- 底本
- Cicero. Ciceronis, M. Tullius. Epistulae, Vol. III. Purser, Louis Claude, editor. Oxford: Clarendon Press, 1901.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi058.humanitext-lat1:1.1.12-1.1.15
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗告诫其弟昆图斯:必须对自己身边的亲信仆从及公职随员(如侍从官和仪仗吏)的言行负全责,严格保管印戒以作为自身意志的见证,并在结交行省居民时警惕其图谋私利的伪善,切不可轻信盲从。
quos vero aut ex domesticis convictionibus aut ex necessariis apparitionibus tecum esse voluisti, qui quasi ex cohorte praetoris appellari solent horum non modo facta sed etiam dicta omnia praestanda nobis sunt.1 sed habes eos tecum, quos possis recte facientis facile diligere, minus consulentis existimationi tuae facillime coercere A quibus, rudis cum esses, videtur potuisse tua liberalitas decipi; nam ut quisque est vir optimus, ita difficillime esse alios improbos suspicatur;2 nunc vero tertius hic annus habeat integritatem eandem quam superiores, cautiorem etiam ac diligentiorem.
然而,无论是出于私人的亲密交情,还是出于必要的公务从属,凡是你意欲留在身边、通常被称为属于长官随从团的那些人,不仅其一切行径,乃至其一言一语,皆须由我们予以担保。不过,你身边有着这样的人:当他们行事正当之时,你可以从容地厚待他们;而当他们较少顾念你的声誉之时,你亦能极为轻易地加以约束。在你尚乏经验之际,你的宽仁慷慨似乎有可能曾被他们蒙蔽;因为一个人愈是纯良端正,便愈难怀疑他人心怀不轨;然而如今,这第三个年头应当保持与往年相同的纯洁无瑕,并且要更加谨慎而周密。
sint aures tuae eae quae id quod audiunt existimentur audire, non in quas ficte et simulate quaestus causa insusurretur. sit anulus tuus non ut vas aliquod sed tamquam ipse tu, non minister alienae voluntatis sed testis tuae. accensus sit eo numero quo eum maiores nostri esse voluerunt3 qui hoc non in benefici loco sed in laboris ac muneris non temere nisi libertis suis deferebant, quibus illi quidem non multo secus ac servis imperabant. sit lictor non suae sed tuae lenitatis apparitor, maioraque praeferant fasces illi ac secures dignitatis insignia quam potestatis. toti denique sit provinciae cognitum tibi omnium quibus praesis salutem, liberos, famam, fortunas esse carissimas. denique haec opinio sit, non modo iis qui aliquid acceperint sed iis etiam qui dederint te inimicum si id cognoveris futurum. neque vero quisquam dabit, cum erit hoc perspectum, nihil per eos qui simulant se apud te multum posse abs te solere impetrari.
愿你的双耳成为这样的耳朵:被公认为所听取的正是其所听之言,而非被为了谋利而心怀伪诈之辈窃窃私语所灌入之处。愿你的印戒不被当作某种器皿器具,而视同你本人,不是他人意愿的仆役,而是你自身意志的见证。侍从官当安于我们先祖所期望他身处的位置;先祖们并非把这一职位当作恩赏,而是当作劳务与职司,若非自己的被释奴便绝不轻易授予,且先祖们对他们发号施令与对奴隶并无太大差异。仪仗吏当成为你而非其自身宽仁的执行者,那些束棒与斧钺所彰显的应当更多是尊严的标志,而非权力的表征。总而言之,应当让整个行省皆知:凡受你管辖之人的安危、子嗣、声名与财产,于你而言皆至为珍贵。最后,应当树立这样一种共识:一旦查明真相,你不仅将成为受贿者的仇敌,亦将成为行贿者的仇敌。而一旦人们看清:凡通过那些伪称在你面前深具影响力之人,通常绝不可能从你这里谋得任何私利,便绝不会有人去行贿了。
nec tamen haec oratio mea est eius modi ut te in tuos aut durum esse nimium aut suspiciosum velim. nam si quis est eorum qui tibi bienni spatio numquam in suspicionem avaritiae venerit, ut ego Caesium et Chaerippum et Labeonem et audio et quia cognovi existimo, nihil est quod non et iis et si quis est alius eiusdem modi et committi et credi rectissime putem; sed si quis est in quo iam offenderis, de quo aliquid senseris, huic nihil credideris, nullam partem existimationis tuae commiseris.
