- 底本
- Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi058.humanitext-lat1:1.2.13-1.2.16
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗就弟弟的信函措辞与人际交往给予告诫,嘱托其处理公共塑像拨款与追捕逃奴等具体事务,并通报了罗马共和国危殆的政局及各方支持力量对抗政敌的备战情况。
de Censorino, Antonio, cassus, Scaevola te ab iis diligi, ut scribis, vehementer gaudeo. cetera fuerunt in eadem epistula graviora quam vellem, 'ὀρθὰν τὰν ναῦν,' et 'ἅπαξ θανεῖν.' maiora ista erunt; meae obiurgationes fuerunt amoris plenissimae † quae sunt non nulla, sed tamen mediocria et parva potius. ego te numquam ulla in re dignum minima reprehensione putassem, cum te sanctissime gereres, nisi inimicos multos haberemus. quae ad te aliqua cum monitione aut obiurgatione scripsi, scripsi propter diligentiam cautionis meae, in qua et maneo et manebo et idem ut facias non desistam rogare.
关于森索里努斯、安东尼乌斯、卡西乌斯和斯凯沃拉,正如你所写,得知你受到他们的爱戴,我感到由衷的高兴。同一封信中的其他内容比我所希望的更为沉重,诸如“把船把持正”和“死只一遭”。那些将是更重大的事情;我的斥责充满着关爱,它们纵然确实存在,但也宁可说是微不足道和小事一桩。倘若我们不是树敌甚多,鉴于你行事极具操守,我绝不会认为你在任何事上该受哪怕一丝一毫的指责。我在信中附带告诫或斥责写给你的话,是出于我自己谨慎行事的审慎之心;我现在坚守这种审慎,将来也会坚守,并且不会停止请求你也照样做。
Attalus Hypaepenus mecum egit ut se ne impedires quo minus quod ad Q. †Publiceni† statuam decretum est erogaretur.1 quod ego te et rogo et admoneo ne talis viri tamque nostri necessari honorem minui per te aut impediri velis. praeterea Aesopi, nostri familiaris, Licinus servus tibi notus aufugit. is Athenis apud Patronem Epicureum pro libero fuit; inde in Asiam venit. postea Plato quidam Sardianus, Epicureus, qui Athenis solet esse multum et qui tum Athenis fuerat cum Licinius eo venisset, cum eum fugitivum esse postea ex Aesopi litteris cognosset, hominem comprehendit et in custodiam Ephesi tradidit, sed in publicam an in pistrinum non satis ex litteris eius intellegere potuimus. tu, quoquo modo est, quoniam Ephesi est, hominem investiges velim summaque diligentia vel tecum deducas. noli spectare quanti homo sit; parvi enim preti est qui tam nihili sit. sed tanto dolore Aesopus est adfectus propter servi scelus et audaciam ut nihil ei gratius facere possis quam si illum per te reciperarit.
许派帕的阿塔卢斯找过我,希望你不要阻挠他,以免为昆图斯·普布利基乌斯的雕像所决议的款项无法支出。我恳求并告诫你,不要让这样一位人物、同时又与我们如此亲近的朋友的荣誉因你而受损或受阻。此外,我们亲密的朋友埃索普斯的一个你所认识的奴隶利基努斯逃跑了。他在雅典时在伊壁鸠鲁派学者帕特隆那里假冒自由人;随后他来到了亚细亚行省。后来,一位名叫柏拉图的萨耳狄斯人(亦是伊壁鸠鲁派,常在雅典逗留,且在利基努斯到达时正好在雅典)事后从埃索普斯的来信中获知他是逃奴后,将那人逮捕并交押在以弗所拘禁;但究竟是关押在公牢还是在磨坊,从他的信中我们未能完全辨明。无论情况如何,既然他在以弗所,我希望你能搜查这名男子,并以极大的细致哪怕随你一起也将他带回。不要看这人值多少钱;因为一个如此微不足道的人本就卖不了几个钱。但埃索普斯因这名奴隶的恶行与狂妄而深感悲痛,以至于若是他能通过你找回此人,你便再做不出比这更让他惬意的事了。
nunc ea cognosce quae maxime exoptas. rem publicam funditus amisimus, adeo ut Cato, adulescens nullius consili sed tamen civis Romanus et Cato, vix vivus effugerit quod, cum Gabinium de ambitu vellet postulare neque praetores diebus aliquot adiri possent vel potestatem sui facerent, in contionem escendit et Pompeium 'privatum dictatorem' appellavit. propius nihil est factum quam ut occideretur.2 ex hoc qui sit status totius rei publicae videre potes.
