- 底本
- Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi058.humanitext-lat1:1.1.16-1.1.20
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗就如何审慎对待希腊人与管束家奴向昆图斯提出建议,指出唯有恪守自身清廉与家门纪律、推行公平严明的司法,方能稳固其执政权威与威严。
atque etiam e Graecis ipsis diligenter cavendae sunt quaedam familiaritates praeter hominum perpaucorum si qui sunt vetere Graecia digni; sic vero fallaces sunt permulti et leves et diuturna servitute ad nimiam adsentationem eruditi. quos ego universos adhiberi liberaliter, optimum quemque hospitio amicitiaque coniungi dico oportere; nimiae familiaritates eorum neque tam fideles sunt (non enim audent adversari nostris voluntatibus) et invident non nostris solum verum etiam suis.
再者,即便在希腊人当中,除了极少数配得上古希腊之人(若确有其人的话)以外,对某些亲密交往亦须审慎提防;盖因实有极多之人狡黠轻浮,并在长期的奴役下精通于过度的谄媚阿谀。我主张对他们所有人皆当以宽宏相待,最优秀者当以宾朋之谊相结;与他们过分亲密既非十分可靠(因其不敢违抗我们的意志),且他们不仅嫉妒我们的人,亦嫉妒他们自己的同胞。
iam qui in eius modi rebus, in quibus vereor etiam ne durior sim, cautus esse velim ac diligens, quo me animo in servis esse censes?1 quos quidem cum omnibus in locis tum praecipue in provinciis regere debemus. quo de genere multa praecipi possunt sed hoc et brevissimum est et facillime teneri potest, ut ita se gerant in istis Asiaticis itineribus ut si iter Appia via faceres,2 neve interesse quicquam putent utrum Trallis an Formias venerint. ac si quis est ex servis egregie fidelis, sit in domesticis rebus et privatis; quae res ad officium imperi tui atque ad aliquam partem rei publicae pertinebunt, de iis rebus ne quid attingat. multa enim quae recte committi servis fidelibus possunt tamen sermonis et vituperationis vitandae causa committenda non sunt.
既然在这些甚至让我唯恐显得过于苛刻的事情上,我都希望做到审慎而周密,你认为我对奴隶又该持何种态度呢?确实,我们不仅在任何地方,尤其在行省之中,都必须管束奴隶。关于这类人固然可施予诸多诫令,但此条最为简要且最易遵行:让他们在亚洲的巡行中举止得体,一如你行走在阿庇亚大道上,且绝不认为抵达特拉勒斯与抵达福尔米亚有任何分别。奴隶中若有人格外忠诚,便让其留于家政与私事之中;凡涉及你统辖之职守及国家事务之任何部分者,绝不可让他插手分毫。盖因诸多原本完全可托付给忠仆之事,为了免遭议论与非议,仍不当予以托付。
sed nescio quo pacto ad praecipiendi rationem delapsa est oratio mea, cum id mihi propositum initio non fuisset. quid enim ei praecipiam quem ego in hoc praesertim genere intellegam prudentia non esse inferiorem quam me, usu vero etiam superiorem? sed tamen si ad ea quae faceres auctoritas accederet mea, tibi ipsi illa putavi fore iucundiora. qua re sint haec fundamenta dignitatis tuae, tua primum integritas et continentia, deinde omnium qui tecum sunt pudor, delectus in familiaritatibus et provincialium hominum et Graecorum percautus et diligens, familiae gravis et constans disciplina.
