- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.humanitext-lat1:76-82
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗在探讨奈维乌斯与恩尼乌斯的关系后,系统回顾了加图同代及后辈的罗马演说家谱系,重点评价了首开正统修辞技艺先河的加尔巴。
sit Ennius sane,1 ut est certe, perfectior; qui si illum, ut simulat, contemneret, non omnia bella persequens primum illud Punicum acerrimum bellum reliquisset. Sed ipse dicit cur id faciat. 'Scripsere,' inquit, 'alii rem vorsibus'—et luculente quidem scripserunt, etiam si minus quam tu polite. Nec vero tibi aliter videri debet, qui a Naevio vel sumpsisti multa,2 si fateris, vel, si negas, surripuisti.
姑且承认恩尼乌斯确如事实那般更为完备;但他若真如自己装出的那样轻视对方,就不至于在追述一切战争时,唯独略过那场最激烈的第一次布匿战争了。然而他自己说明了为何如此做。“其他人,”他说,“已用诗句写就此事”——而且确实写得极为精彩,纵然不及你那般雅致。事实上,对于你而言本不应作他想,因为如果你坦承,便是从奈维乌斯那里借用了许多,如果你否认,便是暗中抄袭了许多。
cum hoc Catone grandiores natu fuerunt C. Flaminius C. Varro Q. Maximus Q. Metellus P. Lentulus P. Crassus, qui cum superiore Africano consul fuit. Ipsum Scipionem accepimus non infantem fuisse. Filius quidem eius, is qui hunc minorem Scipionem a Paullo adoptavit, si corpore valuisset, in primis habitus esset disertus; indicant cum oratiunculae tum historia quaedam Graeca scripta dulcissime.
与这位加图同处一世但年纪更长的人,有盖乌斯·弗拉米尼乌斯、盖乌斯·瓦罗、昆图斯·马克西穆斯、昆图斯·梅特路斯、普布利乌斯·伦图卢斯,以及曾与大阿非利加努斯共同担任执政官的普布利乌斯·克拉苏。我们得知,西庇阿本人也绝非拙于言辞之人。他的儿子,即从保卢斯那里收养这位小西庇阿的人,倘若身体强健,本会被视为极其善辩之人;这不仅由其简短演说所证明,也由其一部以极优美笔触撰写的希腊文历史著作所证明。
numeroque eodem fuit Sex. Aelius, iuris quidem civilis omnium peritissumus, sed etiam ad dicendum paratus. De minoribus autem C. Sulpicius Gallus, qui maxime omnium nobilium Graecis litteris studuit; isque et oratorum in numero est habitus et fuit reliquis rebus ornatus atque elegans. Iam enim erat unctior quaedam splendidiorque consuetudo loquendi. Nam hoc praetore ludos Apollini faciente cum Thyesten fabulam docuisset,3 Q. Marcio Cn. Servilio consulibus mortem obiit Ennius.
同列的还有塞克斯图斯·埃利乌斯,在民法方面他是所有人中最精熟的,但对于演说也做好了准备。在年纪较轻的人中,则有盖乌斯·苏尔皮基乌斯·加卢斯,他在一切贵族中最热心研习希腊文学;他既被列于演说家之列,在其他方面也修养高雅且富于风度。因为当时说话的风尚已经更为圆润、更为绚烂了。事实上,正是在此人担任裁判官并为阿波罗举办竞技节之际,恩尼乌斯在上演了悲剧《堤厄斯忒斯》之后,于昆图斯·马尔基乌斯与格奈乌斯·塞尔维利乌斯担任执政官之年离世。
erat isdem temporibus Ti. Gracchus P. F., qui bis consul et censor fuit, cuius est oratio Graeca apud Rhodios; quem civem cum gravem tum etiam eloquentem constat fuisse. P. etiam Scipionem Nasicam, qui est Corculum appellatus, qui item bis consul et censor fuit, habitum eloquentem aiunt, illius qui sacra acceperit filium; dicunt etiam L. Lentulum, qui cum C. Figulo consul fuit. Q. Nobiliorem M. F. iam patrio instituto deditum studio litterarum—qui etiam Q. Ennium, qui cum patre eius in Aetolia militaverat, civitate donavit, cum triumvir coloniam deduxisset— et T. Annium Luscum huius Q. Fulvi conlegam non indisertum dicunt fuisse; atque etiam L. Paullus Africani pater personam principis civis facile dicendo tuebatur. Et vero etiam tum Catone vivo, qui annos quinque et octoginta natus excessit e vita, cum quidem eo ipso anno contra Ser. Galbam ad populum summa contentione dixisset, quam etiam orationem scriptam reliquit—
在同一时代,还有普布利乌斯之子提贝里乌斯·格拉古,他曾两次担任执政官和监察官,留有一篇在罗得岛人面前发表的希腊语演说;人们公认他不仅是一位持重庄严的公民,而且是一位雄辩家。人们还说,被称为科尔库卢姆的普布利乌斯·西庇阿·纳西卡——他同样曾两次担任执政官和监察官,是迎奉圣物的那位人物的儿子——也被视为雄辩之士;人们对曾与盖乌斯·菲古卢斯共任执政官的卢基乌斯·伦图卢斯也作如是说。人们还说,已遵循父辈成规致力于文学研习的马尔库斯之子昆图斯·诺比利奥尔——他在担任三人专员建立殖民地时,还将公民权授予了曾与其父一同在埃托利亚服役的昆图斯·恩尼乌斯——以及这位昆图斯·富尔维乌斯的同僚提图斯·安尼乌斯·卢斯库斯,并非不善辞令;此外,阿非利加努斯的父亲卢基乌斯·保卢斯也凭着演说轻松维系了首要公民的身份。不仅如此,在八十五岁离世的加图尚在人世之时——他恰在那一年还以极大的激愤在民众面前发表演说弹劾塞尔维乌斯·加尔巴,甚至将该演说以文字形式留存后世——
sed vivo Catone minores natu multi uno tempore oratores floruerunt. Nam et A. Albinus, is qui Graece scripsit historiam, qui consul cum L. Lucullo fuit, et litteratus et disertus fuit; et tenuit cum hoc locum quendam etiam Ser. Fulvius et una Ser. Fabius Pictor et iuris et litterarum et antiquitatis bene peritus; Quintusque Fabius Labeo fuit ornatus isdem fere laudibus. Nam Q. Metellus, is cuius quattuor filii consulares fuerunt, in primis est habitus eloquens, qui pro L. Cotta dixit accusante Africano; cuius et aliae sunt orationes et contra Ti. Gracchum exposita est in C. Fanni annalibus.
