- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.humanitext-lat1:69-75
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗以雕塑和绘画的历史发展为喻,阐明了加图在演说术走向完美之历程中的早期定位,并考述了罗马早期诗人的年代序列。
ornari orationem Graeci putant, si verborum immutationibus utantur, quos appellant tro/pous, et sententiarum orationisque formis, quae vocant sxh/mata: non veri simile est quam sit in utroque genere et creber et distinctus Cato. nec vero ignoro nondum esse satis politum hunc oratorem et quaerendum esse aliquid perfectius; quippe cum ita sit ad nostrorum temporum rationem vetus,ut nullius scriptum exstet dignum quidem lectione quod sit antiquius. Sed maiore honore in omnibus artibus quam in hac una arte dicendi versatur antiquitas. quis enim eorum qui haec minora animadvertunt non intellegit Canachi signaiora esse quam ut imitentur veritatem;1 Calamidis dura illa quidem, sed tamen molliora quam Canachi; nondum Myronis satis ad veritatem adducta, iam tamen quae non dubites pulchra dicere; pulchriora etiam Polycliti et iam plane perfecta, ut mihi quidem videri solent? Similis in pictura ratio est; in qua Zeuxim et Polygnotum et Timanthem et eorum, qui non sunt usi plus quam quattuor coloribus, formas et liniamenta laudamus; at in Aetione Nicomacho Protogene Apelle iam perfecta sunt omnia. et nescio an reliquis in rebus omnibus idem eveniat:2 nihil est enim simul et inventum et perfectum; nec dubitari debet quin fuerint ante Homerum poetae, quod ex eis carminibus intellegi potest, quae apud illum et in Phaeacum et in procorum epulis canuntur. Quid, nostri veteres versus ubi sunt? "quos olim Fauni vatesque canebant, cum neque Musarum scopulos.... nec doctis dictis studiosus quisquam erat ante hunc" ait ipse de se nec mentitur in gloriando: sic enim sese res habet. Nam et Odyssia Latina est sic tamquam opus aliquod Daedali et Livianae fabulae non satis dignae quae iterum legantur.
希腊人认为,如果演说者运用词义的转换(他们称之为转义修辞),以及思想和语言的形式(他们称之为修辞格),演说就能得到润饰;加图在这两种门类中是多么丰富且卓越,简直令人难以置信。我确实并非不知道这位演说家尚未得到充分的修饰,人们应当寻求某种更为完美之物;因为按照我们时代的标准,他是如此古老,以至于没有比他更古老且值得一读的著作流传下来。然而,在一切技艺中,古老性所受到的尊崇都远甚于演说这一门单独的技艺。因为在那些注意这些幽微之处的人中,谁不明白卡那库斯的雕像过于僵硬,以致无法摹仿真实;卡拉米斯的雕像虽然确实坚硬,但比卡那库斯的要柔和些;米隆的雕像尚未充分逼近真实,然而你已毫不犹豫地称之为优美;而波吕克莱托斯的雕像甚至更为优美,而且在我看来通常已然全然完美?在绘画中也有类似的道理;在其中,我们称赞宙克西斯、波吕格诺托斯、蒂曼忒斯以及那些使用不超过四种颜色之人的造型与线条;但在埃提翁、尼科马库斯、普罗托格内斯、阿佩莱斯那里,一切都已臻于完美。而且我倾向于认为,在其余一切事物中也是如此:因为没有任何事物是在被发明的同时就达到完美的;荷马之前就有诗人的存在也是不容置疑的,这从他史诗中在费埃克斯人与求婚者的宴席上所歌唱的那些诗歌便可领会。怎么,我们古老的诗句又在何处呢? “往昔法乌努斯与预言诗人们所歌唱的, 那时既没有〔人攀登〕缪斯们的崖石…… 在这位男子之前,也没有任何人潜心于博学的诗篇”,他自己如是评价自己,而且在自夸中并未说谎:因为事实确是如此。因为拉丁语的《奥德赛》就像代达罗斯的某件作品,而李维乌斯的戏剧也不够值得人们去重读一遍。
atqui hic Livius [qui] primus fabulam C. Claudio Caeci filio et M. Tuditano consulibus docuit anno ipso ante quam natus est Ennius, post Romam conditam autem quartodecimo et quingentensimo, ut hic ait, quem nos sequimur. Est enim inter scriptores de numero annorum controversia. Accius autem a Q. Maximo quintum consule captum Tarento scripsit Livium annis xxx post quam eum fabulam docuisse et Atticus scribit et nos in antiquis commentariis invenimus, docuisse autem fabulam annis post xi C. Cornelio Q. Minucio consulibus ludis Iuventatis, quos Salinator Senensi proelio voverat. In quo tantus error Acci fuit, ut his consulibus xl annos natus Ennius fuerit:3 quoi si aequalis fuerit Livius, minor fuit aliquanto is, qui primus fabulam dedit, quam ei, qui multas docuerant ante hos consules, et Plautus et Naevius.
