- 底本
- Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi058.humanitext-lat1:3.1.1-3.1.4
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗向其弟昆图斯汇报了巡视其阿尔卡努姆、马尼利乌斯庄园、富菲迪乌斯地产及拉泰利乌斯产业的情况,详细告知了建筑师迪菲卢斯的施工进展、房屋改建指令、水利设施以及道路修整的现状。
ego ex magnis caloribus (non enim meminimus maiores) in Arpinati summa cum amoenitate fluminis me refeci ludorum diebus, Philotimo tribulibus commendatis. in Arcano a. d. iiii Idus Septembris fui. ibi Mescidium cum Philoxeno aquamque, quam ii ducebant non longe a villa, belle sane fluentem vidi, praesertim maxima siccitate, uberioremque aliquanto sese conlecturos esse dicebant. apud herum recte erat. in Maniliano offendi Diphilum Diphilo tardiorem;1 sed tamen nihil ei restabat praeter balnearia et ambulationem et aviarium. villa mihi valde placuit propterea quod summam dignitatem pavimentata porticus habebat, quod mihi nunc denique apparuit postea quam et ipsa tota patet et columnae politae sunt. totum in eo est, quod mihi erit curae, tectorium ut concinnum sit.2 pavimenta recte fieri videbantur; cameras quasdam non probavi mutarique iussi.
在大热天里(我们实在记不得有更大的酷暑了),我借着竞技节之期,在阿皮努姆境内的河畔美景中休养生息,已将同部族人的事务托付给菲洛提穆斯。九月十日(九月伊杜斯前四天),我在阿尔卡努姆。在那里我见到了梅斯基迪乌斯与菲洛克塞努斯,以及他们从离庄园不远处引来的水流,这股水流淌得相当顺畅,尤其是在这样的大旱之中;他们还说能够汇集起充沛得多的水量。在主人家里一切安好。在马尼利乌斯庄园,我撞见了比迪菲卢斯自己还要迟缓的迪菲卢斯;不过,除了浴室、散步道和禽舍之外,他已经没有剩下什么没做了。那座庄园极合我心意,因为铺设了石板的柱廊显得至为庄严,而这直到现在,在整座柱廊完全敞开、石柱打磨光洁之后,才最终向我显现出来。一切关键都在于——这也将是我的操心之事——抹灰必须匀整妥帖。地坪看起来修造得当;有几处拱顶我不太赞同,已下令予以更改。
quo loco in porticu te scribere aiunt ut atriolum fiat,3 mihi ut est magis placebat. neque enim satis loci videbatur esse atriolo †neque† fere solet nisi in iis aedificiis fieri in quibus est atrium maius nec habere poterat adiuncta cubicula et eius modi membra. nunc †hoc vel honestate testudinis vel valde boni aestivum locum obtine bitt. tu tamen si aliter sentis, rescribe quam primum. in balneariis assa in alterum apodyteri angulum promovi propterea quod ita erant posita ut eorum vaporarium esset subiectum cubiculis. subgrande cubiculum autem et hibernum alterum valde probavi quod et ampla erant et loco posita ambulationis uno latere, eo quod est proximum balneariis. columnas neque rectas neque e regione Diphilus conlocarat. eas scilicet demolietur. aliquando perpendiculo et linea discet uti. omnino spero paucis mensibus opus Diphili perfectum fore; curat enim diligentissime Caesius, qui tum mecum fuit.
至于他们说你来信要求在柱廊中辟出小前厅的位置,我倒觉得保持现状更好。因为那里看来没有足够的空间容纳小前厅,而且除了那些拥有较大前厅的建筑外,通常并不建造此类结构,它也无法附设卧室及同类的附属用房。依现状而言,它或者凭借拱顶的雅致,或者作为一个极佳的避暑之所,都能保有其用处。然而,你若另有看法,请尽快回信。在浴室里,我将热气浴室移到了更衣室的另一个角落,因为它们原先的安置使得其蒸气室正位于卧室下方。不过,一间相当宽敞的卧室和另一间冬用卧室深得我的赞许,因为它们不仅宽敞,而且位于散步道的一侧,即最靠近浴室的那一侧。迪菲卢斯放置的柱子既不笔直,也不对称。他自然得把它们拆除重建。总有一天他会学会使用铅垂线和准绳的。总之,我希望迪菲卢斯的工程能在几个月内完工;因为当时同我在一起的凯西乌斯正在极其细致地监督此事。
ex eo loco recta Vitularia via profecti sumus in Fufidianum fundum, quem tibi proximis nundinis Arpini de Fufidio HS ccciↃↃↃ ciↃ emeramus. ego locum aestate umbrosiorem vidi numquam; permultis locis aquam profluentem et eam uberem. quid quaeris? iugera L prati Caesius inrigaturum facile te arbitrabatur. equidem hoc quod melius intellego adfirmo, mirifica suavitate villam habiturum4 piscina et salientibus additis, palaestra et silva †virdicata†. fundum audio te hunc Bovillanum velle retinere. de eo quid videatur ipse constitues. †Calibus† aiebat aqua dempta et eius aquae iure constituto et servitute fundo illi imposita tamen nos pretium servare posse si vendere vellemus. Mescidium mecum habui. is se ternis nummis in pedem tecum transegisse dicebat, sese autem mensum pedibus aiebat passuum IIICIↃ. mihi plus visum est; sed praestabo sumptum nusquam melius posse poni. cillonem arcessieram Venafro; sed eo ipso die quattuor eius conservos et discipulos Venafri cuniculus oppresserat.
