- 底本
- Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi058.humanitext-lat1:1.3.1-1.3.4
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗向弟弟昆图斯申明,未附书信遣人前去并非出于恼怒,而是因流亡绝望与极度哀伤所致;他在倾诉对家人分离的切肤之痛并解释回避会面的苦衷后,催促昆图斯速返罗马。
mi frater, mi frater, mi frater, tune id veritus es ne ego iracundia aliqua adductus pueros ad te sine litteris miserim aut etiam ne te videre noluerim? ego tibi irascerer, tibi ego possem irasci?1 scilicet, tu enim me adflixisti, tui me inimici tua me invidia ac non ego te misere perdidi. meus ille laudatus consulatus mihi te, liberos, patriam, fortunas, tibi velim ne quid eripuerit praeter unum me.2 sed certe a te mihi omnia semper honesta et iucunda ceciderunt, a me tibi luctus meae calamitatis, metus tuae, desiderium, maeror, solitudo. ego te videre noluerim? immo vero me a te videri nolui. non enim vidisses fratrem tuum, non eum quem reliqueras, non eum quem noras, non eum quem flens flentem, prosequentem proficiscens dimiseras, ne vestigium quidem eius nec simulacrum sed quandam effigiem spirantis mortui. atque utinam me mortuum prius vidisses aut audisses, utinam te non solum vitae sed etiam dignitatis meae superstitem reliquissem!
我的弟弟,我的弟弟,我的弟弟,难道你真的害怕我是出于某种愤怒,打发奴仆们去你那里而未附书信,甚至是我不想见你吗?我会对你发怒,我怎么可能对你发怒呢?当然了,难道是你击垮了我,是你的仇敌、因你而起的怨恨击垮了我,而不是我可悲地毁灭了你吗?我那备受赞誉的执政官职位从我身边夺走了你、我的孩子、祖国和财产;对你而言,我只希望它除了我一人之外没有夺走任何东西。然而毫无疑问,从你那里给我的始终是光荣与愉悦,而从我这里给你的却是我的灾难带来的悲痛、对你境遇的担忧、思念、哀伤与孤独。我会不想见你吗?不,倒不如说是我不想被你看见。因为你本见不到你的兄长,见不到你曾留下的那个人,见不到你所熟知的那个人,见不到你在起程出发时泪流满面地辞别的那个泪流满面相送的人,甚至见不到他的一丝痕迹或模样,而只会见到一具活死人的某种幽灵。但愿你先前宁可看到或听到我已经死去,但愿我留下的你不仅是我生命的生还者,更是我尊严的生还者!
sed testor omnis deos me hac una voce a morte esse revocatum, quod omnes in mea vita partem aliquam tuae vitae repositam esse dicebant; qua in re peccavi scelerateque feci. nam si occidissem, mors ipsa meam pietatem amoremque in te facile defenderet; nunc commisi ut me vivo careres, vivo me aliis indigeres, mea vox in domesticis periculis potissimum occideret quae saepe alienissimis praesidio fuisset. nam quod ad te pueri sine litteris venerunt, quoniam vides non fuisse iracundiam causam, certe pigritia fuit et quaedam infinita vis lacrimarum et dolorum.
