← 西塞罗

致胞弟昆图斯书信集

§2.1.1-2.1.3

关于坎帕尼亚土地与克洛狄乌斯审判的元老院辩论

西塞罗向其弟昆图斯详细汇报了公元前56年12月元老院会议的情况,记述了关于坎帕尼亚土地法的辩论、保民官拉基利乌斯关于审判克洛狄乌斯的动议、西塞罗本人的指控演说,以及因克洛狄乌斯余党的阻挠和骚乱而导致的散会。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.1.1

​epistulam quam legisti mane dederam sed fecit i humaniter Licinius quod ad me misso senatu vesperi venit,1 ut si quid esset actum ad te, si mihi videretur, perscriberem. senatus fuit frequentior quam putabamus esse posse mense Decembri sub dies festos. consulares nos fuimus et duo consules designati, P. Servilius, M. Lucullus, Lepidus, Volcacius, Glabrio, praetores sane frequentes fuimus, omnino ad Cc. commorat exspectationem Lupus; egit causam agri Campani sane accurate. auditus est magno silentio. materiam rei non ignoras. nihil ex nostris actionibus praetermisit. fuerunt non nulli aculei in Caesarem, contumeliae in Gellium, expostulationes cum absente Pompeio. causa sero perorata sententias se rogaturum negavit,2 ne quod onus simultatis nobis imponeret; ex superiorum temporum conviciis et ex praesenti silentio quid senatus sentiret se intellegere dixit Milo. coepit dimittere. tum Marcellinus 'noli,' inquit, 'ex taciturnitate nostra, Lupe, quid aut probemus hoc tempore aut improbemus iudicare. ego, quod ad me attinet, itemque arbitror ceteros, idcirco taceo quod non existimo, cum Pompeius absit, causam agri Campani agi convenire.' tum ille se senatum negavit tenere.

你读过的那封信我是今天早晨寄出的,但利基尼乌斯十分体贴,在元老院散会后的傍晚来到我这里,以便如果有什么决议,只要我认为合适,就可以详细写信告诉你。元老院的出席人数比我们预想的在十二月节日临近时所能达到的还要多。在出席的执政官级人物中,有我和两位候任执政官、P·塞尔维利乌斯、M·卢库鲁斯、莱皮达斯、沃尔卡基乌斯、格拉布里奥;裁判官出席得相当多,总共约有两百人。卢普斯早已吊足了众人的胃口;他相当周密地陈述了坎帕尼亚土地问题。大家在极大的沉默中听他陈述。你不会不知道事情的实质。关于我的各项措施,他只字未漏。其中有几处针对恺撒的讥讽、对盖利乌斯的侮辱,以及对不在场的庞培的责问。他在辩论拖延至很晚才收尾后,表示自己不会征询意见,以免给我们带来敌意的负担;米罗说,从以往的谴责和当前的沉默中,他理解元老院的心意。他便开始宣布散会。这时马尔凯利努斯说:“卢普斯,不要根据我们的沉默来判断我们在此刻是赞同还是反对。就我而言——我也认为其他人是一样的——我之所以保持沉默,是因为我认为在庞培不在场的情况下讨论坎帕尼亚土地问题是不妥当的。”于是他(卢普斯)表示自己并不想拖延元老院的时间。

§2.1.2

​Racilius surrexit et de iudiciis referre coepit. Marcellinum quidem primum rogavit. is cum graviter de Clodianis incendiis, trucidationibus, lapidationibus questus esset, sententiam dixit, ut ipse iudices per praetorem urbanum sortiretur, iudicum sortitione facta comitia haberentur; qui iudicia impedisset, eum contra rem publicam esse facturum. adprobata valde sententia C. Cato contra dixit et C. Cassius maxima acclamatione senatus, cum comitia iudiciis anteferrent. Philippus adsensit Lentulo. postea Racilius de privatis me primum sententiam rogavit.

