← 西塞罗

致胞弟昆图斯书信集

§3.1.5-3.1.10

庄园改建进展与对昆图斯来信的回复

西塞罗向昆图斯通报了其田庄与城中宅邸的修整及绿化进展,谈及年轻西塞罗的管教与家眷近况。随后他就来信逐一回复,讨论了与凯撒及庞培的关系、对随从及友人的安置,以及军职裁判官的推荐事宜。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§3.1.5

​Nicephorum, vilicum tuum, sane probavi quaesivique ex eo ecquid ei de illa aedificatiuncula Lateri de qua mecum locutus es mandavisses. tum is mihi respondit se ipsum eius operis HS x̅v̅i̅ conductorem fuisse sed te postea multa addidisse ad opus, nihil ad pretium; itaque id se omisisse. mihi me hercule valde placet te illa ut constitueras addere; quamquam ea villa, quae nunc est, tamquam philosopha videtur esse quae obiurget ceterarum villarum insaniam. verum tamen illud additum delectabit. topiarium laudavi; ita omnia convestivit hedera, qua basim villae, qua intercolumnia ambulationis,1 ut denique illi palliati2 topiariam facere videantur et hederam vendere. iam ἀποδυτηρίῳ nihil alsius, nihil muscosius.

我对你的管家尼克波鲁斯大加赞许,并向他打听你是否就同我谈过的那座位于拉泰利乌姆的小型建筑对他作过任何交代。当时他回答我说,他自己曾以一万六千塞斯提斯承揽那项工程,但后来你在工程上增添了许多,却没有为报酬增加分文;因此他放弃了那项工作。凭赫拉克勒斯起誓,我极赞同你按照原先的设想增建那些部分;尽管那座庄园按现状来看,仿佛是一位女哲人,在指责其余庄园的疯狂奢华。然而,那项扩建仍将令人赏心悦目。我称赞了园艺师;他在庄园的基座以及散步道的柱间各处都布满了常春藤,以至于那些披着希腊式斗篷的雕像看起来简直像是在从事园艺并兜售常春藤。如今更衣室真是再凉爽、再青苔葱翠不过了。

§3.1.6

​habes fere de rebus rusticis. Vrbanam expolitionem urget ille quidem et Philotimus et Cincius sed etiam ipse crebro interviso, quod est facile factu. quam ob rem ea te cura liberatum volo.

关于田庄之事,你大致都已知悉。至于城中宅邸的修整,那位以及菲洛提穆斯和辛基乌斯固然在督促进度,但我自己也常常亲自前去察看,而这做起来毫不费事。因此,我希望你从这一忧虑中解脱出来。

§3.1.7

​de Cicerone quod me semper rogas, ignosco equidem tibi sed tu quoque mihi velim ignoscas. non enim concedo tibi plus ut illum ames quam ipse amo.3 atque utinam mihi his diebus in Arpinati, quod et ipse cupierat et ego non minus, mecum fuisset! quod ad Pomponiam, si tibi videtur, scribas velim, cum aliquo exibimus eat nobiscum puerumque educat. clamores efficiam4 si eum mecum habuero otiosus; nam Romae respirandi non est locus. id me scis antea gratis tibi esse pollicitum, quid nunc putas tanta mihi abs te mercede proposita?

关于你在信中屡次向我托付的西塞罗,我固然理解你的心情,但也希望你体谅我;因为我绝不承认你对他的爱会胜过我自己对他的爱。要是在这几日于阿皮努姆期间,他能与我在一起该有多好——这不仅是他自己的愿望,我亦同样渴望!关于庞波妮娅,若你认为妥当,我希望你能去信嘱咐:当我们去某地外出时,让她与我们同行并将孩子带出来。若能乘闲暇将他留在身边,我定会让他博得满堂喝彩;因为在罗马连喘息的余地都没有。你知道我先前是无偿向你承诺此事的;如今你向我开出了如此丰厚的报酬,你以为我又会如何呢?

§3.1.8

​venio nunc ad tuas litteras quas pluribus epistulis accepi dum sum in Arpinati; nam mihi uno die tres sunt redditae et quidem, ut videbantur, eodem abs te datae tempore, una pluribus verbis in qua primum erat quod antiquior dies in tuis fuisset adscripta litteris quam in Caesaris. id facit Oppius non numquam necessario ut, cum tabellarios constituerit mittere litterasque a nobis acceperit, aliqua re nova impediatur et necessario serius quam constituerat mittat neque nos datis iam epistulis diem commutari curamus. scribis de Caesaris summo in nos amore.

现在我谈谈你的来信,那是我在阿皮努姆时分几束收到的;因为有一天我收到了三封信,而且看起来是你同时发出的,其中一封篇幅较长,开头提到你信上所署的日期比凯撒信上的日期还要早。这有时是奥庇乌斯迫不得已的做法:当他决定派出信使并收到我们的信件后,却被突发的新变故所延误,不得不比原计划更迟送出,而信件既已交付,我们便不再顾及更改日期。你谈到凯撒对我们无以复加的关爱。

§3.1.9

​hunc et tu fovebis et nos quibuscumque poterimus rebus augebimus. de Pompeio et facio diligenter et faciam quod mones. quod tibi mea permissio mansionis tuae grata est, id ego summo meo dolore et desiderio, tamen ex parte gaudeo. in Hippodamo et non nullis aliis arcessendis quid cogites non intellego. nemo istorum est quin abs te munus fundi suburbani instar exspectet. Trebatium vero meum quod isto admisceas nihil est.5 ego illum ad Caesarem misi, qui mihi iam satis fecit; si ipsi minus, praestare nihil debeo teque item ab eo vindico et libero. quod scribis te a Caesare cotidie plus diligi, immortaliter gaudeo; Balbum vero, qui est istius rei quem ad modum scribis adiutor, in oculis fero.6 Trebonium meum a te amari teque ab illo pergaudeo.