但我呼请众神作证,我之所以从自尽中被唤回,完全是因为这同一句话:所有人都说你的生命的一部分寄托在我的生命中。在这件事上我犯了罪,做出了恶行。因为如果我已经死去,死亡本身就会轻易为我对你的忠爱之情辩护;而如今我却造成了这样的局面:我活着你却失去了我,我活着你却需要仰仗他人,而我那曾屡屡为毫不相干的外人充当庇护的声音,偏偏在家庭的危难中归于沉寂。至于奴仆们未带书信来到你那里,既然你明白愤怒并非原因,那无疑是由于心灰意懒以及无可限量的泪水与悲痛。
haec ipsa me quo fletu putas scripsisse? eodem quo te legere certo scio. an ego possum aut non cogitare aliquando de te aut umquam sine lacrimis cogitare? Cum enim te desidero, fratrem solum desidero? ego vero suavitate fratrem prope aequalem, obsequio filium, consilio parentem. quid mihi sine te umquam aut tibi sine me iucundum fuit? quid, quod eodem tempore desidero, filiam?3 qua pietate, qua modestia, quo ingenio! effigiem oris, sermonis, animi mei. quid filium venustissimum mihique dulcissimum? quem ego ferus ac ferreus e complexu dimisi meo, sapientiorem puerum quam vellem; sentiebat enim miser iam quid ageretur. quid vero tuum filium, imaginem tuam, quem meus Cicero et amabat ut fratrem et iam ut maiorem fratrem verebatur? quid, quod mulierem miserrimam, fidelissimam coniugem, me prosequi non sum passus, ut esset quae reliquias communis calamitatis, communis liberos tueretur?4
你以为我是流着怎样的泪水写下这些文字的?我确信正是伴着你读到它们时所流的同样的泪水。难道我有可能在任何时刻不想起你,或者在想起你时能不流泪吗?因为当我思念你时,我思念的仅仅是一位弟弟吗?不,在温情上你近乎同龄的兄弟,在顺从上如儿子,在智谋上如父亲。没有你,对我而言曾有过什么快乐,或者没有我,对你而言曾有过什么快乐呢?更何况,在同一时刻我思念着我的女儿!那是何等的孝顺,何等的谦逊,何等的天资!她是我容貌、言语和心灵的映象。那我那最可爱、于我最甜美的儿子呢?我这残忍如铁石心肠的人竟将他从我的怀抱中推开,他是一个比我所希望的更懂事的孩子;因为可怜的他早已察觉正在发生什么。更何况你的儿子,你的肖像,我的西塞罗既像待兄弟一样爱他,又已经像待兄长一样敬畏他!更何况,我没有容许那个极其可怜的女人、我最忠诚的妻子随我同行,以便能有人来照料这场共同灾难的遗存、照料我们共同的孩子,这又当如何呢?
sed tamen, quoquo modo potui, scripsi et dedi litteras ad te Philogono, liberto tuo, quas credo tibi postea redditas esse; in quibus idem te hortor et rogo, quod pueri tibi verbis meis nuntiarunt, ut Romam protinus pergas et properes. primum enim te in praesidio esse volui, si qui essent inimici quorum crudelitas nondum esset nostra calamitate satiata; deinde congressus nostri lamentationem pertimui; digressum vero non tulissem atque etiam id ipsum quod tu scribis metuebam ne a me distrahi non posses. his de causis hoc maximum malum quod te non vidi, quo nihil amantissimis et coniunctissimis fratribus acerbius, miserius videtur accidere potuisse, minus acerbum, minus miserum fuit quam fuisset cum congressio tum vero digressio nostra.
然而,无论如何尽我所能,我还是写了信并托付给你的获释奴菲洛戈努斯带给你,我相信后来信已转交予你;在信中我劝勉并恳求你一件事,正如奴仆们以我的话向你通报的那样:径直前往罗马并加紧赶路。因为首先,倘若仍有仇敌其残暴尚未因我们的灾难而得到满足,我希望你能居于防卫之位;其次,我极度惧怕我们相遇时的号啕大哭;至于分手我实难承受,我甚至害怕你信中所写的那件事本身,即你无法从我身边被拉开。由于这些缘故,我未能见到你这一最大的不幸——对于彼此相爱至深且紧密相连的兄弟而言,似乎再没有比这更痛苦、更凄惨的事可能发生了——比起我们若相聚、特别是随后的分别而言,终究还是少了一分痛苦,少了一分凄惨。
- 1.3.1ego tibi irascerer, tibi ego possem irasci?
未完成过去时虚拟式(irascerer, possem)引导的商榷/修辞疑问句。带有强烈的反诘与愤慨语气,断然否定自己此前可能对弟弟发怒:“我难道会对你发怒?我怎么可能对你发怒呢?”
- 1.3.1tibi velim ne quid eripuerit praeter unum me
由 velim(现在时虚拟式,表潜在/愿望)统领从属从句 ne quid eripuerit(完成时虚拟式)构成的祈愿表达:“但愿它(我的执政官职位)除了我一人之外,未曾夺走你的任何东西”,承接前文 mihi te... 与 tibi... 的与格/宾格鲜明对比。
- 1.3.3quid, quod eodem tempore desidero, filiam?
修辞性过渡句式 quid, quod...(“更何况……的事实又当如何”)的变体,实质宾语 filiam 被倒装并置于从句之外。整体结构相当于 quid [dicam de eo], quod eodem tempore filiam desidero?,用于层递式枚举家庭离散之痛。
- 1.3.3ut esset quae reliquias communis calamitatis, communis liberos tueretur
目的从句 ut esset 之后直接由无先行词的关系代词 quae(“……之人”)引导关系从句作主语,关系从句谓语 tueretur 亦用虚拟式(表特征/目的),形成嵌套虚拟式:“以便能有人来照料这场共同灾难的遗存、我们共同的孩子”。
