← 西塞罗

致胞弟昆图斯书信集

§1.1.36-1.1.40

克制易怒脾气与追求无可指责的治理

西塞罗赞扬了其弟昆图斯在亚细亚行省治理上的卓越成就,但严厉规劝他务必克制唯一为人所诟病的易怒性情,勉励他在第三年的任期中做到尽善尽美、无可指摘。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1.1.36

​sed quid ego te haec hortor quae tu non modo facere potes tua sponte sine cuiusquam praeceptis sed etiam magna iam ex parte perfecisti? non enim desistunt nobis agere cotidie gratias honestissimae et maximae societates; quod quidem mihi idcirco iucundius est quod idem faciunt Graeci; difficile est autem ea quae commodis, utilitate et prope natura diversa sunt, voluntate coniungere. at ea quidem quae supra scripta sunt non ut te instituerem scripsi (neque enim prudentia tua cuiusquam praecepta desiderat), sed me in scribendo commemoratio tuae virtutis delectavit; quamquam in his litteris longior fui quam aut vellem aut quam me putavi fore.

然而,对于这些你不仅能够凭自己的意愿在没有任何人指点的情况下做到、而且在很大程度上已经践行之事,我何须再勉励于你?因为那些最受尊崇、规模最大的包税公司每日都在向我们致谢;而这对我而言之所以格外令人欣慰,是因为希腊人同样也在致谢;但要凭善意将那些在权益、实际利益乃至几乎在本性上截然相反的事物融合在一起,本是一桩难事。不过,上面所写的内容,我写下它们并非为了规训你(因为你的审慎并不需要任何人的教导),而是在书写中缅怀你的美德使我感到欣悦;尽管在这封信中,我写得比我所愿或自以为的篇幅要冗长了一些。

§1.1.37

​unum est quod tibi ego praecipere non desinam neque te patiar, quantum erit in me, cum exceptione laudari1 omnes enim qui istinc veniunt ita de tua virtute, integritate, humanitate commemorant ut in tuis summis laudibus excipiant unam iracundiam; quod vitium cum in hac privata cotidianaque vita levis esse animi atque infirmi videtur, tum vero nihil est tam deforme quam ad summum imperium etiam acerbitatem naturae adiungere. qua re illud non suscipiam ut quae de iracundia dici solent a doctissimis hominibus ea nunc tibi exponam, cum et nimis longus esse nolim et ex multorum scriptis ea facile possis cognoscere; illud, quod est epistulae proprium, ut is ad quem scribitur de iis rebus quas ignorat certior fiat, praetermittendum esse non puto.

唯有一件事,我不会停止对你的叮嘱,且只要我力所能及,我绝不容许你在受赞美时带有保留条件:因为凡从你那里来的人,在赞颂你的美德、廉洁与仁厚时,无不在这对你的极高赞誉中唯独将易怒作为例外剔出;这一缺点在私人的日常生活中尚且显得属于轻浮与软弱的心灵,而在最高统治权之上若再添上天性的严苛,则天下实在没有什么比这更为丑陋的了。因此,对于最具学问之人论及愤怒时常说的那套道理,我现在并不打算向你详加陈述,因为我既不想过于冗长,而且你从许多人的著作中也能轻易得知那些道理;但我认为,那属于书信之本职的事情——即让收信人知悉其所不了解的实情——绝不可略过不提。

§1.1.38

​sic ad nos omnes fere deferunt nihil, cum absit iracundia, te fieri posse iucundius, sed, cum te alicuius improbitas perversitasque commoverit sic te animo incitari ut ab omnibus tua desideretur humanitas. qua re quoniam in eam rationem vitae nos non tam cupiditas quaedam gloriae quam res ipsa ac fortuna deduxit, ut sempiternus sermo hominum de nobis futurus sit, caveamus, quantum efficere et consequi possumus, ut ne quod in nobis insigne vitium fuisse dicatur. neque ego nunc hoc contendo, quod fortasse cum in omni natura tum iam in nostra aetate difficile est, mutare animum et si quid est penitus insitum moribus id subito evellere, sed te illud admoneo ut, si hoc plene vitare non potes, quod ante occupatur animus ab iracundia quam providere ratio potuit ne occuparetur,2 ut te ante compares cotidieque meditere resistendum esse iracundiae, cumque ea maxime animum moveat tum tibi esse diligentissime linguam continendam; quae quidem mihi virtus interdum non minor videtur quam omnino non irasci. nam illud est non solum gravitatis sed non numquam etiam lentitudinis; moderari s vero et animo et orationi3 cum sis iratus, aut etiam tacere et tenere in sua potestate motum animi et dolorem, etsi non est perfectae sapientiae, tamen est non mediocris ingeni ​atque in hoc genere multo te esse iam commodiorem mitioremque nuntiant. nullae tuae vehementiores animi concitationes, nulla maledicta ad nos, nullae contumeliae perferuntur, quae cum abhorrent a litteris, ab humanitate, tum vero contraria sunt imperio ac dignitati; nam si implacabiles iracundiae sunt, summa est acerbitas, sin autem exorabiles, summa levitas, quae tamen ut in malis acerbitati anteponenda est.4