然而我这番言论,绝非意在让你对自己的身边人过于苛酷或猜忌。因为在他们之中,若有谁在这两年的时间里从未让你产生贪婪的怀疑——正如我对塞西乌斯、凯里普斯和拉贝奥所耳闻、且因了解他们而作出的评价那样——我绝不认为有何理由不应当把一切事情既托付亦信任于他们及任何具有相同品行的人;但若有谁已经令你感到不悦、令你察觉出异样,切不可信任此人分毫,切不可将你声誉的任何部分托付于他。
in provincia vero ipsa si quem es nactus qui in tuam familiaritatem penitus intrarit, qui nobis ante fuerit ignotus, huic quantum credendum sit vide, non quin possint multi esse provinciales viri boni,4 sed hoc sperare licet, iudicare periculosum est. multis enim simulationum involucris tegitur et quasi velis quibusdam obtenditur unius cuiusque natura; frons, oculi, vultus persaepe mentiuntur, oratio vero saepissime. quam ob rem qui potes reperire ex eo genere hominum qui pecuniae cupiditate adducti careant iis rebus omnibus a quibus nos divulsi esse non possumus, te autem, alienum hominem, ament ex animo ac non sui commodi causa simulent? mihi quidem permagnum videtur, praesertim si idem homines privatum non fere quemquam, praetores semper omnis amant quo ex genere si quem forte tui cognosti amantiorem (fieri enim potuit) quam temporis, hunc vero ad tuum numerum libenter ascribito; sin autem id non perspicies, nullum genus erit in familiaritate cavendum magis, propterea quod et omnis vias pecuniae norunt et omnia pecuniae causa faciunt et quicum victuri non sunt5 eius existimationi consulere non curant.
至于在行省本地,假若你结识了深入进入你私交圈子、而此前为我们所不知之人,务须审慎考量对此人应当予以多大程度的信任;这倒并非说行省居民中不可能有许多善人,而是说抱有此种指望尚可,若遽下断语则极具危险。因为每个人的天性皆被重重虚伪的伪装所遮蔽,如同被某些帘幕所掩映;前额、双眼、面容极为频繁地作伪,而言辞则最为频繁。正因如此,在那类因贪财而背井离乡、舍弃我们所不可割舍之一切事物的人群之中,你怎能寻得真心实意爱戴你这个外乡人、而非为了自身利益虚情假意之人?在我看来这委实极为罕见,尤其是鉴于这些人几乎从不爱戴任何无官职之平民,却总是爱戴每一位长官。在这类人中,你若偶然结识了某位爱重你本人(因为确有可能发生)甚于爱重时势之人,自可欣然将其列入你的圈子;但你若未能看明这一点,则在私人交往中绝无哪类人比他们更需提防,因为他们不仅通晓攫取钱财的一切门道,为钱财而不择手段,而且对于不与其共度余生之人的声誉,他们根本不屑于顾念。
- 1.1.12horum non modo facta sed etiam dicta omnia praestanda nobis sunt
句首由关系代词引导的从句 quos vero... voluisti, qui... solent 在此被属格指示代名词 horum 所复指,并由表示义务与必然性的动形容词结构 praestanda nobis sunt 所统辖,其中 nobis 为施事者与格。此句采用了前置先行句后由属格代词重新统摄的倒装结构。
- 1.1.12nam ut quisque est vir optimus, ita difficillime esse alios improbos suspicatur
此处使用了 ut quisque + 最高级, ita + 最高级 的相关结构,表比例关系,意为“越是……就越……”。在此句中意为“一个人越是善良优秀,就越难怀疑他人品行不端”。
- 1.1.13accensus sit eo numero quo eum maiores nostri esse voluerunt
短语 eo numero ... quo 为表示身份等级或类别的表语性夺格(ablative of category/rank),指侍从官所应当处于的地位与序列,意为“让侍从官安于先祖期望其身处的品级地位之中”。
- 1.1.15non quin possint multi esse provinciales viri boni
短语 non quin + 虚拟式 相当于 non quod non,为用于排除潜在异议的习惯用法,意为“倒并非说……不”。在此句中意为“倒并非说行省居民中不可能有许多善人”,并与后文的 sed hoc sperare licet, iudicare periculosum est 形成对比。
- 1.1.15quicum victuri non sunt
quicum 是关系代词夺格带介词的古体形式,相当于 quocum(“与谁一起”)。其先行词为后置的指示代词 eius。victuri 为动词 vivo 的将来分词,整句意为“对于不打算与其共度余生之人的(声誉)”。
