← 西塞罗

致胞弟昆图斯书信集

§1.3.5-1.3.10

勉励昆图斯、应对政局及托付家小

西塞罗勉励弟弟昆图斯振作以应对面临的危险,吐露了自身的绝望与对过往抉择的悔恨,并在嘱托照料家人的同时对政界各派人物的应对提出了建议。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1.3.5

​nunc si potes, id quod ego qui tibi semper fortis videbar non possum, erige te et confirma, si qua subeunda dimicatio, erit. spero, si quid mea spes habet auctoritatis, tibi et integritatem tuam et amorem in te civitatis et aliquid etiam misericordiam nostri praesidi laturam;1 sin eris ab isto periculo vacuus, ages scilicet si quid agi posse de nobis putabis. de quo scribunt ad me quidem multi multa et se sperare demonstrant; sed ego quod sperem non dispicio, cum inimici plurimum valeant, amici partim deseruerint me, partim etiam prodiderint; qui in meo reditu fortasse reprehensionem sui sceleris pertimescunt. sed ista qualia sint tu velim perspicias mihique declares. ego tamen quam diu tibi opus erit, si quid periculi subeundum videbis, vivam. diutius in hac vita esse non possum. neque enim tantum virium habet ulla aut prudentia aut doctrina ut tantum dolorem possit sustinere.

现在,如果你能做到——这正是在你眼中一向看似坚强的我所做不到的——,如果有什么抗争需要经受,就请振作并坚定起来。我希望,如果我的希望还有任何分量的话,你的清廉、公民们对你的爱戴,以及在某种程度上对我们的怜悯,都将为你带来庇护;但如果你摆脱了那场危机,只要你认为关于我们还能有所作为,你自然就会去行动。关于这一点,确实有很多人给我写来许多信件,并表明他们抱有希望;但我看不清自己能期待什么,因为仇敌们势力极大,而朋友们一部分背弃了我,一部分甚至出卖了我;他们或许在我的回归中害怕自己的罪恶遭到谴责。但我希望你能看清那些事态究竟如何并告知于我。然而只要你对我有需要,如果你看出有什么危险必须经受,我就会活下去。我无法在这生命中停留更久了。因为没有任何明智或学识拥有如此巨大的力量,足以承受这般深重的悲痛。

§1.3.6

​scio fuisse et honestius moriendi tempus et utilius; sed non hoc solum, multa alia praetermisi, quae si queri velim praeterita, nihil agam nisi ut augeam dolorem tuum, indicem stultitiam meam. illud quidem nec faciendum est nec fieri potest, me diutius quam aut tuum tempus aut firma spes postulabit in tam misera tamque turpi vita commorari, ut qui modo fratre fuerim, liberis, coniuge, copiis, genere ipso pecuniae beatissimus, dignitate, auctoritate, existimatione, gratia non inferior quam qui umquam fuerunt amplissimi, is nunc in hac iam adflicta perditaque fortuna neque me neque meos lugere diutius possim.2

我知道曾有过一个赴死既更体面又更有益的时机;但我不仅错过了这一时机,还错过了许多其他时机,如果我想去哀叹那些过去的往事,除了增加你的悲痛并暴露我的愚蠢之外,什么也做不成。然而这件事既不应当做,也不可能做到:即在你的危难或切实的希望所要求的限度之外,继续在这般凄惨而可耻的生命中逗留,以致于不久前在兄弟、子女、妻子、资财以及财产性质本身上最为幸福,在尊严、权威、声望和恩宠上绝不逊于曾最显赫之人的那个人,如今在这已然残破不堪的命运中,竟再也无法长久地为自己和家人哀泣。

§1.3.7

​qua re quid ad me scripsisti de permutatione?, quasi vero nunc me non tuae facultates sustineant, qua in re ipsa video miser et sentio quid sceleris admiserim, cum de visceribus tuis et fili tui satis facturus sis quibus debes, ego acceptam ex aerario pecuniam tuo nomine frustra dissiparim. sed tamen et M. Antonio, quantum tu scripseras, et Caepioni tantundem solutum est; mihi ad id quod cogito hoc quod habeo satis est Sive enim restituimur sive desperamur, nihil amplius opus est. tu si forte quid erit molestiae, te ad Crassum et ad Calidium conferas censeo. quantum Hortensio credendum sit nescio.

