- 底本
- Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi058.humanitext-lat1:1.1.21-1.1.25
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗以盖乌斯·奥克塔维乌斯及色诺芬笔下的居鲁士为例,劝诫昆图斯在推行严厉司法的的同时辅以温和与亲和力,强调统治的根本宗旨在于造福治下之民,并高度称赞了昆图斯在亚洲行省化解债务、重建城邦和肃清盗匪等卓越治绩。
adiungenda etiam est facilitas in audiendo, lenitas in decernendo, in satis faciendo ac disputando diligentia. his rebus nuper C. Octavius iucundissimus fuit, apud quem primus lictor quievit, tacuit accensus, quotiens quisque voluit dixit et quam voluit diu; quibus ille rebus fortasse nimis lenis videretur, nisi haec lenitas illam severitatem tueretur. cogebantur Sullani homines quae per vim et metum abstulerant reddere; qui in magistratibus iniuriose decreverant, eodem ipsis privatis erat iure parendum.1 haec illius severitas acerba videretur, nisi multis condimentis humanitatis mitigaretur.
此外,还必须辅以倾听诉求时的随和、作出裁判时的温和,以及在释明与辩论中的周详。近日盖乌斯·奥克塔维乌斯便因这些品质备受爱戴:在他的公堂上,首席侍从官保持肃静,传令侍从闭口不语,人人得以依其所愿屡次陈词且畅所欲言。因这些做法,他或许本会显得过于软弱,倘若这番温和未能维系住他那份严厉的话。苏拉党羽被迫归还其通过暴力与恐吓夺走的财物;那些在官任上滥发判令之人,在自己退为布衣后亦须服从同样的法律。他的这番严厉本会显得残酷,倘若没有诸多体恤与仁爱加以调和的话。
quod si haec lenitas grata Romae est, ubi tanta adrogantia est, tam immoderata libertas, tam infinita hominum licentia denique tot magistratus, tot auxilia, tanta populi, tanta senatus auctoritas, quam iucunda tandem praetoris comitas in Asia potest esse in qua tanta multitudo civium, tanta sociorum, tot urbes, tot civitates unius hominis nutum intuentur, ubi nullum auxilium est, nulla conquestio, nullus senatus, nulla contio. qua re permagni hominis est et cum ipsa natura moderati tum vero etiam doctrina atque optimarum artium studiis eruditi sic se adhibere in tanta potestate ut nulla alia potestas ab iis quibus is praesit desideretur.
然而,若连在傲慢横行、自由缺乏节制、人人肆无忌惮,概言之拥有如此多的官吏、如此多的救济途径、人民与元老院拥有如此巨大权威的罗马,这种温和尚且大受欢迎,那么在亚细亚,当如此众多的公民与同盟者、如此多的城镇与城邦尽皆仰望一人之鼻息,而在那里毫无援助、毫无申诉之所、没有元老院亦无民众大会之时,一位法务官的谦和友善该当是何等令人悦服!因此,唯有极其伟大之人——不仅天性克制,更受学问与至善之艺熏陶的人——方能在如此重权之下自处,以致其所治下之民不再企盼任何其他权力。
Cyrus ille a Xenophonte non ad historiae fidem scriptus sed ad effigiem iusti imperi,2 cuius summa gravitas ab illo philosopho cum singulari comitate coniungitur; quos quidem libros non sine causa noster ille Africanus de manibus ponere non solebat; nullum est enim praetermissum in iis officium diligentis et moderati imperi—eaque si sic coluit ille qui privatus futurus numquam fuit, quonam modo retinenda sunt iis quibus imperium ita datum est ut redderent, et ab iis legibus datum est ad quas revertendum est?
色诺芬笔下那位著名的居鲁士,并非为求史实之真切而作,乃是作为正义统治的典范;那位哲学家将至高的威严与非凡的谦和融于其一身。我们那位阿非利加努斯生前素来对此书爱不释手,绝非毫无缘由,盖因书中未曾遗漏一个严谨而克制的统治者所应尽之责。倘若连那位永无退为布衣之日的君主尚且如此奉行这些准则,那么对于那些本就是以归还为条件而获授治权、且受权于其终须回归之法律的人而言,又当以何等态度恪守之!
ac mihi quidem videntur huc omnia esse referenda iis qui praesunt aliis, ut ii qui erunt in eorum imperio sint quam beatissimi;3 quod tibi et esse antiquissimum et ab initio, fuisse, ut primum Asiam attigisti, constante fama atque omnium sermone celebratum est. est autem non modo eius qui sociis et civibus, sed etiam eius qui servis, qui mutis pecudibus praesit, eorum quibus praesit commodis utilitatique servire.
