- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.humanitext-lat1:61-68
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗评价了大加图的演说与史学著作,将其与吕西亚斯相提并论,并批评当时罗马的阿提卡主义者推崇希腊式的简朴却全然忽视加图。
hunc igitur Cethegum consecutus est aetate Cato, qui annis ix post eum fuit consul. Eum nos ut perveterem habemus, qui L. Marcio M'. Manilio consulibus mortuus est, annis lxxxvi ipsis ante me consulem. nec vero habeo quemquam antiquiorem, cuius quidem scripta proferenda putem, nisi quem Appi Caeci oratio haec ipsa de Pyrrho et non nullae mortuorum laudationes forte delectant.1
在年纪上继这位塞特古斯之后的是加图,他在塞特古斯之后九年担任执政官。我们把他看作非常古老的人,而他是在卢基乌斯·马尔基乌斯与马尼乌斯·马尼利乌斯担任执政官之年去世的,正好是在我担任执政官之前八十六年。除此以外,我确实找不到任何更古老的人,其著作是我认为应当推介出来的,除非有人碰巧喜欢阿皮乌斯·卡埃库斯那篇关于皮洛士的演说以及若干逝者的悼词。
et hercules eae quidem exstant: ipsae enim familiae sua quasi ornamenta ac monumenta servabant et ad usum, si quis eiusdem generis occidisset, et ad memoriam laudum domesticarum et ad inlustrandam nobilitatem suam. Quamquam his laudationibus historia rerum nostrarum est facta mendosior. Multa enim scripta sunt in eis quae facta non sunt: falsi triumphi, plures consulatus, genera etiam falsa et ad plebem transitiones, cum homines humiliores in alienum eiusdem nominis infunderentur genus; ut si ego me a M'. Tullio esse dicerem, qui patricius cum Servio Sulpicio consul anno x post exactos reges fuit.
凭赫拉克勒斯起誓,那些悼词确实留存了下来:因为各个家族都把它们作为自己的装饰和纪念物保存着,既为了同一宗族的某人去世时备用,又为了铭记家族的功勋,并彰显他们自己的贵族身份。尽管因着这些悼词,我国的历史变得更加错误百出。因为其中写了许多未曾发生过的事:虚假的凯旋式、多报的执政官职位、虚假的族系,以及较卑微的人混入同名的其他家族中向平民阶层的转移;正如我若声称自己是马尼乌斯·图利乌斯的后裔一样——那位马尼乌斯在驱逐国王后第十年曾与塞尔维乌斯·苏尔皮基乌斯共同担任贵族执政官。
catonis autem orationes non minus multae fere sunt quam Attici Lysiae, cuius arbitror plurimas esse—est enim Atticus, quoniam certe Athenis est et natus et mortuus et functus omni civium munere, quamquam Timaeus eum quasi Licinia et Mucia lege repetit Syracusas2—et quodam modo est non nulla in eis etiam inter ipsos similitudo. Acuti sunt, elegantes faceti breves; sed ille Graecus ab omni laude felicior. habet enim certos sui studiosos, qui non tam habitus corporis opimos quam gracilitates consectentur, quos, valetudo modo bona sit,3 tenuitas ipsa delectat—quamquam in Lysia sunt saepe etiam lacerti, sic uti fieri nihil possit valentius; verum est certe genere toto strigosior—, sed habet tamen suos laudatores, qui hac ipsa eius subtilitate admodum gaudeant.
至于加图的演说,数量上几乎不亚于阿提卡的吕西亚斯,我认为吕西亚斯的演说是最多的——吕西亚斯确实是阿提卡人,因为他无疑是在雅典出生、死亡并履行了公民的一切职责,尽管蒂迈欧仿佛引用《利基尼乌斯与穆基乌斯法》那样试图把他索回叙拉古——在某种程度上,他们两人的演说之间也存在着不少相似之处。他们都很敏锐、文雅、风趣、简练;但那位希腊人在普遍的赞誉上更为幸运。因为他拥有特定的狂热追求者,他们不那么看重丰腴的体态,反而追求苗条,只要身体健康,这种瘦削本身就令他们愉悦——尽管吕西亚斯的作品中往往也有肌肉线条,以至于不可能更加强健;但就整体类型而言,他确实较为消瘦——然而他依然有自己的赞赏者,十分喜爱他这种质朴简明。
catonem vero quis nostrorum oratorum, qui quidem nunc sunt, legit? aut quis novit omnino? At quem virum, di boni! mitto civem aut senatorem aut imperatorem; oratorem enim hoc loco quaerimus: quis illo gravior in laudando? acerbior in vituperando? in sententiis argutior? in docendo edisserendoque subtilior? Refertae sunt orationes amplius centum quinquaginta, quas quidem adhuc invenerim et legerim,4 et verbis et rebus inlustribus. Licet ex his eligant ea quae notatione et laude digna sint: omnes oratoriae virtutes in eis reperientur.
