← 西塞罗

致胞弟昆图斯书信集

§1.2.5-1.2.8

戒止过激追责与整肃暴戾信函

西塞罗责备其弟昆图斯对抓捕宙克西斯过分执着,并批评他对卡蒂埃努斯等人使用了过激的言辞与书信;他劝勉弟弟克制怒火、讲求善待行省以博得好感,并在离任前清理不公的文书公函。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1.2.5

​sed ut ad Zeuxim revertar, cum is de M. Cascelli sermone secum habito quae tu scribis ea ipsa loqueretur, obstiti eius sermoni et hominem in familiaritatem recept tua autem quae fuerit cupiditas tanta nescio, quod scribis cupisse te, quoniam Smyrnae duos Mysos insuisses in culleum, simile in superiore parte provinciae edere exemplum severitatis tuae et idcirco Zeuxim elicere omni ratione voluisse, ultro quem adductum in iudicium fortasse dimitti non oportuerat,1 conquiri vero et elici blanditiis, ut tu scribis, ad iudicium necesse non fuit, eum praesertim hominem quem ego et ex suis civibus et ex multis aliis cotidie magis cognosco nobiliorem esse prope quam civitatem suam.

但言归正传谈及宙克西斯:当他谈起与马尔库斯·卡斯凯利乌斯的谈话、恰恰说着你信中所写的内容时,我制止了他的言论,并将此人纳为密友。但我不知道你那巨大的欲望究竟所为何来——你写道,由于你在斯米尔那曾将两个米西亚人缝入皮袋溺毙,便渴望在行省内陆(上部)树立一个类似的体现你严苛的范例,因此想方设法要引诱宙克西斯出来;如果此人是主动归案受审,或许不该被释放,但正如你所写的,通过甜言蜜语去搜求并诱捕他前去受审,则毫无必要,尤其是考虑到此人——从他的同胞以及许多其他人那里我日益得知——其声望几乎比他所在的城邦还要显赫。

§1.2.6

​at enim Graecis solis indulgeo. quid? L. Caecilium nonne omni ratione placavi? quem hominem, qua ira, quo spiritu! quem denique praeter Tuscenium cuius causa sanari non potest non mitigavi? ecce supra caput homo levis ac sordidus sed tamen equestri censu, Catienus.2 etiam is lenietur. cuius tu in patrem quod fuisti asperior non reprehendo; certo enim scio te fecisse cum causa. sed quid opus fuit eius modi litteris quas ad ipsum misisti, 'illum crucem sibi ipsum constituere, ex qua tu eum ante detraxisses; te curaturum fumo ut combureretur plaudente tota provincia'? quid vero ad C. Fabium nescio quem (nam eam quoque epistulam T. Catienus circumgestat), 'renuntiari tibi Licinium plagiarium cum suo pullo milvino tributa exigere'? deinde rogas Fabium ut et patrem et filium vivos comburat si possit; si minus, ad te mittat uti iudicio comburantur. eae litterae abs te per iocum missae ad C. Fabium, si modo sunt tuae, cum leguntur, invidiosam atrocitatem verborum habent.

‘可我只迁就希腊人。’怎么会?难道我没有用尽各种办法安抚卢基乌斯·凯基利乌斯吗?那是何等的一个人,带着何等的气愤与傲慢!总之,除了案情已无可救药的图斯凯尼乌斯之外,我还有谁没有予以缓和?看哪,眼前悬着一个轻浮而卑鄙、却拥有骑士财产资格的人——卡蒂埃努斯。就连他也将被抚平。关于你对他父亲过于严厉一事,我并不责备;因为我确知你事出有因。但何必写信给他本人说出那样的话呢:‘他正为自己竖起十字架,而你此前曾将他从上面解救下来;在全行省的喝彩声中,你将安排用浓烟将他熏死’?又何必写信给某个叫盖乌斯·法比乌斯的人(因为提图斯·卡蒂埃努斯也随身携带着那封信)说:‘向你报告说,诱拐犯利基尼乌斯与其幼鸢一同征收租税’?接着你请求法比乌斯,若有可能便将父子二人活活烧死;若不可能,则押送到你这里以便经由审判将其烧死。那些由你出于戏谑寄给盖乌斯·法比乌斯的信件,若当真出自你手,在读起来时,其言辞含有一种令人反感的凶暴残忍。

