- 底本
- Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi058.humanitext-lat1:1.1.41-1.1.46
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗以手足之情恳请弟弟昆图斯在全阿西亚这一广阔舞台上捍卫已赢得的荣耀,督促他如演好戏剧终幕般完美履行第三年的统治职责,并在信末叮嘱其保重身体。
ac iam hoc loco non hortatione neque praeceptis sed precibus tecum fraternis ago totum ut animum,1 curam cogitationemque tuam ponas in omnium laude undique conligenda. quod si in mediocri statu sermonis ac praedicationis nostrae res essent,2 nihil abs te eximium, nihil praeter aliorum consuetudinem postularetur. nunc vero propter earum rerum in quibus versati sumus splendorem et magnitudinem, nisi summam laudem ex ista provincia adsequimur, vix videmur summam vituperationem posse vitare. ea nostra ratio est ut omnes boni cum faveant tum etiam omnem a nobis diligentiam virtutemque et postulent et exspectent, omnes autem improbi, quod cum iis bellum sempiternum suscepimus, vel minima re ad reprehendendum contenti esse videantur.
而在此时此地,我并非以勉励或规训,而是以兄弟般的恳求与你相商,请你将全部身心、关切与思虑都倾注于从四面八方博取万人的赞誉。倘若关于我们的谈论和声望处于平常的状态,那么便不会对你提出任何卓越的要求,亦不会要求你超越常人的惯例。然而如今,正是由于我们所从事之事的显赫与宏大,除非我们从你的省份获取极高的赞誉,否则我们似乎难以避免最严厉的谴责。我们的境况是如此:所有善人既支持我们,同时又向我们要求并期待全部的勤勉与美德;而所有恶人,因为我们与他们结下了永恒的争战,似乎只要有极微小的口实便足以借以指摘。
qua re quoniam eius modi theatrum totius Asiae virtutibus tuis est datum celebritate refertissimum, magnitudine amplissimum, iudicio eruditissimum, natura autem ita resonans ut usque Romam significationes vocesque referantur, contende, quaeso,atque elabora non modo ut his rebus dignus fuisse sed etiam ut illa omnia tuis artibus superasse videare,3 et quoniam mihi casus urbanam in magistratibus administrationem rei publicae, tibi provincialem dedit, si mea pars nemini cedit, fac ut tua ceteros vincat. simul et illud cogita, nos non de reliqua et sperata gloria iam laborare sed de parta dimicare, quae quidem non tam expetenda nobis fuit quam tuenda est. ac si mihi quicquam esset abs te separatum, nihil amplius desiderarem hoc statu qui mihi iam partus est. nunc vero sic res sese habet ut, nisi omnia tua facta atque dicta nostris rebus istinc respondeant, ego me tantis meis laboribus tantisque periculis quorum tu omnium particeps fuisti nihil consecutum putem. quod si ut amplissimum nomen consequeremur unus praeter ceteros adiuvisti, certe idem ut id retineamus praeter ceteros elaborabis. non est tibi his solis utendum existimationibus ac iudiciis qui nunc sunt hominum sed iis etiam qui futuri sunt; quamquam illorum erit verius iudicium obtrectatione et malevolentia liberatum.
因此,既然全阿西亚这样一个观众云集、规模至为宏大、评判至为博学、且其特质善于共鸣以至于声息能够一路传至罗马的剧场已经赋予了你的美德,那么我恳求你,务请奋力劳作,不仅要显得配得上这些境况,更要显得以你自身的才干超越了所有那些优势。既然机缘将城内官员统治国家的重任赋予了我,而将属省的重任赋予了你,那么如果我的本分未曾输于任何人,你务必使你的本分胜过其余众人。同时亦当思量这一点:我们如今已不再是为尚存和指望中的荣耀而劳作,而是为已经赢得的荣耀而奋战;这荣耀对我们而言,与其说是需要去追求,不如说是必须去捍卫。假若我有任何与你相分离的利益,那么对于我已然获得的这种地位,我便别无他求了。但如今事态的实际情况是:除非你在属省的一言一行都与我们的处境相呼应,否则我将认为自己在巨大的辛劳与危险(而你曾是这一切的共同承担者)中一无所获。然而,如果为了让我们获得最崇高的声望,你比其余任何人出力都多,那么同样,为了让我们保持住这声望,你也必将比其余任何人更加奋勉。你不仅应当顾及当世之人现有的评价与判断,亦当顾及后世之人的评价;尽管后世的判断将摆脱诋毁与恶意,因而更为真实。
denique etiam illud debes cogitare, non te tibi soli gloriam quaerere quod si esset, tamen non neglegeres, praesertim cum amplissimis monumentis consecrare voluisses memoriam nominis tui. sed ea est tibi communicanda mecum, prodenda liberis nostris; in qua cavendum est ne, si neglegentior fueris, tibi parum consuluisse sed etiam tuis invidisse videaris.4
最后,你还应当思量这一点:你并非仅仅为自己一人寻求荣耀——即便如此,你也不会忽视它,尤其是当你曾希望用最宏伟的纪念物使你名字的记忆名垂不朽之时。但这荣耀必须与我共享,并传留给我们的后代;在其中你必须当心,倘若你有所疏忽,你恐怕不仅显得未能为自己充分谋划,甚至显得嫉妒妨害了你自己的亲人。
atque haec non eo dicuntur ut te oratio mea dormientem excitasse sed potius ut currentem incitasse videatur. facies enim perpetuo quae fecisti ut omnes aequitatem tuam, temperantiam, severitatem integritatemque laudarent. sed me quaedam tenet propter singularem amorem infinita in te aviditas gloriae quamquam illud existimo, cum iam tibi Asia sic uti uni cuique sua domus nota esse debeat, cum ad tuam summam prudentiam tantus usus accesserit, nihil esse quod ad laudem attineat quod non tu optime perspicias et tibi non sine cuiusquam hortatione in mentem veniat cotidie. sed ego quia, cum tua lego, te audire, et quia, cum ad te scribo, tecum loqui videor, idcirco et tua longissima quaque epistula maxime delector et ipse in scribendo sum saepe longior.
