← 西塞罗

致胞弟昆图斯书信集

§1.4.1-1.4.5

辩白流亡过失并请昆图斯如实汇报局势

西塞罗请求弟弟昆图斯将其毁灭归咎于判断失误而非居心不良,向其陈述了自己离京的缘由及当前险恶的政治局势,并恳请弟弟注意自身安全并如实汇报形势。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1.4.1

​amabo te, mi frater, ne, si uno meo facto et tu et omnes mei corruistis, improbitati et sceleri meo potius quam imprudentiae miseraeque adsignes.1 nullum est meum peccatum nisi quod iis credidi, a quibus nefas putaram esse me decipi aut etiam quibus ne id expedire quidem arbitrabar. intimus, proximus, familiarissimus quisque aut sibi pertimuit aut mihi invidit.

我的弟弟啊,求求你,如果由于我的单一举措,你和我的所有亲人都一同倾覆,请不要将此归咎于我的不忠与罪过,而毋宁归于我的考虑不周与不幸。我没有任何过错,除了一点:我信任了那些我认为欺骗我是伤天害理的人,甚至是那些我认为欺骗我也对他们毫无益处的人。每一个最亲密、最贴近、最熟稔的朋友,要么为自己担惊受怕,要么对我心怀嫉妒。

§1.4.2

​ita mihi nihil misero praeter fidem amicorum cautum meum consilium defuit.2 quod si te satis innocentia tua et misericordia hominum vindicat hoc tempore a molestia, perspicis profecto ecquaenam nobis spes salutis relinquatur. nam me Pomponius et Sestius et Piso noster adhuc Thessalonicae retinuerunt, cum longius discedere propter nescio quos motus vetarent. verum ego magis exitum illorum litteris quam spe certa exspectabam; nam quid sperem potentissimo inimico, dominatione obtrectatorum, infidelibus amicis plurimis invidis?

这样,于我这可怜之人而言,除了朋友们的忠诚和我自己审慎的谋划之外,并没有缺少任何东西。但若在此时,你的清白与人们的怜悯足以使你免于困扰,你定能看清我们究竟是否还留有任何获救希望。因为庞波尼乌斯、塞斯提乌斯以及我们的皮索至今仍将我留在帖撒罗尼迦,他们以某种骚动为由,禁止我退往更远的地方。然而,与其说是出于确切的希望,不如说我是因他们的信件而等待着结局;因为在极有势力的仇敌、中伤者的专横、不忠的朋友以及众多嫉妒者的环伺之下,我还能抱有什么希望呢?

§1.4.3

​de novis autem tribunis pl. est ille quidem in me officiosissimus Sestius et, spero, Curius, Milo, Fadius, Fabricius, sed valde adversante Clodio, qui etiam privatus eadem manu poterit contiones concitare; deinde etiam intercessor parabitur.

至于新任平民保民官,塞斯提乌斯对我确实极为尽心,并且我希望库里乌斯、米罗、法狄乌斯、法布里基乌斯也是如此,但克洛狄乌斯在竭力反对,他即便以私人身份,也能依靠同一帮人手煽动群众大会;此外,行使否决权的保民官也定会被安排妥当。

§1.4.4

​haec mihi proficiscenti non proponebantur sed saepe triduo, summa cum gloria dicebar esse rediturus 'quid tu igitur?' inquies. quid? multa convenerunt quae mentem exturbarent meam, subita defectio Pompei, alienatio consulum, etiam praetorum, timor publicanorum, arma. lacrimae meorum me ad mortem ire prohibuerunt; quod certe et ad honestatem et ad effugiendos intolerabilis dolores fuit aptissimum. sed de hoc scripsi ad te in ea epistula quam Phaethonti dedi. nunc tu, quoniam in tantum luctum laboremque detrusus es quantum nemo umquam, si levare potest communem casum misericordia hominum scilicet incredibile quiddam adsequeris; sin plane occidimus, me miserum! ego omnibus meis exitio fuero quibus ante dedecori non eram.