从那里我们沿维图拉里亚大道径直前往富菲迪乌斯庄园,那是我们在阿皮努姆最近的一个集市日以十万零一千塞斯提斯为你从富菲迪乌斯处买下的。我从未见过在夏天比这更为阴凉的地方;极多地方有水涌流而出,而且水源丰沛。你还想要什么呢?凯西乌斯认为你完全可以轻松灌溉五十尤格拉的草场。就我而言,就我更能看明白的事情断言,只要添设鱼池与喷泉,修整好练身场并辟出一片绿荫树林,你便将拥有一座无比怡人的庄园。我听说你想要保留这处博维拉埃的产业。至于如何看它,由你自己定夺。在卡莱斯有人说,即便将水截去并确定其水权,且对那处庄园设立役权,若我们想卖,依然能够保住售价。我带着梅斯基迪乌斯同行。他说曾以每尺三个铜币的价格同你谈妥,并称他步行丈量的距离为三千步。在我看来还不止此数;但我可以担保,这笔花费无论放在何处都不会有更好的成效。我原已从韦纳弗鲁姆召来了齐洛;但就在那一天,韦纳弗鲁姆的一处塌方坑道压死了他的四个同僚奴隶和徒弟。
Idibus Septembr. in Laterio fui. viam perspexi; quae mihi ita placuit ut opus publicum videretur esse, praeter CL passus (sum enim ipse mensus) ab eo ponticulo, qui est ad Furinae, Satricum versus. eo loco pulvis non glarea iniecta est (et mutabitur), et ea viae pars valde acclivis est; sed intellexi aliter duci non potuisse, praesertim cum tu neque per Lucustae neque per Varronis velles ducere. †Velvinum† ante suum fundum probe munierat; Lucusta non attigerat. quem ego Romae adgrediar et, ut arbitror, commovebo, et simul M. Taurum, quem tibi audio promisisse, qui nunc Romae erat, de aqua per fundum eius ducenda rogabo.
九月十三日(九月伊杜斯),我在拉泰利乌姆。我仔细查看了道路;它让我非常满意,以至于看起来像是一项公共工程,唯独从弗里娜神庙旁的那座小桥朝萨特里库姆方向的一百五十步(因为这是我自己丈量过的)除外。在那段路上铺的是土屑而非碎石(这将被更替),而且路的那一部分非常陡峭;但我明白这条路无法走别的走向,尤其是因为你既不愿穿过卢库斯塔的地产,也不愿穿过瓦罗的地产。韦尔维努斯在自己的庄园前把路筑得极好;卢库斯塔则根本没有动过。我将在罗马去找他交涉,而且依我之见能说动他;同时,我听说马尔库斯·陶鲁斯曾对你有所承诺,他如今正在罗马,我也将就引水穿过其庄园一事向他提出请求。
- 3.1.1Diphilum Diphilo tardiorem
比较级 tardiorem 与表示比较的夺格 Diphilo 连用。这是一种夸张且幽默的修辞表达(“比迪菲卢斯自己还要迟缓”),以其本人的名字作为比较标准,极力强调其工程进度的拖沓。
- 3.1.1totum in eo est, quod mihi erit curae, tectorium ut concinnum sit
totum in eo est ut... 为惯用结构,意为“一切的关键都在于……”。句中插入了关系从句 quod mihi erit curae(“这将是我要操心之事”),而解释指示代词 eo 内容的 ut 引导的名词性从句(tectorium ut concinnum sit)则置于句末。
- 3.1.2quo loco in porticu te scribere aiunt ut atriolum fiat
句首的 quo loco 作为内含先行词的关系词短语起承接作用(“在柱廊中他们说你来信写道要……的那个位置”)。动词 aiunt 统辖 te scribere 这一“宾格加不定式”间接引语结构,而 scribere 随后引出祈使性的从属分句 ut atriolum fiat。
- 3.1.3adfirmo, mirifica suavitate villam habiturum
此句为附属于 adfirmo 的“宾格加不定式”结构,但宾格逻辑主语 te 被省略。habiturum [esse] 为将来时主动不定式(阳性单数宾格),与省略的逻辑主语 te 一致。mirifica suavitate 为性质夺格,修饰 villam,意为“(你)将拥有一座具有绝妙怡人之处的庄园”。