然而不知怎的,我的话语竟滑入了训诫的方式,尽管这绝非我起初的本意。对于一位在我看来尤其在这类事情上明智绝不下于我、实践经验甚至更胜一筹之人,我又何须训诫?然而,倘若在你所行之事上添上我的权威,我想那些事于你自身而言亦将更为可喜。因此,愿以下诸端成为你尊严的基石:首先是你自身的清正与克制,其次是你身边所有人的谨饬,在与行省居民及希腊人结交时的极端审慎与周密,以及对家众庄重而持之以恒的纪律。
quae cum honesta sint in his privatis nostris cotidianisque rationibus, in tanto imperio, tam depravatis moribus, tam corruptrice provincia divina videantur necesse est. haec institutio atque haec disciplina potest sustinere in rebus statuendis et decernendis eam severitatem qua tu in iis rebus usus es ex quibus non nullas simultates cum magna mea laetitia susceptas habemus;3 nisi forte me Paconi nescio cuius, hominis ne Graeci quidem ac Mysi aut Phrygis potius, querelis moveri putas aut Tusceni, hominis furiosi ac sordidi, vocibus, cuius tu ex impurissimis faucibus inhonestissimam cupiditatem eripuisti summa cum aequitate haec et cetera plena severitatis quae statuisti in ista provincia non facile sine summa integritate sustineremus. qua re sit summa in iure dicendo severitas, dum modo ea ne varietur gratia4 sed conservetur aequabilis. sed tamen parvi refert abs te ipso ius dici aequabiliter et diligenter, nisi idem ab iis fiet quibus tu eius muneris aliquam partem concesseris. ac mihi quidem videtur non sane magna varietas esse negotiorum in administranda Asia sed ea tota iuris dictione maxime sustineri; in qua scientiae praesertim provincialis ratio ipsa expedita est, constantia est adhibenda et gravitas quae resistat non solum gratiae verum etiam suspicioni.
这些品质在我们的私人日常事务中尚且高尚,在如此重大的治权之下、在如此败坏的风气之中、在如此善于诱惑的行省里,必然更显若神明。正是此种法度与此种纪律,能够在你裁决与判定事务时支撑起你在那些事务中曾运用的那份严厉;由那些事务我们招致了某些怨隙,而我对此深感欣喜——除非你竟然认为,我会被某个甚至算不上希腊人、倒不如说是密细亚或弗里吉亚人的帕科尼乌斯的怨言所动摇,或是被那个狂暴卑劣之徒图斯凯尼乌斯的叫嚣所触动;你以极大的公正从那人最为污秽的喉咙中夺走了其最无耻的贪欲。你在那个行省中所确立的这些以及其他充满严厉的措施,若无至高的清廉,我们断难轻易维持。因此,在司法裁判中当施以至高的严厉,只要此种严厉不因人情私恩而有所动摇,而是始终保持公正均平。然而,除非获你授予部分职司之人亦能同样行事,否则仅由你本人公正而细心地裁判司法,亦无济于事。在我看来,治理亚细亚的公务种类其实并不繁杂,其全盘大体皆由司法裁判所维系;在司法裁判中,法学知识——尤其是行省法规——的体系本身十分明晰,唯须秉持坚毅与威严,以抵御不仅来自人情、乃至来自嫌疑的一切侵扰。
- 1.1.17iam qui in eius modi rebus, in quibus vereor etiam ne durior sim, cautus esse velim ac diligens, quo me animo in servis esse censes?
关系代词 qui 带有因果或让步的前提色彩(相当于 cum ego... velim),指代说话者自身,与主句中 censes 所辖不定式 esse 的主语宾格 me 相照应。全句构成推论性修辞对比:既然说话者在唯恐显得过苛之事上尚且如此审慎,那么对待奴隶的态度自然更是严加管束。
- 1.1.17ut si iter Appia via faceres
ut si 后接未完成过去时虚拟式 faceres,引导非现实的比较从句(“宛如你正行走在阿庇亚大道上一样”)。比喻即便在亚洲行省的巡行途中,亦当如在罗马本土的大道上一般恪守规矩秩序。
- 1.1.19cum magna mea laetitia susceptas habemus
由完成分词 susceptas 与动词 habemus 构成的迂说法。相比于单纯的完成时 suscepimus,这种结构更加强调动作所产生的结果状态在目前的持续,即“承担了(那些反目)并至今保持着”。
- 1.1.20dum modo ea ne varietur gratia
由 dum modo(“只要……”)引导的限制性条件从句,搭配现在时虚拟式被动态 varietur,否定词使用 ne。夺格 gratia 表示原因或手段(“只要不因情面而动摇/改变”)。