因此,你何必就汇兑之事写信给我呢?倒好像如今不是你的财产在维持着我的生计一般!就在这件事情本身上,可悲的我看到并体会到了自己犯下了怎样的罪过:正当你要从你和你儿子的骨血中偿还债务之时,我却以你的名义白白挥霍了从国库领取的钱财。然而,无论是给马尔库斯·安东尼乌斯的款项(如你所写的那样),还是给凯皮奥的同等数额,均已付清;于我而言,为了我的打算,手中所拥有的已经足够。因为无论我们得以复权还是归于绝望,都不再需要更多的东西了。如果你碰巧遇到什么麻烦,我认为你应该去求助于克拉苏和卡利狄乌斯。至于霍尔滕西乌斯有多大程度值得信任,我不得而知。

§1.3.8

​me summa simulatione amoris summaque adsiduitate cotidiana sceleratissime insidiosissimeque tractavit adiuncto Q. Arrio; quorum ego consiliis, promissis, praeceptis destitutus in hanc calamitatem incidi sed haec occultabis, ne quid obsint; illud caveto (et eo puto per Pomponium fovendum tibi esse ipsum Hortensium) ne ille versus, qui in te erat conlatus cum aedilitatem petebas de lege Aurelia, falso testimonio confirmetur. nihil enim tam timeo quam ne, cum intellegant homines quantum misericordiae nobis tuae preces et tua salus adlatura sit, oppugnent te vehementius.

他以极度的虚假情意和每日极度的殷勤,联合了昆图斯·阿里乌斯,以最邪恶、最阴险的方式对待我;由于被他们的建议、承诺和指引所遗弃,我陷入了这场灾难。但这些事你要保密,免得产生妨碍;你要提防这一点(为此我认为你应当通过庞波尼乌斯来拉拢霍尔滕西乌斯本人),免得你在竞选市政官时因奥雷利乌斯法而针对你作的那句诗,被伪证所坐实。因为我最害怕的莫过于,当人们意识到你的恳求和你的平安将为我们带来多大的同情时,他们会更猛烈地攻击你。

§1.3.9

​Messalam tui studiosum esse arbitror; Pompeium etiam simulatorem puto. sed haec utinam ne experiare! quod precarer deos nisi meas preces audire desissent. verum tamen precor ut his infinitis nostris malis contenti sint; in quibus non modo tamen nullius inest peccati infamia sed omnis dolor est quod optime factis poena maxima est constituta.

我认为梅萨拉是关照你的;庞培我认为仍然是个伪善者。但愿你无需经历这些!若非众神已不再垂听我的祈求,这本是我向众神祈求之事。然而我依然祈求他们能因我们这些无休无止的灾难而感到满足;在这些灾难中,不仅没有任何罪过的耻辱,而且全部的悲痛都在于,最高的惩罚竟落在了最崇高的善行之上。

§1.3.10

​filiam meam et tuam Ciceronemque nostrum quid ego, mi frater tibi commendem? quin illud maereo quod tibi non minorem dolorem illorum orbitas adferet quam mihi. sed te incolumi orbi non erunt. reliqua, ita mihi salus aliqua detur potestasque in patria moriendi, ut me lacrimae non sinunt scribere3 etiam Terentiam velim tueare mihique de omnibus rebus rescribas; sis fortis quoad rei natura patiatur. Idibus Iuniis Thessalonicae

我的、也是你的女儿,以及我们的西塞罗,我的弟弟啊,我又何须托付给你呢?相反,我悲伤的是,他们的孤苦伶仃带给你的悲痛将绝不亚于带给我的。但只要你平安无事,他们就不会是孤儿。至于其余的事,正如但愿我能获得某种救赎和死于祖国的权利一样,我的泪水使我无法再写下去;我也希望你能照料特伦提娅,并在所有事情上给我回信;只要事态的性质允许,愿你保持坚强。6月13日,写于帖撒罗尼迦。

语法注3 条
  1. 1.3.5aliquid etiam misericordiam nostri praesidi laturam

    misericordiam 作 spero 所引出的间接陈述句的逻辑主语(宾格主语),praesidi(即 praesidii)是受 aliquid 支配的部分属格,二者共同构成 laturam (esse) 的宾语短语(“带来某种庇护”)。nostri 为人称代词的宾格性属格,修饰 misericordiam(“对我们的怜悯”)。

  2. 1.3.6ut qui modo fratre fuerim, liberis, coniuge, copiis, genere ipso pecuniae beatissimus, dignitate, auctoritate, existimatione, gratia non inferior quam qui umquam fuerunt amplissimi, is nunc in hac iam adflicta perditaque fortuna neque me neque meos lugere diutius possim

    此句为包含对比性关系从句(qui modo...beatissimus)的长大倒置结构,从属于结果从句(ut...possim)。先行词 is 被置于关系从句之后,形成“不久前曾是……的我,如今却……”的强烈对比。fratre、liberis 等一系列夺格为限制/方面夺格,修饰 beatissimus 与 inferior。

  3. 1.3.10ita mihi salus aliqua detur potestasque in patria moriendi, ut me lacrimae non sinunt scribere

    表誓愿的习惯性相关句式(ita...ut)。前半句为祈愿虚拟式(ita...detur,“愿赐予我某种拯救”),用以担保后半句直陈式事实(ut...non sinunt,“泪水实实不容我写下去”)的真实性,相当于发誓:“若以下所言不虚,愿我能蒙受救赎”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi058.humanitext-lat1:1.3.5-1.3.10