← 西塞罗

致胞弟昆图斯书信集

§1.1.31-1.1.35

履行荣誉责任与调解包税人同民众的关系

西塞罗敦促其弟昆图斯恪尽职守以不负盛名、成为“亚细亚之父”,并指导他如何化解行省统治中最棘手的难题,即通过个人威信与调停而非强制权力,兼顾包税人(骑士阶层)与行省民众两者的利益。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1.1.31

​equidem de isto genere honorum quid sentirem scripsi ad te ante. semper eos putavi, si vulgares essent, vilis, si temporis causa constituerentur, levis; si vero, id quod ita factum est, meritis tuis tribuerentur, existimabam multam tibi in his honoribus tuendis operam esse ponendam. qua re quoniam in istis urbibus cum summo imperio et potestate versaris in quibus tuas virtutes consecratas et in deorum numero conlocatas vides, in omnibus rebus quas statues, quas decernes, quas ages, quid tantis hominum opinionibus, tantis de te iudiciis, tantis honoribus debeas cogitabis. id autem erit eius modi ut consulas omnibus,1 ut medeare incommodis hominum, provideas saluti, ut te parentem Asiae et dici et haberi velis.

事实上,关于那一类荣誉我作何感想,此前我已写信告知于你。我一向认为,倘若它们平庸寻常,便毫无价值;倘若只是权宜而设,便轻浮浅薄;但若是像实际发生的那样,是因你的功绩而授予你的,那么我认为你必须倾注巨大心力来维护这些荣誉。因此,既然你在那些城邦中行使着最高军政权力,在其中你亲眼得见你的美德被奉为神圣、列入诸神之列,那么在你所确立、裁定和施行的一切事务中,你都当深思面对人们对你如此崇高的评价、如此重大的判断以及如此崇高的荣誉,你负有何种责任。而这责任就在于:你当体恤所有人,补救人们的困顿,顾及他们的安危,并期许自己被尊称为且被公认为亚细亚之父。

§1.1.32

​atqui huic tuae voluntati ac diligentiae difficultatem magnam adferunt publicani. quibus si adversamur, ordinem de nobis optime meritum et per nos cum re publica coniunctum et a nobis et a re publica diiungemus; sin autem omnibus in rebus obsequemur, funditus eos perire patiemur quorum non modo saluti sed etiam commodis consulere debemus. haec est una, si vere cogitare volumus, in toto imperio tuo difficultas. nam esse abstinentem, continere omnis cupiditates, suos coercere, iuris aequabilem tenere rationem, facilem se in rebus cognoscendis, in hominibus audiendis admittendisque praebere praeclarum magis est quam difficile; non est enim positum in labore aliquo sed in quadam inductione animi et voluntate.

然而,包税人给你的这种善意与勤勉带来了极大的困难。如果我们与他们对立,就会使一个对我们有极大功绩、并通过我们与共和国紧密相连的阶层,同我们以及同共和国离心离德;但如果我们事事顺从他们,又会放任那些我们不仅应当顾及其安全、更当顾及其利益的人彻底毁灭。设若我们愿认真反思,这乃是你在整个统治任期内唯一的困难所在。因为保持清廉、克制一切私欲、约束亲信部下、持守公正的法律准则、在审理案件和听取接见民众时平易近人,与其说是困难的,毋宁说是值得赞誉的;因为这并不取决于某种艰辛的劳作,而是取决于心灵的某种倾向与意愿。

§1.1.33

​illa causa publicanorum quantam acerbitatem adferat sociis intelleximus ex civibus qui nuper in portoriis Italiae tollendis non tam de portorio quam de non nullis iniuriis portitorum querebantur. qua re non ignoro quid sociis accidat in ultimis terris cum audierim in Italia querelas civium. hic te ita versari ut et publicanis satis facias, praesertim publicis male redemptis, et socios perire non sinas, divinae cuiusdam virtutis esse videtur, id est tuae.2 ac primum Graecis id quod acerbissimum est, quod sunt vectigales, non ita acerbum videri debet, propterea quod sine imperio populi Romani suis institutis per se ipsi ita fuerunt. nomen autem publicani aspernari non possunt, qui pendere ipsi vectigal sine publicano non potuerint quod iis aequaliter Sulla discripserat. non esse autem leniores in exigendis vectigalibus Graecos quam nostros publicanos hinc intellegi potest quod Caunii nuper omnesque ex insulis quae erant a Sulla Rhodiis attributae confugerunt ad senatum, nobis ut potius vectigal quam Rhodiis penderent. qua re nomen publicani neque ii debent horrere qui semper vectigales fuerunt, neque ii aspernari qui per se pendere vectigal non potuerunt, neque ii recusare qui postulaverunt.

