← 西塞罗

致胞弟昆图斯书信集

§1.2.9-1.2.12

撤回不当公函与妥善处理弗拉维乌斯纷争

西塞罗告诫昆图斯清理并撤回不当的公函,竭力恳求他纠正针对候任裁判官弗拉维乌斯遗产纠纷所发布的不公指令,并就自己此前在激怒之下写出的一封缺乏手足之情的书信向弟弟请求宽恕。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1.2.9

​hoc de genere nihil te nunc quidem moneo (sero est enim) ac scire potes multa me varie diligenterque monuisse; illud tamen quod Theopompo mandavi cum essem admonitus ab ipso, vide per homines amantis tui, quod est facile, ut haec genera tollantur epistularum1 primum iniquarum, deinde contrariarum, tum absurde et inusitate scriptarum, postremo in aliquem contumeliosarum. atque ego haec tam esse quam audio non puto, et si sunt occupationibus tuis minus animadversa nunc perspice et purga. legi epistulam, quam ipse scripsisse Sulla nomenclator dictus est, non probandam, legi non nullas iracundas.

关于这一类事情,我现在就不给你任何告诫了(因为为时已晚),而且你很清楚我曾以各种方式切切实实地告诫过你;然而,关于我受泰奥庞普斯提醒后委托给他的那件事,请你通过爱戴你的人——这很容易做到——务必使这些类型的信函得以撤除:首先是不公的,其次是自相矛盾的,再者是荒谬违例书写的,最后是对任何人带有侮辱性的。事实上,我认为事情并不像我所听闻的那样糟糕;如果因你公务繁忙未及留意,现在就请审视并清理。我读过一封据说是点名奴隶苏拉自己写的信,那是绝不可取的;我也读过几封充满怒气的信。

§1.2.10

​sed tempore ipso de epistulis. nam cum hanc paginam tenerem L. Flavius, praetor designatus, ad me venit, homo mihi valde familiaris. is mihi te ad procuratores suos litteras misisse,2 quae mihi visae sunt iniquissimae, ne quid de bonis, quae L. Octavi Nasonis fuissent cui L. Flavius heres est, deminuerent, ante quam C. Fundanio pecuniam solvissent, itemque misisse ad Apollonidensis ne de bonis, quae Octavi fuissent, deminui paterentur, prius quam Fundanio debitum solutum esset. haec mihi veri similia non videntur; sunt enim a prudentia tua remotissima. ne deminuat heres? quid, si infitiatur? quid, si omnino non debet? quid? praetor solet iudicare deberi? quid? ego Fundanio non cupio, non amicus sum, non misericordia moveor? nemo magis; sed via iuris eius modi est quibusdam in rebus ut nihil sit loci gratiae. atque ita mihi dicebat Flavius scriptum in ea epistula quam tuam esse dicebat, te aut quasi amicis tuis gratias acturum aut quasi inimicis incommoda laturum.

不过谈到书信恰逢其时。因为正当我拿着这页信纸时,候任裁判官卢基乌斯·弗拉维乌斯来拜访我,他是我的一位极亲近的朋友。他告诉我,你寄给他的管家们一封在我看来极不公正的信,命令他们在向盖乌斯·丰达尼乌斯偿付金钱之前,不得削减属于卢基乌斯·奥克塔维乌斯·纳索(卢基乌斯·弗拉维乌斯是其继承人)的原有财产中的任何部分;同样,你也写信给阿波罗尼斯人,要求他们在向丰达尼乌斯偿清债务之前,不得容许奥克塔维乌斯的原有财产受到削减。这些在我看来不似真事;因为它们与你的审慎格格不入。继承人不得处置财产?要是他否认债务呢?要是他根本不欠债呢?裁判官通常会径直裁定债务应当偿还吗?难道我不关照丰达尼乌斯,不是他的朋友,不为怜悯所动吗?没有人比我更甚;但在某些事务中,法律的轨道是绝不允许有人情容身之地的。弗拉维乌斯还对我说,在他声称是你的那封信中写着:你要么如对待朋友般予以感谢,要么如对待敌人般降下灾祸。