然而在加图在世时,同一时期有许多较年轻的演说家崭露头角。事实上,曾用希腊文撰写历史、并与卢基乌斯·卢库鲁斯共任执政官的奥卢斯·阿尔比努斯,既富于文采又长于辞令;与他并驾齐驱占有一席之地的还有塞尔维乌斯·富尔维乌斯,以及精通法律、文学与古代掌故的塞尔维乌斯·法比乌斯·皮克托尔;昆图斯·法比乌斯·拉贝奥也享有几乎相同的赞誉。而拥有四位执政官儿子的昆图斯·梅特路斯,在阿非利加努斯提出指控时曾为卢基乌斯·科塔辩护,更被视为极度雄辩;他的其他演说亦有流传,针对提贝里乌斯·格拉古的演说则被记述在盖乌斯·凡尼乌斯的编年史中。
tum ipse L. Cotta est veterator habitus;—sed C. Laelius et P. Africanus in primis eloquentes, quorum exstant orationes, ex quibus existimari de ingeniis oratorum potest. Sed inter hos aetate paulum his antecedens sine controversia Ser. Galba eloquentia praestitit; et nimirum is princeps ex Latinis illa oratorum propria et quasi legitima opera tractavit, ut egrederetur a proposito ornandi causa,4 ut delectaret animos, ut permoveret, ut augeret rem, ut miserationibus, ut communibus locis uteretur. Sed nescio quo modo huius, quem constat eloquentia praestitisse, exiliores orationes sunt et redolentes magis antiquitatem quam aut Laeli aut Scipionis aut etiam ipsius Catonis, itaque exaruerunt, vix iam ut appareant.
那时卢基乌斯·科塔本人被视为老练狡黠之人;——但盖乌斯·莱利乌斯与普布利乌斯·阿非利加努斯则极度雄辩,留有演说流传至今,人们可据此评判这些演说家的才华。然而在这些人中,年龄稍长于他们的塞尔维乌斯·加尔巴毫无争议地在雄辩上胜过众人;毫无疑问,他是拉丁人中第一个运用演说家特有的、宛如正统的技艺之人:为了润饰而脱离本题展开旁逸、愉悦心灵、深切打动听众、铺陈渲染事物,以及运用激发同情之法与普遍议题。然而不知何故,这位公认雄辩过人的演说家,其演说比起莱利乌斯、西庇阿乃至加图本人的演说更为枯瘦,更带有古旧的气味,因而已经衰朽枯竭,如今几乎难觅踪迹了。
- 76sit Ennius sane
让步虚拟语气(sit)与副词 sane 的连用,表示假定让步(“姑且承认恩尼乌斯更为完备”)。插入语 ut est certe(“确如事实那般”)肯定了其真实性,但作者随即借由非真实条件句(qui si illum... contemneret... non... reliquisset)揭露恩尼乌斯假装鄙视奈维乌斯的虚伪。
- 76qui a Naevio vel sumpsisti multa
转向修辞(apostrophe),由前文对恩尼乌斯的第三人称客观叙述转为直接对恩尼乌斯的第二人称呼告。承接主句中的 tibi(“对你而言”),关系代词 qui 引导的关系从句的谓语动词取第二人称完成时(sumpsisti 与 surripuisti)。
- 78Thyesten fabulam docuisset
惯用习语 docere fabulam(仿照希腊语 διδάσκειν δρᾶμα,字面意为“教演员排戏”,引申为“上演戏剧”)的过去完成时虚拟语气。它与前置的独立夺格(hoc praetore ludos Apollini faciente)相叠合,确立了恩尼乌斯去世年代的复合时序框架。
- 82ut egrederetur a proposito ornandi causa
说明性/同位语性 ut 从句序列(ut egrederetur... ut delectaret... ut permoveret... ut augeret... ut... uteretur)的开头,用于具体阐明前置名词短语 illa oratorum propria et quasi legitima opera(“演说家特有的、宛如正统的技艺”)的具体内容,全部动词均采用未完成过去时虚拟语气。
