibus Septembribus Pompeio legatum iri
由第一目的分词legatum 与非人称被动不定式 iri 构成的未来被动不定式结构,在间接引语中表示“我将被任命为庞培的副使”,人称代词宾格 me 为其逻辑主语。Pompeio 为与格,表示副使所派驻或归属的对象。
- 3.1.18quamquam Oppium ego tenui quod priores partes Vibulli erant
紧接省略式疑问句 quo consilio? 的矫正式让步从句,quamquam 位于句首引出修正说明(“不过……”)。短语 priores partes 源自戏剧中“主角、首要角色”的比喻,指维布利乌斯拥有优先的交涉权或首要职责。
- 3.1.18ita est ut sit paene par
由与副词 ita 相互呼应的 ut 引导的结果从句。从句中的现在虚拟式 sit 表达由主句 est 所导致的情感与地位结果,意为“(凯撒在我心中)处于几乎与你们同等的地位”。
- 3.1.21nihil fere scribo, quod si in alicuius manus inciderit, moleste ferendum sit
以 nihil 为先行词、由关系代名词 quod 引导的特征关系从句(谓语为虚拟式被动迂回结构 ferendum sit),其中嵌套了条件从句 si in alicuius manus inciderit。quod 作为从句中动形容词结构的主语,意为“我几乎不写任何一旦落入他人之手便令人不安的内容”。
- 3.1.24dicentem Apollinem in concilio deorum, qualis reditus duorum imperatorum futurus esset
依存于动词短语 mirificum embolium... includere 的现在分词宾格结构,用以生动描绘该插入剧段的具体内容。分词 dicentem 修饰宾格 Apollinem,并引出由迂回过去虚拟式 futurus esset 构成的时间后继间接疑问从句 qualis reditus...。