依我之见,统驭他人者理当将万事皆归结于此一旨归:令处于其治下之人获享至高之福祉。而无论是由来已久的公论,还是众人的交口称誉,皆颂扬此点对你而言乃是头等大事,且自你踏足亚细亚伊始便一贯如此。况且,不仅统御盟友与公民者,即便是管领奴隶与哑口牲畜之人,亦应当为其所统领者的利益与福祉效力。
cuius quidem generis constare inter omnis video abs te summam adhiberi diligentiam, nullum aes alienum novum contrahi civitatibus, vetere autem magno et gravi multas abs te esse liberatas, urbis compluris dirutas ac paene desertas, in quibus unam Ioniae nobilissimam, alteram Cariae, Samum et Halicarnassum, per te esse recreatas, nullas esse in oppidis seditiones, nullas discordias, provideri abs te ut civitates optimatium consiliis administrentur, sublata Mysiae latrocinia, caedis multis locis repressas, pacem tota provincia constitutam, neque solum illa itinerum atque agrorum sed multo etiam plura et maiora oppidorum et fanorum latrocinia esse depulsa, remotam a fama et a fortunis et ab otio locupletium illam acerbissimam ministram praetorum avaritiae, calumniam, sumptus et tributa civitatum ab omnibus qui earum civitatum fines incolant tolerari aequaliter, facillimos esse aditus ad te, patere auris tuas querelis omnium, nullius inopiam ac solitudinem non modo illo, populari accessu ac tribunali sed ne domo quidem et cubiculo esse exclusam tuo,4 toto denique imperio nihil acerbum esse, nihil crudele atque omnia plena clementiae, mansuetudinis, humanitatis
在此一端,我看到众人一致公认你展现了至高的勤勉:城邦未添任何新债,诸多城邦反而被你从巨额而沉重的旧债中解放出来;数座沦为废墟、几近荒芜的城邑——其中包括伊奥尼亚最负盛名的萨摩斯与卡里亚最著名的哈利卡纳苏斯——因你而重获生机;各市镇内绝无暴动与内讧;你悉心筹谋,使诸城邦得以在贤达人士的建言下治理;密细亚的匪患得以肃清,多处杀戮被制止,全行省确立了和平;不仅道路与田野间的劫掠,连城镇与庙宇中远为繁多重大之洗劫亦被击退;诬告这一法务官贪欲最残酷之仆役,已从富者的名誉、财产与安宁中被逐除;城邦的开支与贡赋由其境内所有居民平等承担;拜谒你极为便利,你的双耳向所有人的诉求敞开;任何人的贫寒与孤立不仅未被挡在公开引见与公堂之外,甚至未曾被隔绝于你的宅邸与内室之外;简言之,在你的整部治权之下绝无残酷与暴虐,万事皆充满宽仁、温厚与人道。
- 1.1.21eodem ipsis privatis erat iure parendum
不及物动词 pareo(服从)的无人称动名词(被动态动词性形容词)句式(erat parendum,意为“必须服从”)。与格 ipsis privatis 充当动作主体的与格,具有“当他们自身退为平民/布衣时”的表语或伴随状语功能。eodem iure 并非 pareo 所要求的与格宾语,而是方式/手段夺格(“遵照同一法律”)。
- 1.1.23Cyrus ille a Xenophonte non ad historiae fidem scriptus sed ad effigiem iusti imperi
句首的 Cyrus ille 为主格形式,但并未直接连接后文的主要谓语动词,而是通过 cuius summa gravitas... 及之后的条件从句 eaque si sic coluit... 等展开,构成了破格句(anacoluthon)或悬挂主格(nominativus pendens)。其句法功能在于将居鲁士作为正义统治的典范主题置于句首提示出来。
- 1.1.24huc omnia esse referenda iis qui praesunt aliis, ut ii qui erunt in eorum imperio sint quam beatissimi
huc... ut 结构。指示副词 huc(向着这一点/归结于此)前导并引出后文说明性的 ut 从句(“即令处于其治下之人获享至高之福祉”)。omnia esse referenda 依存于 videntur,构成不定式结构,与格短语 iis qui praesunt aliis(统驭他人者)为其动作主体与格。
- 1.1.25non modo illo, populari accessu ac tribunali sed ne domo quidem et cubiculo esse exclusam tuo
illo, populari accessu ac tribunali 与 domo... et cubiculo... tuo 均为分离夺格,依附于被动不定式 esse exclusam(被排斥/被拒之门外)。non modo... sed ne... quidem 构成“不仅不……甚至连……也不……”的递进否定关联结构,对比强调了不仅在公堂与公开引见时,甚至在私人府邸与寝室中,求助者亦绝不遭拒。