可是,在我们今天的演说家中,又有谁在阅读加图呢?或者说,到底有谁了解他?天哪,那是多么卓越的一个人!我暂且不提他作为公民、元老或统帅的身份;因为我们此刻探寻的是演说家:在称赞时谁比他更庄重?在谴责时谁比他更辛辣?在警句中谁比他更精辟?在论导与阐释时谁比他更精密?我迄今找到并阅读过的演说已超过一百五十篇,其中充溢着辉煌的词句与内容。尽可以从中挑选那些值得注意与赞扬之处:所有演说的美德都能在其中找到。
iam vero Origines eius quem florem aut quod lumen eloquentiae non habent? Amatores huic desunt, sicuti multis iam ante saeculis et Philisto Syracusio et ipsi Thucydidi. Nam ut horum concisis sententiis, interdum etiam non satis [autem] apertis cum brevitate tum nimio acumine, officit Theopompus elatione atque altitudine orationis suae (quod idem Lysiae Demosthenes) sic Catonis luminibus obstruxit haec posteriorum quasi exaggerata altius oratio.
再说,他的《原初史》又缺少什么雄辩的精华与光芒呢?他缺少的只是爱好者,正如许多个世纪之前叙拉古的菲利斯图斯与修昔底德本人一样。因为正如提奥彭普斯以其演说的高旷与宏阔掩盖了他们简练的警句——这些警句有时由于简短以及过分的锐利而不够显明(德摩斯梯尼对吕西亚斯也是如此)——后世之人那仿佛堆叠得更高的言辞,也同样遮蔽了加图的光芒。
sed ea in nostris inscitia est, quod hi ipsi, qui in Graecis antiquitate delectantur eaque subtilitate, quam Atticam appellant, hanc in Catone ne noverunt quidem. Hyperidae volunt esse et Lysiae. Laudo.
然而我们国人的无知之处在于:那些在希腊人那里欣赏其古雅以及被称为阿提卡式的质朴之人,在加图身上甚至完全不知道这一特质。他们想成为于佩里德斯和吕西亚斯。对此我赞成。
sed cur nolunt Catones? Attico genere dicendi se gaudere dicunt. Sapienter id quidem; atque utinam imitarentur, nec ossa solum sed etiam sanguinem! Gratum est tamen quod volunt.—Cur igitur Lysias et Hyperides amatur, cum penitus ignoretur Cato? Antiquior est huius sermo et quaedam horridiora verba. Ita enim tum loquebantur. Id muta, quod tum ille non potuit, et adde numeros et ut aptior sit oratio, ipsa verba compone et quasi coagmenta, quod ne Graeci quidem veteres factitaverunt: iam neminem antepones Catoni.
但他们为什么不想成为加图呢?他们说自己喜欢阿提卡式的演说风格。这确实很明智;然而但愿他们不仅模仿骨骼,更能模仿血肉!不过,他们有此意愿仍是一件令人欣慰的事。——那么,为什么吕西亚斯和于佩里德斯受人爱戴,而加图却完全被忽视呢?他的语言更为古朴,某些词句更为粗糙。因为当时人们就是那样说话的。改掉他当时无法做到的这一点,加上节奏,为了使演说更为妥帖,将字词本身加以编排并连接粘合起来——这甚至是古代希腊人都不常做的——那么你就不会将任何人置于加图之上了。
- 61nisi quem Appi Caeci oratio haec ipsa de Pyrrho et non nullae mortuorum laudationes forte delectant
在连词 nisi 引导的从句中,quem 是不定代名词(紧随 si / nisi / ne / num 之后的 quis),作动词 delectant 的宾格直接宾语,主语为 oratio ... et ... laudationes。整个从句表示限制性例外:“除非阿皮乌斯·卡埃库斯的演说以及若干悼词碰巧令某人愉悦”。
- 63quasi Licinia et Mucia lege repetit Syracusas
以 quasi 搭配夺格短语 Licinia et Mucia lege 及动词 repetit 构成的比喻句。此处借用了公元前95年的《利基尼乌斯与穆基乌斯法》(该法惩治非法冒充罗马公民者并将其遣返原籍),诙谐地将历史学家蒂迈欧把吕西亚斯归为叙拉古人的做法比作依法将外邦人追索遣返原籍。
- 63valetudo modo bona sit
由连词 modo(意为“只要……”)引导的限制性条件从句,接现在时虚拟式 sit(用法同 dummodo),表示“只要健康状况良好”的保留条件。
- 65quas quidem adhuc invenerim et legerim
修饰先行词 orationes amplius centum quinquaginta 的限制性关系从句。完成时虚拟式 invenerim 和 legerim 带有委婉陈述或限定范围的语气,即“就我迄今所能找到并读过的而言”。
