- 底本
- Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi058.humanitext-lat1:2.15.1-2.15.5
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗向其弟昆图斯通报了自己在酷暑中因辩护事务而极度忙碌的近况及近期的政局与审判动态,随后对昆图斯从不列颠寄来的信件大加赞赏,并探询恺撒对自己诗作的真实评价。
Cum a me litteras librari manu acceperis, ne paulum quidem me oti habuisse iudicato, cum autem mea, paulum. sic enim habeto, numquam me a causis et iudiciis districtiorem fuisse, atque id anni tempore gravissimo et caloribus maximis. sed haec, quoniam tu ita praescribis, ferenda sunt neque committendum ut1 aut spei aut cogitationi vestrae ego videar defuisse, praesertim cum, si id difficilius fuerit, tamen ex hoc labore magnam gratiam magnamque dignitatem sim conlecturus. itaque, ut tibi placet, damus operam ne cuius animum offendamus atque ut etiam ab iis ipsis qui nos cum Caesare tam coniunctos dolent diligamur, ab aequis vero aut etiam a propensis in hanc partem vehementer et colamur et amemur.
当你收到我由抄写员代笔的信件时,请判定我连一丝闲暇都未曾有过;而若是出自我亲笔,则稍有一点。因为你务必确知:我从未如此被诉讼和庭审所纷扰缠身,而且这正值一年中最难耐的酷暑时节。然而,既然你如此规劝,这些便只得忍受,绝不可让我显得辜负了你们的期许与筹谋,尤其是尽管这颇为艰难,我却终将从这项劳作中收获巨大的声望与尊严。因此,正如你所乐见的,我们竭力不冒犯任何人的情感,甚至努力赢得那些因我们与恺撒过从甚密而心怀怨怼之人的喜爱,进而努力受到公正之士乃至倾向于这一方之人的热烈尊崇与爱戴。
de ambitu cum atrocissime ageretur in senatu multos dies, quod ita erant progressi candidati consulares ut non esset ferendum, in senatu non fui; statui ad nullam medicinam rei publicae sine magno praesidio accedere.
当元老院一连数日以极其激烈的态度商讨贿选之事时——因为执政官候选人们的行径已跋扈到了不可容忍的地步——我并未出席元老院;我打定主意,若无强有力的后盾,绝不去插手任何救治国家的举措。
quo die haec scripsi Drusus erat de praevaricatione a tribunis aerariis absolutus in summa quattuor sententiis, cum senatores et equites damnassent. ego eodem die post meridiem Vatinium eram defensurus. ea res facilis est. comitia in mensem Septembrem reiecta sunt. Scauri iudicium statim exercebitur, cui nos non deerimus. 'Συνδείπνουσ Σοφοκλέουσ' quamquam a te factam fabellam video esse festive, nullo modo probavi.
在我写下此信之日,德鲁苏斯在玩忽职守(违规诉讼)的指控中被国库护民官以总计四票之差宣告无罪,尽管元老与骑士阶层均判定他有罪。我在同日下午将为瓦提尼乌斯辩护;此事务甚为容易。公民大会已推迟至九月举行。斯卡乌鲁斯的审判将随即进行,对此我们绝不会缺席。至于索福克勒斯的《共餐者》,虽然我看出你所作的小剧确实妙趣横生,但我绝不赞同。
venio nunc ad id quod nescio an primum esse debuerit.2 O iucundas mihi tuas de Britannia litteras! timebam Oceanum, timebam litus insulae; reliqua non equidem contemno, sed plus habent tamen spei quam timoris magisque sum sollicitus exspectatione ea quam metu. te vero ὑπόθεσιν scribendi egregiam habere video. quos tu situs, quas naturas rerum et locorum, quos mores, quas gentis, quas pugnas, quem vero ipsum imperatorem habes! ego te libenter, ut rogas, quibus rebus vis, adiuvabo et tibi versus, quos rogas, hoc est 'Athenas noctuam,' mittam.
我现在转向那件或许本应置于首位的事。噢,你关于不列颠的来信对我而言何其令人愉悦!我曾担忧大洋,担忧那座岛屿的海岸;其余的事我固然不敢轻视,然而它们带来的希望终究多于恐惧,比起惊惧,我更多的是满怀期盼的心焦。我看到你确实握有极其绝妙的写作题材。何等的地理形胜,何等风物与山川的本性,何等风俗,何等部族,何等战斗,更有何等杰出的统帅本人供你描摹!如你所请,无论何事我都乐于助你一臂之力,并且我会把你所求的诗句寄给你——这正是所谓“向雅典运送猫头鹰”。
sed heus tu! celari videor a te. quomodonam, mi frater, de nostris versibus Caesar?3 nam primum librum se legisse scripsit ad me ante et prima sic ut neget se ne Graeca quidem meliora legisse; reliqua ad quendam locum ῤᾳθυμότερα; hoc enim utitur verbo. dic mihi verum, num aut res eum aut χαρακτὴρ non delectat? Nihil est quod vereare; ego enim ne pilo quidem minus4 me amabo. hac de re φιλαληθῶσ et, ut soles scribere, fraterne.
但是,嘿,你呀!我似乎被你瞒着什么。我的兄弟,恺撒对我们的诗作究竟有何看法?因为他之前曾写信给我说读了第一卷,对开篇赞赏备至,甚至声称连希腊语作品中他也未曾读过更好的;但直至某一处的其余部分则“稍显懈怠”——他确是用此词。告诉我真相吧:究竟是题材内容还是风格格调不合他的意?你毋须有任何顾忌;因为我对自己的珍爱绝不会因此减少半分。关于此事,请秉持对真理的求索,并如你惯常写信那样,以兄弟之情坦诚相告。
- 2.15.1neque committendum ut
非人称动形词结构 neque committendum [est] ut...,意为“绝不可听任发生……/绝不可犯下使……出现的过错”。后接带现在时虚拟式 videar 与完成时不定式 defuisse 的 ut 从句,表达绝不能辜负对方期望的责任与义务。
- 2.15.4nescio an primum esse debuerit
成语结构 nescio an + 虚拟式(debuerit),在古典拉丁语中通常表示委婉的肯定推测:“我甚至觉得或许它本应放在第一位”。先行词 id 指代后文关于不列颠来信的事项。
- 2.15.5quomodonam, mi frater, de nostris versibus Caesar?
书信体及口语中常见的动词省略句,省略了表示态度或评价的谓语动词(如 se habet、sentit 或 iudicat),意为“恺撒对我们的诗作究竟持何种看法/如何评价?”
- 2.15.5ne pilo quidem minus
口语惯用表达 ne pilo quidem(连一根头发丝都不……),在此作表示程度差异的夺格,修饰比较级副词 minus,意为“丝毫不会减少”。