这份情谊你自当悉心维系,我们也将尽一切可能予以增进。关于庞培,我正在认真照做,也将遵从你的建议行事。对于你因我准许你继续留驻而感到欣慰一事,我虽怀着极大的悲痛与思念,但从某方面而言也为你感到高兴。对于召请希波达穆斯及其他几人一事,我不明白你是怎么想的。那些人当中没有谁不指望从你那里得到相当于一座城郊庄园的厚礼。至于我的特雷巴提乌斯,你绝无理由将他与那帮人混为一谈。我曾将他推荐给凯撒,凯撒已经令我十分满意;如果他自己觉得不甚满意,我概不承担任何责任,我也同样为你开脱并让你免受其扰。关于你写道凯撒日益加深对你的宠爱,我欢喜无量;至于巴尔布斯——正如你所写,他是此事的撮合者——我对他宠遇有加。得悉我的特雷博尼乌斯受到你的爱重,而你也受他爱戴,我极感欣慰。

§3.1.10

​de tribunatu quod scribis, ego vero nominatim petivi Curtio et mihi ipse Caesar nominatim Curtio paratum esse rescripsit meamque in rogando verecundiam obiurgavit. si cui praeterea petiero, (id quod etiam Oppio dixi ut ad illum scriberet) facile patiar mihi negari, quoniam illi qui mihi molesti sunt sibi negari a me non facile patiuntur. ego Curtium, id quod ipsi dixi, non modo rogatione sed etiam testimonio tuo diligo, quod litteris tuis studium illius in salutem nostram facile perspexi. de Britannicis rebus cognovi ex tuis litteris nihil esse nec quod metuamus nec quod gaudeamus. de publicis negotiis quae vis ad te Tironem scribere, neglegentius ad te ante scribebam quod omnia minima maxima ad Caesarem mitti sciebam.

关于你在信中提到的军事护民官一职,我确实指名道姓地为库尔提乌斯提出了恳请,凯撒本人也回信明确表示已为库尔提乌斯留出空缺,并打趣责备了我请托时的过分拘谨。如果我此外还要为任何人求职(正如我也嘱咐奥庇乌斯给凯撒写信所说的那样),哪怕遭到拒绝我也毫不在意,因为那些纠缠我的人可受不了被我直接拒绝。对于库尔提乌斯,正如我对他本人所言,我之所以看重他,不仅因为你的托请,更因为你的证言,因我在你的信中清楚地看到了他为保全我们所倾注的热忱。关于不列颠的局势,我从你的来信中获悉,既无令人担忧之事,亦无值得欢庆之处。至于你希望蒂罗写信向你通报的公事,我此前写信给你时略有敷衍,乃是因为我知道巨细靡遗的一切都会被呈报给凯撒。

语法注6 条
  1. 3.1.5qua basim villae, qua intercolumnia ambulationis

    "qua ... qua ..." 为相关副词短语,意为“既……又……”或“一方面……另一方面……”,在此并列连接园艺师用常春藤覆裹的两处处所:庄园基座与柱廊柱间。

  2. 3.1.5illi palliati

    直译为“那些身披希腊式斗篷者”,指庭园中披着希腊式长袍(pallium)的学者或哲人雕像。常春藤爬满雕像的景象被西塞罗幽默地比作雕像自己在务园并兜售常春藤。

  3. 3.1.7non enim concedo tibi plus ut illum ames quam ipse amo

    此处出现倒装与离隔修辞(hyperbaton)。由 "concedo ut" 引导的从属从句被 "plus ... quam ipse amo" 分隔,句式骨架为 "non enim concedo tibi ut plus illum ames quam ipse amo"(我绝不向你承认你对他的爱会胜过我对他的爱)。

  4. 3.1.7clamores efficiam

    直译为“我将造成欢呼/喝彩”。在修辞与辩论训练的语境下,该习语指指导年轻的西塞罗,使其演说水平精湛到足以博得听众满堂喝彩的程度。

  5. 3.1.9Trebatium vero meum quod isto admisceas nihil est

    "nihil est quod + 虚拟式" 为惯用句式,表示“毫无理由做某事”。"isto" 为带有轻蔑意味的代词(指代前文那些指望获取丰厚赏赐的人),作与格或夺格。整句意为“你绝无理由将我的特雷巴提乌斯与那帮人混同”。

  6. 3.1.9in oculis fero

    拉丁语惯用语,直译为“置于眼眸之中”,意指视若掌上明珠、极其钟爱或格外器重赏识。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi058.humanitext-lat1:3.1.5-3.1.10