几乎所有人都向我们这样反映:一旦没有怒气,便没有人能比你更为亲切和蔼;但一旦被某人的不法与悖逆所激怒,你的情绪便激昂起来,以至于所有人都怀念你应有的仁厚。因此,既然将我们引向这种人生境地的与其说是对荣耀的某种渴望,不如说是时势本身与命运,使得世人对我们的评说将历久不绝,那么我们便当竭尽所能去防范,务使不致有人说我们身上曾有过任何显眼的恶习。我现在并非要坚持要求你去改变秉性、并突然拔除性格中深植的习气——这在一切人性之中、尤其是在我们这个年岁或许都是困难的——但我劝告你这一点:倘若你无法完全避免愤怒在理性能够防范之前便占据心灵,那么你当预先自我防备,每日深思必须抵御愤怒,并且当它最强烈地震颤心灵时,你必须最为谨慎地管住自己的言语;在我看来,这一美德有时绝不亚于完全不动怒。因为完全不动怒不仅体现稳重,有时甚至体现迟钝;然而在动怒之时克制心智与言辞,或者甚至保持缄默、将情绪的冲动与苦痛掌控在自己手中,纵然不属于完满的至智,却也是非凡才识的体现。而且在这方面,人们告知你如今已温和通达得多。再无过于激烈的精神冲动,再无恶语,亦再无侮辱之词传至我们耳中;这些举动既与文雅教养和仁厚格格不入,更与统治权及尊严截然相悖;因为愤怒若无法平息,便是极端的残酷,若易于平息,则是极端的轻浮——不过在诸多恶事之中,轻浮总好过残酷。

§1.1.40

​sed quoniam primus annus habuit de hac reprehensione plurimum sermonis, credo, propterea quod tibi hominum iniuriae, quod avaritia, quod insolentia praeter opinionem accidebat et intolerabilis videbatur, secundus autem multo lenior, quod et consuetudo et ratio et, ut ego arbitror, meae quoque litterae te patientiorem lenioremque fecerunt, tertius annus ita debet esse emendatus ut ne minimam quidem rem quisquam possit ullam reprehendere.

但是,既然第一年关于这一指责的谈论最多——我想这是因为人们的不公、贪婪与傲慢出乎预料地临到你头上,显得难以容忍——而第二年则温和得多,因为习惯、理性以及依我之见我的书信都使你更为忍耐和宽厚,那么第三年理当修缮得至臻完美,以至于任何人都无法对哪怕极微小的事情提出丝毫指摘。

语法注4 条
  1. 1.1.37cum exceptione laudari

    意为“带有保留条件地受到赞美”。紧随其后的结果从句“ita... ut in tuis summis laudibus excipiant unam iracundiam”(在对你的极高赞誉中唯独将易怒作为例外剔出)对“cum exceptione”的具体含义作出了直接说明。

  2. 1.1.38quod ante occupatur animus ab iracundia quam providere ratio potuit ne occuparetur

    该“quod”引导的事实从句同格解释前面的指示代名词“hoc”(“即……这一情况”)。其内部嵌套了由“ante... quam”引导的时间状语从句(“在理性防范……之前”)以及由“ne”引导的否定目的从句,构成了复合句式。

  3. 1.1.38moderari s vero et animo et orationi

    传抄文本中的“moderari s vero”多出的字母“s”系抄写讹误,正文当读作“moderari vero”。动词“moderor”在此处接与格(“animo et orationi”)而非宾格,表“约束、克制”之义。

  4. 1.1.39quae tamen ut in malis acerbitati anteponenda est

    关系代词“quae”指代前文的“levitas”(轻浮)。介词短语“ut in malis”为限定性惯用表达,意为“在恶事当中、就恶事而言”,表明在两种负面情况的权衡比较中,轻浮相对于严酷仍算较易承受的一方。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi058.humanitext-lat1:1.1.36-1.1.40