在我启程之时,这些情况并未摆在我的面前,人们反而常常说,我将在三天之内以极大的荣耀归来。“那么你究竟是怎么回事?”你会问。怎么回事?许多事情纷至沓来,扰乱了我的心智:庞培的突然倒戈,执政官乃至大法官们的疏远,包税人的恐惧,武装暴力。我家人们的眼泪阻止了我走向死亡;而赴死无论对于荣誉,还是对于逃避难以忍受的痛苦,诚然是最合适不过的。但这件事情我在托付给法厄同的那封信中已经写给过你。如今,既然你已被推入了无人曾经历过的巨大悲痛与艰辛之中,如果人们的怜悯能够减轻我们共同的厄运,你自然将成就一件不可思议的奇事;但若我们彻底毁灭了,可怜的我啊!我将使我所有的亲人陷入毁灭,而以往我绝不是他们的耻辱。

§1.4.5

​sed tu, ut ante ad te scripsi, perspice rem et pertempta et ad me, ut tempora nostra non ut amor tuus fert, vere perscribe. ego vitam quoad putabo tua interesse aut ad spem servandam esse retinebo. tu nobis amicissimum Sestium cognosces; credo tua causa velle Lentulum, qui erit consul. quamquam sunt facta verbis difficiliora tu et quid opus sit et quid sit videbis. omnino si tuam solitudinem communemque calamitatem nemo despexerit, aut per te aliquid confici aut nullo modo poterit; sin te quoque inimici vexare coeperint, ne cessaris;3 non enim gladiis tecum sed litibus agetur. verum haec absint velim. te oro ut ad me de omnibus rebus rescribas et in me animi aut potius consili minus putes esse quam antea, amoris vero et offici non minus.

然而,正如我先前写给你的那样,你要审察事态,详加试探,并按照我们的处境所允许的、而非按照你的关爱所驱使的,向我如实备述。只要我认为这关乎你的利益,或是为了维系希望,我就会保全生命。你会发现塞斯提乌斯对我们最为友善;我相信即将担任执政官的伦图卢斯为了你的缘故会乐意相助。尽管行动往往难于言辞,但你将看清需要什么以及实情是什么。总而言之,如果无人轻视你的孤立与我们共同的灾难,那么事情要么可以通过你办成,要么就绝无可能办成;但若仇敌们也开始折磨你,切莫退缩;因为他们对付你不会用刀剑,而是通过诉讼。然而我希望这些灾祸能够远离。我恳求你就所有事情给我回信,并请你认为,我心中的勇气、或者不如说是智谋,虽比以往有所减少,但关爱与责任却丝毫不减。

语法注3 条
  1. 1.4.1amabo te, mi frater, ne ... adsignes

    amabo te 是书简与日常口语中表示恳求与客气请求的习惯用语(相当于“请”、“求求你”),支配其后的否定语气从句(ne ... adsignes,第二人称单数现在虚拟式),构成祈请性的否定命令(“不要归咎于”)。

  2. 1.4.2ita mihi nihil misero praeter fidem amicorum cautum meum consilium defuit

    cautum meum consilium 在没有并列连词的情况下置于 praeter fidem amicorum 之后。就语境而言,真正缺失(defuit)的事物正是“朋友们的忠诚(fidem amicorum)”和“我自己审慎的谋划(cautum meum consilium)”;praeter(“除……之外”)在含义上统辖这两者(“除了朋友的信义和我自己的深谋远虑之外,什么也没有缺少”,即仅仅缺少这两样)。亦可视为一种不对称并列,但前一种理解最为通顺。

  3. 1.4.5ne cessaris

    由 ne 加上完成时虚拟式第二人称单数(cessaris,来自 cesso)构成的古典时期标准否定命令(禁止)句式,意为“不要退缩”或“切莫迟疑”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi058.humanitext-lat1:1.4.1-1.4.5