而说这番话,并非为了让我的言辞显得唤醒了沉睡的你,而是宁愿显得是在给奔跑者策马加鞭。因为你必将继续践行你所做过的一切,使所有人赞美你的公正、克制、严明与廉洁。然而由于特殊的爱意,某种对你无穷无尽的荣耀渴望抓住了我;尽管我深信,既然如今阿西亚对于你应当如同每个人的私宅一样熟悉,既然如此丰富的经验已增益于你极高的审慎,那么关于博取赞誉之事,便没有任何细节不是你洞若观火、并且即便无人勉励也每日萦绕于心的。然而,只因每当我读到你的信时便如同听见你的声音,每当我写信给你时便如同与你面对面交谈,因此你信写得越长我便越觉惬意,我自己作书时也往往更为冗长。
illud te ad extremum et oro et hortor ut, tamquam poetae boni et actores industrii solent, sic tu in extrema parte et conclusione muneris ac negoti tui diligentissimus sis ut hic tertius annus imperi tui tamquam tertius actus perfectissimus atque ornatissimus fuisse videatur.5 id facillime facies, si me cui semper uni magis quam universis placere voluisti tecum semper esse putabis et omnibus iis rebus quas dices et facies interesse. reliquum est ut te orem ut valetudini tuae, si me et tuos omnis valere vis, diligentissime servias.
在文末我向你恳求并敦促这一点:正如优秀的诗人与勤勉的演员常做的那样,你在自己职任与政务的最后阶段及收尾中亦当最为审慎,务使你统治的这第三年如同戏剧的第三幕一样,显得至臻完满而无可挑剔。倘若你想到我——你始终更愿取悦于我一人而非众人——始终与你同在,并亲临于你所言所行的一切事情之中,你便能轻而易举地做到这一点。余下的便是祈求你:倘若你希望我及你所有的亲人都安康,务请最为悉心地保重你的身体。
- 1.1.41precibus tecum fraternis ago totum ut animum
成语 agere cum aliquo(“与某人交涉/向某人恳求”)在此引导后续由 ut... ponas 构成的意愿虚拟从句。夺格短语 precibus fraternis 与前面的 non hortatione neque praeceptis 相对比,强调这是一种兄弟间的恳求而非居高临下的规训。
- 1.1.41quod si in mediocri statu sermonis ac praedicationis nostrae res essent
由关系代名词 quod(quod si 意为“假若……的话”)引导的与现在事实相反的条件从句(未完成过去虚拟式 essent),与归结分句 nihil postularetur 呼应。通过假设名声处于平庸状态,反衬出当前二人名望之高使他们承受着非比寻常的公众审视。
- 1.1.42non modo ut his rebus dignus fuisse sed etiam ut illa omnia tuis artibus superasse videare
依存于 videare(即 videaris,第二人称单数现在虚拟式)的动词不定式 dignus fuisse 和 superasse 采用了完成体,表示在任期结束时回顾视角下的完成状态(“显得配得上过往境遇”、“显得超越了一切有利条件”)。
- 1.1.44tibi parum consuluisse sed etiam tuis invidisse videaris
在 tibi parum consuluisse 之前省略了 non modo(或 non solum),与后半句的 sed etiam 形成呼应。在古典拉丁语散文(尤其是西塞罗作品)中,当第一分句含有如 parum(“不足地/不充分地”)这类带否定意味的词时,non modo 往往承前略去。
- 1.1.46ut hic tertius annus imperi tui tamquam tertius actus perfectissimus atque ornatissimus fuisse videatur
承接前句关于“诗人与演员”的譬喻,西塞罗在此构建了一个戏剧隐喻,将三年的总督任期比作三幕剧(tertius annus 与 tamquam tertius actus 对置)。此处同样使用了完成不定式 fuisse,旨在从任期结束后的视角强调整体成就的圆满无瑕。