拉基利乌斯站起身来,开始提出有关审判的提案。他首先询问了马尔凯利努斯。马尔凯利努斯严词控诉了克洛狄乌斯余党的纵火、屠杀和石砸暴行之后,提出了他的决议:应由他本人通过城市裁判官抽签选定陪审官,在陪审官抽签完毕后举行公民大会;凡阻挠审判者,即被视为危害共和国。这项动议获得了热烈的赞同,随后C·加图提出反对,C·卡西乌斯也提出反对,因他们将公民大会置于审判之上,遭到了元老院极大的抗议喧哗。菲利普斯赞同伦图卢斯。之后拉基利乌斯在无公职者中首先向我征求意见。

§2.1.3

​multa feci verba de toto furore latrocinioque P. Clodi; tamquam reum accusavi multis et secundis admurmurationibus cuncti senatus. orationem meam conlaudavit satis multis verbis non me hercule indiserte vetus Antistius, isque iudiciorum causam suscepit antiquissimamque se habiturum dixit. Ibatur in eam sententiam.3 tum Clodius rogatus diem dicendo eximere coepit;4 furebat a Racilio se contumaciter urbaneque vexatum. deinde eius operae repente a Graecostasi et gradibus clamorem satis magnum sustulerunt, opinor, in Q. Sextilium et amicos Milonis incitatae. eo metu iniecto repente magna querimonia omnium discessimus. habes acta unius diei; reliqua, ut arbitror, in mensem Ianuarium reicientur. de tribunis pl. longe optimum Racilium habemus. videtur etiam Antistius amicus nobis fore; nam Plancius totus noster est. fac, si me amas, ut considerate diligenterque naviges de mense Decembri.

我就P·克洛狄乌斯的全部疯狂行径和强盗行径发表了长篇演说;在全场元老院频频表示赞成的低声附和中,我犹如对待被告人一般指控了他。老安提斯提乌斯用了相当多的篇幅称赞了我的演说——凭海格立斯起誓,他说得相当有口才——并承担起审判的案子,声明自己将把这一问题视为重中之重。元老院正走向对该动议的表决。这时克洛狄乌斯被要求发言,便开始通过长篇演说耗尽当天的时间;他因遭到拉基利乌斯傲慢而机智的折磨而狂怒不已。接着他的打手们突然从希腊驻地和台阶上发出相当巨大的喧嚷声,我推想,这是被煽动来针对Q·塞克斯提利乌斯以及米罗的朋友们的。随着这一恐怖氛围突如其来地笼罩,我们在所有人巨大的抗议怨言中散会了。这就是一天的议事经过;其余的,据我推测,将被推迟到一月份。在平民保民官中,我们拥有的拉基利乌斯无疑是最好的一位。安提斯提乌斯似乎也将成为我们的朋友,因为普兰基乌斯完全倒向我们这边。你若是爱我,十二月份的航行就请务必慎重而细心地进行。

语法注4 条
  1. 2.1.1fecit i humaniter Licinius quod ad me misso senatu vesperi venit

    quod 引导的从句充当事实或原因说明,具体阐明了利基尼乌斯“行事体贴”(fecit humaniter)的具体行为(即在元老院散会后前来拜访)。传抄中的字母“i”系文本讹误,但句子骨架清晰:Licinius 为主语,quod 从句为行为的具体内容。

  2. 2.1.1sententias se rogaturum negavit

    动词 negavit 统领宾格加不定式结构(se rogaturum [esse])。拉丁语中 negare 通常相当于 dixit non,其否定含义落在从属的将来分词不定式上,意为“他说他不会征询意见”。

  3. 2.1.3Ibatur in eam sententiam

    不及物动词 ire 的非人称被动过去未完成时。“ire in sententiam”是元老院的专门表决术语,意为“走到某一议案提出者的一侧表示赞成表决”。非人称被动形式在此生动地表示元老院全体正趋向于对该动议进行赞成表决。

  4. 2.1.3diem dicendo eximere coepit

    “diem dicendo eximere”是古罗马元老院中“冗长辩论阻碍表决”(filibuster)的技术性习语,指持续发言直至日落以阻止当日进行表决。dicendo 为动名词的夺格,表示手段(“通过发言”),修饰 eximere(“消磨/耗尽整日”)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi058.humanitext-lat1:2.1.1-2.1.3