包税人的事务给同盟者带来了何等痛苦,我们从前不久在废除意大利港口税时那些并非抱怨港口税本身、而是抱怨税吏若干不端行为的罗马公民身上,便已深知。因此,既然我在意大利已听闻公民们的申诉,我自然不会不知在远方边陲同盟者正遭受何种境遇。在此关口,你能应对自如,既让包税人感到满意——尤其是在包税契约被亏本承揽的情况下——又不放任同盟者破灭,这似乎当归属于某种神圣的美德,也就是你的美德。况且首先,对希腊人而言最感痛苦之事,即他们负有纳税义务,本不该显得如此痛苦,因为即使没有罗马人民的统治,他们依凭自身的制度原本自己也是如此的。再者,那些自己无法在没有包税人的情况下缴纳苏拉为他们平均分摊之税款的人,根本没有资格鄙弃包税人之名。此外,希腊人在征税时绝不比我们的包税人更仁慈,这一点从下述事实便可得知:不久前卡乌诺斯人以及所有被苏拉划归罗得岛人管辖的各岛屿居民,都逃往元老院求助,宁愿向我们而不是向罗得岛人纳税。因此,一向负有纳税义务的人不该畏惧包税人之名,自己无力纳税的人不该鄙弃它,而主动提出这一要求的人更不该拒绝它。

§1.1.34

​simul et illud Asia cogitet, nullam ab se neque belli externi neque domesticarum discordiarum calamitatem afuturam fuisse, si hoc imperio non teneretur.3 id autem imperium cum retineri sine vectigalibus nullo modo possit, aequo animo parte aliqua suorum fructuum pacem sibi sempiternam redimat atque otium.

同时,亚细亚亦当思量:设若她未被置于这一帝国统治之下,无论是外战之灾祸还是内乱之苦难,都绝不会远离于她。然而,既然没有税收,这一统治便绝无可能维系,她理当以平和的心态,用其产出的一部分为自己赎取永久的和平与安宁。

§1.1.35

​quod si genus ipsum et nomen publicani non iniquo animo sustinebunt, poterunt iis consilio et prudentia tua reliqua videri mitiora; possunt in pactionibus faciendis non legem spectare censoriam sed potius commoditatem conficiendi negoti et liberationem molestiae;4 potes etiam tu id facere, quod et fecisti egregie et facis, ut commemores quanta sit in publicanis dignitas, quantum nos illi ordini debeamus, ut remoto imperio ac vi potestatis et fascium publicanos cum Graecis gratia atque auctoritate coniungas et ab iis de quibus optime tu meritus es et qui tibi omnia debent hoc petas, ut facilitate sua nos eam necessitudinem quae est nobis cum publicanis obtinere et conservare patiantur.

因此,倘若他们能不带怨怼地承受包税人这一行业本身与名号,其余的事情借助你的谋略与深谋远虑,便能显得较为温和;他们在订立协议时,可以不必拘泥于监察官法,而是着眼于了结事务的便利和免除烦扰;你同样也可以做到你既已出色践行且正在践行之事:提醒大家包税人享有何等崇高的尊严,我们对那一阶层欠下多少恩惠,从而搁置统治权以及权力和权标的强制威势,凭借情谊与威望使包税人与希腊人紧密联合,并向那些你施予极大恩德且对你欠下一切的人提出请求:让他们以通情达理的态度,容许我们维系并巩固我们与包税人之间存在的那种亲密关联。

语法注4 条
  1. 1.1.31id autem erit eius modi ut consulas omnibus

    性质属格 eius modi 充当表语,后接一系列结果/实质性 ut 从句(ut consulas... ut medeare... provideas... ut velis),具体阐明其内涵。句首代词 id 指代前一句中探讨的责任(quid... debeas)。

  2. 1.1.33divinae cuiusdam virtutis esse videtur, id est tuae

    divinae cuiusdam virtutis 是由 videtur 引导的表语属格(表示特征/职责),意为“属于/展现出某种神圣的美德”。其语法主语是前置的“宾格加不定式”结构(te ita versari ut...)。句末的 id est tuae 与 virtutis 保持一致,为阴性单数属格所有代词。

  3. 1.1.34nullam ab se neque belli externi neque domesticarum discordiarum calamitatem afuturam fuisse, si hoc imperio non teneretur

    间接引语中过去与事实相反的虚拟条件句转换。在直接引语中归结从句本为 afuisset(过去与事实相反),受 cogitet 支配进入间接引语后转换为未来分词加 fuisse(afuturam fuisse)。条件从句 si hoc imperio non teneretur(若未处于这一统治之下)保留未完成过去时虚拟式,表示持续存在的状态。

  4. 1.1.35non legem spectare censoriam sed potius commoditatem conficiendi negoti et liberationem molestiae

    lex censoria 指监察官与包税人订立合同时规定的严苛条款。西塞罗在此建议,行省居民在与包税人达成协议(pactiones)时,可以不必拘泥于严格的法条规定,而应当着眼于了结事务的实际便利以及摆脱纠纷烦扰这一现实利益。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi058.humanitext-lat1:1.1.31-1.1.35