← 西塞罗

致胞弟昆图斯书信集

§2.13.1-2.13.4

与恺撒关系的增进与罗马政局动态

西塞罗报告收到了弟弟昆图斯和恺撒的来信,表示决心通过诗作等方式深化与恺撒的结交,并通报了特雷巴提乌斯与库尔提乌斯的境况以及罗马城内的政局动向。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.13.1

​A. d. IIII non. Iunias, quo die Romam veni, accepi tuas litteras datas Placentia, deinde alteras postridie datas †Blandenonne† cum Caesaris litteris refertis omni officio, diligentia, suavitate. sunt ista quidem magna vel potius maxima; habent enim vim magnam ad gloriam et ad summam dignitatem; sed, mihi crede quem nosti, quod in istis rebus ego plurimi aestimo id iam habeo, te scilicet primum tam inservientem communi dignitati, deinde Caesaris tantum in me amorem, quem omnibus iis honoribus quos me a se exspectare vult antepono. Litterae vero eius una datae cum tuis, quarum initium est, quam suavis ei tuus adventus fuerit et recordatio veteris amoris, deinde se effecturum ut ego in medio dolore ac desiderio tui te cum a me abesses potissimum secum esse laetarer,1 incredibiliter delectarunt.

在六月二日,即我抵达罗马的那一天,我收到了你从普拉肯提亚发出的信,随后第二天又收到了从布兰德诺发出的另一封信,并附有恺撒充满各种周到、关切与温雅的来信。这些确实是大事,或者更确切地说是极重大的事;因为它们对声名和至高威望具有巨大作用;然而,请相信你所熟知的我,在这些事物中我最为看重的东西,如今已然拥有:首先自然是你为我们共同的声望如此效力,其次是恺撒对我如此深厚的情谊,这被我置于他希望我向他期待的一切荣衔之上。而他与你的信一同送达的来信——其开篇写道你的到来以及重温旧日情谊对他而言是何等快慰,接着写道他必将妥善安排,使我在因你不在身边的悲伤与思念之中,仍能因你不在我身边时乃是身在他那里而感到欣慰——确实令我欣喜无比。

§2.13.2

​qua re facis tu quidem fraterne quod me hortaris, sed me hercule currentem nunc quidem,2 ut omnia mea studia in istum unum conferam. ego vero ardenti quidem studio, ac fortasse efficiam quod saepe viatoribus cum properant evenit, ut, si serius quam voluerint forte surrexerint, properando etiam citius quam si de nocte vigilassent perveniant quo velint, sic ego, quoniam in isto homine colendo tam indormivi diu te me hercule saepe excitante, cursu corrigam tarditatem cum equis tum vero (quoniam tu scribis poema ab eo nostrum probari) quadrigis poeticis; modo mihi date Britanniam quam pingam coloribus tuis, penicillo meo. sed quid ago? quod mihi tempus Romae praesertim, ut iste me rogat, manenti vacuum ostenditur? sed videro; fortasse enim, ut fit, vincet tuus amor omnis difficultates.

因此,你敦促我将全副精力倾注在那一个人身上,这固然是出于兄弟之谊,但凭赫拉克勒斯起誓,你现在实在是在策励一个奔跑中的人。我确实怀着热切的心意,并且或许会实现赶路的旅人常有的情形:若是偶然起得比预想的要晚,借着匆忙赶路,他们到达目的地甚至比整夜不睡还要迅速;同样,鉴于我在结纳那人一事上昏睡了太久(凭赫拉克勒斯起誓,尽管你常催促我),我将用疾驰来弥补拖延,不仅策马,而且(既然你来信说我的诗作受到他的赞许)还要驾驭诗意的四马战车;只管把不列颠交给我吧,我将用你的色彩、以我的画笔将它描摹出来。但我究竟在做什么呢?尤其是在遵照他的请求留守罗马的我面前,何曾显现出分毫闲暇时间?不过我再看吧;因为也许正如常情那样,你的关爱将战胜一切困难。

§2.13.3

​Trebatium quod ad se miserim persalse et humaniter a etiam gratias mihi agit; negat enim in tanta multitudine eorum qui una essent quemquam fuisse qui vadimonium concipere posset. M. Curtio tribunatum ab eo petivi (nam Domitius se derideri putasset, si esset a me rogatus; hoc enim est eius cotidianum, se ne tribunum militum quidem facere. etiam in senatu lusit Appium conlegam propterea isse ad Caesarem ut aliquem tribunatum auferret), sed in alterum annum. id et Curtius ita volebat.

关于我把特雷巴提乌斯送到他那里去一事,他甚至极尽诙谐与体贴地向我致谢;因为他说,在同行的一大群人当中,竟无一人懂得如何草拟一份出庭保证书。我向他为马尔库斯·库尔提乌斯求取了一个军政官职位(因为若是向多米提乌斯请求,他定会以为自己遭到了戏弄;因为他每天常挂在嘴边的话就是他连一个军事军政官都不会任命;他甚至在元老院中嘲笑同僚阿庇乌斯专程前往恺撒那里只是为了弄到一个军政官头衔),不过是求取明年的,库尔提乌斯也是这个意思。

§2.13.4

​tu quem ad modum me censes oportere esse et in re publica et in nostris inimicitiis ita et esse et fore oricula infima scito molliorem.3 res Romanae se sic habebant: erat non nulla spes comitiorum sed incerta, erat aliqua suspicio dictaturae, ne ea quidem certa, summum otium forense sed senescentis magis civitatis quam adquiescentis, sententia autem nostra in senatu eius modi magis ut alii nobis adsentiantur quam nosmet ipsi. "τοιαῦτ' ὁ τλήμων πόλεμος ἐξεργάζεται."

至于你认为我在国家事务以及在我们的宿怨中应当采取何种态度,请知晓我已经并且将来都会比耳垂还要柔软。罗马的局势如下:对召开公民大会抱有若干希望,但悬而未决;关于设立独裁官有某种猜疑,亦不确定;广场上极为沉寂,但与其说是城邦获得了安宁,不如说是它在趋于衰颓;我们在元老院中的意见,其性质也更多是别人赞同我们,而非我们自己真正信服。 “悲惨的战乱竟造就出这般景象。”

语法注3 条
  1. 2.13.1ut ego in medio dolore ac desiderio tui te cum a me abesses potissimum secum esse laetarer

    包含复杂倒装(hyperbaton)的长句结构。在主句 se effecturum 统领的结果/名词性从句 ut... laetarer(“使我感到欣慰”)中,嵌套了 te... secum esse(“你与他在一起”)这一“宾格加不定式”结构,以及插话式的时间/原因从句 cum a me abesses。副词 potissimum 的出现是为了强烈强调随后的 secum(“身在他那里”)。

  2. 2.13.2sed me hercule currentem nunc quidem

    化用了拉丁语成语 currentem hortari(“策励一个奔跑中的人”,即对本就跃跃欲试者加以敦促)。承接前句的 me hortaris,此处省略了谓语动词 hortaris,意指西塞罗早已满怀热忱,本无需他人督促。

  3. 2.13.4oricula infima scito molliorem

    俗语表达,“比耳垂还要柔软”(oricula 为 auricula 的口语指小词形式),形容态度极其温顺、顺从柔和而不固执己见。由命令式 scito(“请知晓”)统领宾格不定式结构(me esse et fore... molliorem)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi058.humanitext-lat1:2.13.1-2.13.4