现在请获悉你最切盼了解的事。我们已彻底失去了共和国,以致年轻的卡托——虽毫无政治经验,但终究是罗马公民且姓卡托——险些未能活着逃脱,因为他本想以贿选罪起诉加比尼乌斯,但几天之内裁判官们既无法接见他也未给予起诉权限,他便登上民众集会的讲台,称庞培为“私职独裁官”。事情到了离他被杀只差一步的地步。由此你便可看出整个共和国处于何种状态。
nostrae tamen causae non videntur homines defuturi; mirandum in modum profitentur, offerunt se, pollicentur. equidem cum spe sum maxima tum maiore etiam animo, spe, superiores fore nos, animo, ut in hac re publica ne casum quidem ullum pertimescam sed tamen se res sic habet.: si diem nobis dixerit, tota Italia concurret, ut multiplicata gloria discedamus; sin autem vi agere conabitur, spero fore studiis non solum amicorum sed etiam alienorum ut vi resistamus. omnes et se et suos amicos, clientis libertos, servos, pecunias denique suas pollicentur. nostra antiqua manus bonorum ardet studio nostri atque amore. si qui antea aut alieniores fuerant aut languidiores, nunc horum regum odio se cum bonis coniungunt. Pompeius omnia pollicetur et Caesar; quibus ego ita credo ut nihil de mea comparatione deminuam.3 tribuni pl. designati sunt nobis amici; consules se optime ostendunt; praetores habemus amicissimos et acerrimos civis, Domitium, Nigidium, Memmium, Lentulum; bonos etiam alios singularis. qua re magnum fac animum habeas et spem bonam de singulis tamen rebus quae cotidie gerantur faciam te crebro certiorem.
然而,看来为我们事业出力的人绝不会匮乏;他们以令人赞叹的方式表态、毛遂自荐并做出承诺。我自己既满怀最大的希望,更有着极大的勇气:希望在于我们将占据上风,勇气在于在这个共和国里我甚至不畏惧任何厄运。但无论如何事情是这样的:如果他为我们定下审判之日,整个意大利都将奔涌而至,使我们带着倍增的光荣胜出;但如果他企图诉诸武力,我希望不仅由于朋友们的支持,甚至也由于旁人的热忱,我们能够以武力进行抵抗。所有人都在承诺出动他们自己、他们的朋友、被保护人、获释奴、奴隶,乃至他们自己的金钱。我们往昔的正统派同道正为对我们的热忱与爱意而满腔热情。如果有人此前曾较为疏远或较为冷淡,现在出于对这些统治者的憎恨,也都与正统派联合在一起。庞培许诺了一切,恺撒亦然;我对他们的信任仅限于绝不减少我自己的防备准备。候任保民官们是我们的朋友;执政官们表现出极佳的姿态;在裁判官中,我们拥有最友好且最坚定的公民——多米提乌斯、尼吉迪乌斯、梅姆米乌斯、伦图鲁斯,以及其他个个杰出的善人。因此,务必保持崇高的气魄和良好的希望;然而,关于每天发生的每件具体事情,我都会经常向你通报。
- 1.2.14quo minus quod ad Q. †Publiceni† statuam decretum est erogaretur
由表示妨碍的动词 impedires 所引出的“quo minus + 虚拟式”从句。quod 为关系代词,构成名词性关系从句(“所决议的事项/款项”),充当被动语态动词 erogaretur 的主语。
- 1.2.15propius nihil est factum quam ut occideretur
非人称习惯表达,字面义为“没有什么比他被杀更临近发生”,即“他险些被杀/差一点就被杀害”。比较级副词 propius 支配后接带虚拟式 occideretur 的结果 ut 从句的 quam。
- 1.2.16quibus ego ita credo ut nihil de mea comparatione deminuam
ita ... ut 引导虚拟式的限制性用法,意为“我相信他们,但仅限于绝不削减我自己的备战这一限度”(即并不盲目轻信而放弃自身的戒备)。