§1.2.11

​quid multa? ferebat graviter et vehementer mecum querebatur orabatque ut ad te quam diligentissime scriberem. quod facio et te prorsus vehementer etiam atque etiam rogo ut te procuratoribus Flavi remittas de deminuendo3 et Apollonidensibus ne quid praescribas, quod contra Flavium sit, amplius. et Flavi causa et scilicet Pompei facies omnia. nolo medius fidius ex tua iniuria in illum tibi liberalem me videri, sed te oro ut tu ipse auctoritatem et monumentum aliquod decreti aut litterarum tuarum relinquas quod sit ad Flavi rem et ad causam accommodatum; fert enim graviter homo et mei observantissimus et sui iuris dignitatisque retinens se apud te neque amicitia nec iure valuisse; et, ut opinor, Flavi aliquando rem et Pompeius et Caesar tibi commendarunt et ipse ad te scripserat Flavius et ego certe. qua re, si ulla res est quam tibi me petente faciendam putes, haec ea sit. si me amas, cura, elabora, perfice ut Flavius et tibi et mihi quam maximas gratias agat. hoc te ita rogo ut maiore studio rogare non possim.

何必多言?他对此极为愤慨,痛切地向我抱怨,并请求我尽可能详尽地写信给你。我正是在这样做,并且极其恳切地再三请求你,对弗拉维乌斯的管家们在财产处置问题上予以退让,不要再对阿波罗尼斯人发布任何不利于弗拉维乌斯的指示。看在弗拉维乌斯的份上,当然也看在庞培的份上,你会把一切办妥的。指天发誓,我绝不愿显出是借着你对他的不公而对你卖人情,但我恳求你亲自留下关于你的法令或书信的某种权威与记录,以契合弗拉维乌斯的财产和诉讼要求;因为这个人既对我极其敬重,又维护自己的权利与尊严,他对于在你那里既未能凭友谊也未能凭法律发挥效力而深感恼恨;况且我想,庞培和恺撒此前都曾向你推荐过弗拉维乌斯的事,弗拉维乌斯本人也写信给过你,而我当然也写过。因此,如果真有任何一件事你认为应当因我的请求而去做,就请是这一件吧。如果你爱我,就请操心、尽力并促成弗拉维乌斯对你我都表示极大的感激。我对你的这一请求之切,已到了无以复加的地步。

§1.2.12

​quod ad me de Hermia scribis mihi me hercule valde molestum fuit. Litteras ad te parum fraterne scripseram; quas oratione Diodoti, Luculli liberti, commotus, de pactione statim quod audieram, iracundius scripseram et revocare cupiebam. huic tu epistulae non fraterne scriptae fraterne debes ignoscere.

你在信中向我提及赫耳米亚斯的事,向赫拉克勒斯发誓,确实令我深感苦恼。我之前曾给你写过一封缺乏兄弟情谊的信;那时我受卢库鲁斯的获释奴狄奥多托斯言论的触动,在刚听闻有关协议之事后便极其愤怒地写下了它,并一直希望能将其撤回。对于这封写得毫无手足之情的信,你应当以手足之情予以原谅。

语法注3 条
  1. 1.2.9illud tamen quod Theopompo mandavi cum essem admonitus ab ipso, vide per homines amantis tui, quod est facile, ut haec genera tollantur epistularum

    句首的代词 illud 预先指引后文的名词性从句 ut haec genera tollantur(先取构词法 prolepsis)。其间插入了 quod 引导的关系/限定分句以及主导句式 vide... ut(“请务必留意使……”)。

  2. 1.2.10is mihi te ad procuratores suos litteras misisse

    此处省略了说/告知的动词(如 dixit 或 exposuit)。紧随上文 ad me venit 之后,通过 is mihi 暗示了陈述的动作,从而统领对格不定式结构 te... misisse(“他向我[说]你寄了信……”)。

  3. 1.2.11ut te procuratoribus Flavi remittas de deminuendo

    习语 remittere se alicui de aliqua re 意为“在某事上对某人作出让步/放宽要求”。动名词夺格 de deminuendo 表示“关于处置/扣减财产之事”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi058.humanitext-lat1:1.2.9-1.2.12