然而正是这位李维乌斯,在盲人卡埃库斯之子盖乌斯·克劳狄乌斯与马尔库斯·图迪塔努斯担任执政官之年,正是恩尼乌斯出生前的一年,也是罗马建城后第五百一十四年——正如我们所依从的这位作者所言——首次排演了戏剧。因为关于年数,著述家之间尚存争议。但是阿克基乌斯写道,李维乌斯是被第五次担任执政官的昆图斯·马克西穆斯从塔兰托俘虏的,这比阿提库斯所写以及我们在古代记录中查明他排演戏剧的时间晚了三十年;而阿克基乌斯又说李维乌斯是在十一年之后、盖乌斯·科尔内利乌斯与昆图斯·米努基乌斯担任执政官之年,在萨利纳托尔于塞纳之战中许愿举办的青年女神竞技节上排演了戏剧。在这件事上阿克基乌斯的错误是如此之大,以至于到了这些执政官任职之年,恩尼乌斯已经四十岁了:如果李维乌斯与他同龄,那么这位首先创作戏剧的人,反倒要比在这些执政官之前就已经排演了多部戏剧的普劳图斯与奈维乌斯年轻许多了。
haec si minus apta videntur huic sermoni, Brute, Attico adsigna, qui me inflammavit studio inlustrium hominum aetates et tempora persequendi. Ego vero, inquit Brutus, et delector ista quasi notatione temporum et ad id quod instituisti, oratorum genera distinguere aetatibus, istam diligentiam esse accommodatam puto.4
布鲁图斯,如果这些考证在此番谈话中显得不太贴切,请把它归咎于阿提库斯,是他激起了我追寻杰出人物时代与年岁的热忱。 布鲁图斯说:确实,我不仅为你那种可谓对年代的考记感到愉悦,而且对于你所着手的事情——按时代来划分演说家的类别——我认为这一周密性也是非常适宜的。
recte, inquam, Brute, intellegis. Atque utinam exstarent illa carmina, quae multis saeculis ante suam aetatem in epulis esse cantitata a singulis convivis de clarorum virorum laudibus in Originibus scriptum reliquit Cato! Tamen illius, quem in vatibus et Faunis adnumerat Ennius, bellum Punicum quasi Myronis opus delectat.
我说:布鲁图斯,你理解得很对。但愿那些诗歌如今依然留存该多好啊!加图在其《原初史》中记载,在他那个时代之前的许多世纪里,宴席上曾由各位宾客反复吟唱赞美著名人物的那些诗歌!然而,被恩尼乌斯列入预言诗人和法乌努斯之列的那位作者的《布匿战争》,仍能如米隆的作品一般给我们带来愉悦。
- 69signaiora esse quam ut imitentur veritatem
该处抄本文字有讹误(通常校订补足为 signa rigidiora),但其句法为比较级+quam ut+虚拟式(imitentur),表示不成比例或过度的结果,即“过于僵硬以至于无法摹仿真实”。
- 69nescio an reliquis in rebus omnibus idem eveniat
成语性结构 nescio an 后接虚拟式(eveniat),表达委婉的肯定推测,意为“我倾向于认为……是一样的”或“或许同样的情况也发生于……”。
- 73In quo tantus error Acci fuit, ut his consulibus xl annos natus Ennius fuerit
与 tantus 相应的由 ut 引导的结果从句。从句动词 fuerit 采用虚拟式完成时,用于强调过去已确定的历史事实结果,而非单纯的未完成状态。
- 74istam diligentiam esse accommodatam puto
作为 puto 宾语的“宾格加不定式”结构(istam diligentiam esse accommodatam)。介词短语 ad id quod instituisti 修饰 accommodatam,而不定式短语 oratorum genera distinguere aetatibus 则作为同位语说明 id 的具体内容。