§1.2.7

​ac si omnium mearum praecepta litterarum repetes, intelleges esse nihil a me nisi orationis acerbitatem et iracundiam et, si forte, raro litterarum missarum indiligentiam reprehensam. quibus quidem in rebus si apud te plus auctoritas mea quam tua sive natura paulo acrior sive quaedam dulcedo iracundiae sive dicendi sal facetiaeque valuissent, nihil sane esset quod nos paeniteret. et mediocri me dolore putas adfici cum audiam qua sit existimatione C. Vergilius, qua tuus vicinus, C. Octavius? nam si te interioribus vicinis tuis, Ciliciensi et Syriaco, anteponis, valde magni facis!3 atque is dolor est quod, cum ii quos nominavi te innocentia non vincant, vincunt tamen artificio benevolentiae conligendae, qui neque Cyrum Xenophontis neque Agesilaum noverint, quorum regum summo imperio nemo umquam verbum ullum asperius audivit.

如果你回顾我所有信件中的教诲,你就会明白,我除了批评言辞的尖刻、暴躁的脾气,以及偶或罕见的寄发书信时的粗心之外,未曾批评过任何东西。确实,在这些事情上,如果我的权威在你那里的分量超过了你那稍显激烈的秉性、某种发怒的快感、或是言谈中的冷嘲热讽,我们便绝无任何值得懊悔之事。当我听到盖乌斯·贝尔吉利乌斯享有何等声望、你的邻任盖乌斯·奥克塔维乌斯享有何等声望时,你以为我受到的只是平平常常的痛苦吗?因为如果你拿自己与更靠内陆的邻人——基利家和叙利亚的总督——相比而自居其上,那你未免太高看自己了!痛苦正是在于:我所提及的这些人虽然在廉洁正直上并未胜过你,却在博取好感的技巧上胜过了你;这些人既不知晓色诺芬笔下的居鲁士,亦不了解阿格西劳斯,而在这些君王至高无上的统治下,从未有人听过任何过分严厉的话语。

§1.2.8

​sed haec a principio tibi praecipiens quantum profecerim non ignoro; nunc tamen decedens, id quod mihi iam facere videris, relinque, quaeso, quam iucundissimam memoriam tui. successorem habes perblandum; cetera valde illius adventu tua requirentur. in litteris mittendis, ut saepe ad te scripsi, nimium te exorabilem praebuisti. tolle omnis, si potes, iniquas, tolle inusitatas, tolle contrarias. Statius mihi narravit scriptas ad te solere adferri, ab se legi, et si iniquae sint fieri te certiorem; ante quam vero ipse ad te venisset, nullum delectum litterarum fuisse; ex eo esse volumina selectarum epistularum quae reprehendi solerent.

然而,我并非不知道从一开始就这样规劝你到底取得了多大成效;尽管如此,如今你行将离任——在我看来你已在着手此事——我恳求你,留下关于你的最美好的回忆吧。你有一位极其和蔼可亲的继任者;由于他的到来,你的其他美德将大受怀念。在签发公函方面,正如我常写信给你的那样,你表现得太容易被说动了。若有可能,请撤销所有不公的信函,撤销不合常例的,撤销自相矛盾的。斯塔提乌斯告诉我,信件起草后通常会呈递给你,由他审阅,若有不公之处便告知你;但在他来到你身边之前,对信件根本没有任何甄别;由此便产生了那些常受谴责的选编信函卷册。

语法注3 条
  1. 1.2.5ultro quem adductum in iudicium fortasse dimitti non oportuerat

    quem 为关系代名词,指代先行词 Zeuxim;adductum 为带有假设条件的让步/条件分词(“倘若他是自愿被押解受审”)。无人称动词 oportuerat 采用直陈式过去完成时,表示过去未实现的义务或恰当性(“本不应当被释放”)。

  2. 1.2.6ecce supra caput homo levis ac sordidus sed tamen equestri censu, Catienus

    supra caput 字面为“在头顶之上”,引申为“迫在眉睫、如影随形的麻烦”(省略了系动词 est)。equestri censu 为性质夺格,表示其骑士阶层的财产资格。

  3. 1.2.7nam si te interioribus vicinis tuis, Ciliciensi et Syriaco, anteponis, valde magni facis

    interioribus vicinis tuis, Ciliciensi et Syriaco 为与格,作复合动词 anteponis(ante + pono)的间接宾语。valde magni facis 带有强烈的反讽意味,意为“如果你拿自己与那些声名狼藉的基利家和叙利亚总督相比并自夸更胜一筹,那你的自鸣得意未免太不值钱了”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi058.humanitext-lat1:1.2.5-1.2.8