- 底本
- Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi058.humanitext-lat1:2.14.1-2.14.4
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗解释了前信字迹潦草的缘由,劝告昆图斯以在高卢清偿债务为先,并安抚其在罗马自身的政治地位极为稳固。随后他通报了导致利率暴涨的极度贿选风气,以及推举加图为仲裁人以遏制腐败的异常局势。
calamo et atramento temperato, charta etiam dentata res agetur. scribis enim te meas litteras superiores vix legere potuisse; in quo nihil eorum, mi frater, fuit quae putas. neque enim occupatus eram neque perturbatus nec iratus alicui, sed hoc facio semper ut, quicumque calamus in manus meas venerit, eo sic utar tamquam bono.
我将用削好的芦苇笔、调和得当的墨水,甚至用牙齿打磨光滑的纸张来操办此事。因为你来信说几乎无法辨读我上一封信;兄弟啊,在这件事上,绝没有你所揣想的那些缘故。我既非忙碌,亦非心烦意乱,更未对任何人动怒,而是我向来如此:无论什么芦苇笔落入手中,我都权当它是支好笔顺手用下去了。
verum attende nunc, mi optime et suavissime frater, ad ea dum rescribo quae tu in hac eadem brevi epistula πραγματικῶσ valde scripsisti. de quo petis ut ad te nihil occultans, nihil dissimulans, nihil tibi indulgens genuine fraterneque rescribam, id est, utrum †voles ut dixerimus† ad expediendum te, si causa sit, commorere. si, mi Quinte, parva aliqua res esset in qua sciscitarere quid vellem, tamen, cum tibi permissurus essem ut faceres quod velles, ego ipse quid vellem ostenderem. in hac vero re hoc profecto quaeris, cuius modi illum annum qui sequitur exspectem. plane aut tranquillum nobis aut certe munitissimum, quod cotidie domus, quod forum, quod theatri significationes declarant; nec †laborant, quod mea† conscientia copiarum nostrarum, quod Caesaris, quod Pompei gratiam tenemus, haec me ut confidam faciunt. sin aliquis erumpet amentis hominis furor, omnia sunt ad eum frangendum expedita.
然而,我最优秀、最亲爱的兄弟,现在请倾听我回复你在同一封简短来信中极其务实地写下的那些内容。关于此事,你请求我毫无隐瞒、毫无饰词、对你毫无迁就、真诚且合乎兄弟之谊地回复你——也就是说,如果有正当理由,你是否应当像我们所说的那样留下来清理你的事务。我的昆图斯,如果这是件你向我探询我意愿的微不足道的小事,即便我本打算任由你照自己的意愿行事,我自己也会表明我想要什么。但在这件事上,你真正探询的,乃是我对紧接着的来年抱有怎样的预期。显然,对我们而言,这要么是平静的一年,要么必定是防备极严密的一年,我的宅邸、广场以及剧场中的民意流露每日都昭示着这一点;我对我们自身力量的清醒认识,以及我们握有恺撒和庞培的善意这一事实,这些都使我充满信心。但如果某个狂徒的疯狂胆敢发作,一切粉碎他的手段皆已准备就绪。
haec ita sentio, iudico, ad te explorate scribo; dubitare te non adsentatorie sed fraterne veto. qua re suavitatis equidem nostrae fruendae causa cuperem te ad id tempus venire quod dixeras, sed illud malo tamen. quod putas magis e re tua.1 nam illa etiam magni aestimo, ἀμφιλαφίαν illam tuam et explicationem debitorum tuorum. illud quidem sic habeto, nihil nobis expeditis si valebimus fore fortunatius. parva sunt quae desunt pro nostris quidem moribus, et ea sunt ad explicandum expeditissima, modo valeamus. ambitus redit immanis; numquam fuit par.
对此我就是如此感受、如此判断,并确凿地写信告知你;我绝非出于谄媚而是出于兄弟之情,命令你休得怀疑。因此,固然为了享受你我相聚的甘美,我极愿你在你曾说过的那个时间归来,但我仍然更倾向于你认为对你切身利益更有利的选择。因为我也极看重那些事:你财富的充裕以及你债务的清偿。这一点你尽可确信:一旦我们摆脱纠葛,只要我们身体康健,没有什么会比我们更加幸福。按我们的生活方式而言,所匮乏的本就微不足道,只要我们保持健康,它们是最容易解决的。骇人听闻的竞选贿选卷土重来;以往从未有过匹敌者。
Idib. Quint. faenus fuit bessibus ex triente2 coitione Memmi et consulum cum Domitio; hanc Scaurus †unum vincere†. Messala flaccet non dico ὑπερβολάσ, vel HS centiens constituunt in praerogativa pronuntiare.3 res ardet invidia. tribunicii candidati compromiserunt HS quingenis in singulos apud M. Catonem depositis petere eius arbitratu, ut qui contra fecisset ab eo condemnaretur. quae quidem comitia si gratuita fuerint, ut putantur, plus unus Cato potuerit quam omnes leges omnesque iudices.
在七月十五日,由于梅姆米乌斯及执政官们与多米提乌斯勾结,利息从年息百分之四飙升到了百分之八;斯卡乌鲁斯正竭力打破这一同盟。梅萨拉颓势尽显;我绝非夸大其词,他们甚至打算向第一投票百人队许诺多达一千万塞斯特斯。整个事件激起了公愤。保民官候选人们已达成仲裁协议,每人在马尔库斯·加图处各存入五十万塞斯特斯押金,依凭他的裁决进行竞选,违规者将由他判定罚没押金。如果这次选举真如人们所预期的那样毫无贿赂,那么加图一人所成就的,将胜过所有的法律和所有的法官。
- 2.14.3e re tua
由介词ex/e与名词res及物主形容词tua构成的惯用语,意为“符合你的利益”或“对你有益”(to your advantage)。与前文的'magis'搭配,意为“更有利于你的切身利益”。
- 2.14.4faenus fuit bessibus ex triente
表示利率(faenus)波动的金融惯用表达。古罗马通常按月以阿斯(as)的分数计算利息。triens(三分之一)指月息三分之一(折合年息4%),bes / besses(三分之二)指月息三分之二(折合年息8%)。此处由夺格'ex triente'(从4%)到夺格'bessibus'(至8%),表示因竞选行贿引发的巨额借贷导致市场利率瞬间翻倍。
- 2.14.4HS centiens constituunt in praerogativa pronuntiare
'HS centiens'是由塞斯特斯符号(HS)与数词副词'centiens'(一百倍)构成的省略表达,代表'centiens centena milia sestertium',即一千万塞斯特斯。'praerogativa'指享有首投权并对选举结果有决定性风向标作用的“第一投票百人队”(centuria praerogativa)。'pronuntiare'是向选民公开允诺分发行贿金的专门术语。
