← 西塞罗

布鲁图斯

§54-60

早期罗马雄辩家与塞特古斯的首度确证

西塞罗通过罗马早期的历史事迹推测了瓦莱里乌斯、阿皮乌斯·克劳狄乌斯及库里乌斯等人的演说才能,并指出根据恩尼乌斯的确凿文献记录,塞特古斯是首位被明确确认为雄辩家的罗马人。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§54

​videmus item paucis annis post reges exactos, cum plebes prope ripam Anionis ad tertium miliarium consedisset eumque montem, qui Sacer appellatus est, occupavisset, M. Valerium dictatorem dicendo sedavisse discordias eique ob eam rem honores amplissimos habitos et eum primum ob eam ipsam causam Maximum esse appellatum. Ne L. Valerium quidem Potitum arbitror non aliquid potuisse dicendo,1 qui post decemviralem invidiam plebem in patres incitatam legibus et contionibus suis mitigaverit.

同样,我们看到在驱逐国王数年之后,当平民在阿尼奥河畔近三英里处驻扎并占领了被称为“圣山”的那座山峰时,独裁官马尔库斯·瓦莱里乌斯凭借演说平息了纷争,为此人们授予他极高的荣誉,且正因这一缘故他首度被称为“马克西穆斯”。我认为卢基乌斯·瓦莱里乌斯·波蒂图斯凭借演说也并非毫无作为,他在十人委员会招致众怒之后,通过自己的法令与集会演说平息了激愤反抗贵族的平民。

§55

​possumus Appium Claudium suspicari disertum, quia senatum iamiam inclinatum a Pyrrhi pace revocaverit; possumus C. Fabricium, quia sit ad Pyrrhum de captivis recuperandis missus orator; Ti. Coruncanium, quod ex pontificum commentariis longe plurimum ingenio valuisse videatur; M'. Curium, quod is tribunus plebis interrege Appio Caeco diserto homine comitia contra leges habente, cum de plebe consulem non accipiebat, patres ante auctores fieri coegerit:2 quod fuit permagnum nondum lege Maenia lata.

我们可以推测阿皮乌斯·克劳狄乌斯善于辞令,因为他把几乎就要屈服的元老院从与皮洛士的媾和中挽回;我们可以推测盖乌斯·法布里基乌斯亦是如此,因为他作为使者被派往皮洛士处赎回俘虏;提贝里乌斯·科伦卡尼乌斯也是如此,因为从大祭司的纪事录看来他在才智上显然最为出众;马尼乌斯·库里乌斯也是如此,因为当他担任平民护民官时,摄政官阿皮乌斯·卡埃库斯——一个善于辞令的人——违背法律主持公民大会且不接纳平民出身的执政官候选人,库里乌斯强令贵族事先给予批准:在迈尼乌斯法尚未通过的当时,这是一件极其重大的壮举。

§56

​licet aliquid etiam de M. Popili ingenio suspicari, qui cum consul esset eodemque tempore sacrificium publicum cum laena faceret, quod erat flamen Carmentalis, plebei contra patres concitatione et seditione nuntiata, ut erat laena amictus ita venit in contionem seditionemque cum auctoritate tum oratione sedavit. Sed eos oratores habitos esse aut omnino tum ullum eloquentiae praemium fuisse nihil sane mihi legisse videor: tantum modo coniectura ducor ad suspicandum.

对于马尔库斯·波皮利乌斯的才干也可以做若干推测:当他担任执政官、同时因身为卡尔门塔的祭司而身披长袍进行国家祭典时,听闻平民反抗贵族的骚动与叛乱,便保持着身穿长袍的原样赶赴公民集会,凭借威望与演说平息了叛乱。然而对于他们曾被视为演说家,或者当时对雄辩术有任何奖赏,我似乎未曾读到任何确切记载;我只是完全凭借推测而做出设想。

§57

​dicitur etiam C. Flaminius, is qui tribunus plebis legem de agro Gallico et Piceno viritim dividundo tulerit, qui consul apud Trasumennum sit interfectus, ad populum valuisse dicendo. Q. etiam Maximus Verrucosus orator habitus est temporibus illis et Q. Metellus, is qui bello Punico secundo cum L. Veturio Philone consul fuit. quem vero exstet et de quo sit memoriae proditum eloquentem fuisse et ita esse habitum, primus est M. Cornelius Cethegus,3 cuius eloquentiae est auctor et idoneus quidem mea sententia Q. Ennius, praesertim cum et ipse eum audiverit et scribat de mortuo: ex quo nulla suspicio est amicitiae causa esse mentitum.

还有那位在担任平民护民官时提出逐人分配高卢与皮凯努姆土地之法案、并作为执政官阵亡于特拉西梅诺湖畔的盖乌斯·弗拉米尼乌斯,据说对民众也具有演说的力量。在那个时代,昆图斯·马克西穆斯·维鲁科苏斯也被视为演说家,还有在第二次布匿战争中与卢基乌斯·韦图里乌斯·菲洛共同担任执政官的昆图斯·梅特路斯。然而,在现存文献中有记载且作为记忆流传下来被认为具有雄辩才能并被如此看待的第一人,则是马尔库斯·科尔内利乌斯·塞特古斯。关于他的雄辩才能,依我之见,昆图斯·恩尼乌斯是一位合格的证明人,尤其是因为恩尼乌斯亲自聆听过他,且是在他去世后写下的:因此完全没有理由怀疑他是因私交而弄虚作假。

§58

​est igitur sic apud illum in nono ut opinor annali: "additur orator Cornelius suaviloquenti ore Cethegus Marcus Tuditano conlega Marci filius—" et oratorem appellat et suaviloquentiam tribuit, quae nunc quidem non tam est in plerisque (latrant enim iam quidam oratores, non loquuntur), sed est ea laus eloquentiae certe maxima— "is dictust ollis popularibus olim, qui tum vivebant homines atque aevum agitabant, flos delibatus populi—" probe vero; ​ut enim hominis decus ingenium, sic ingeni ipsius lumen est eloquentia, qua virum excellentem praeclare tum illi homines florem populi esse dixerunt— "Suadaeque medulla." Πειθὼ quam vocant Graeci, cuius effector est orator, hanc Suadam appellavit Ennius4 [eius autem Cethegum medullam fuisse vult], ut, quam deam in Pericli labris scripsit Eupolis sessitavisse, huius hic medullam nostrum oratorem fuisse dixerit.

因此,依我推测是在恩尼乌斯的《编年史》第九卷中,有这样的话: “随后加入了演说家科尔内利乌斯,有着悦耳口才的 塞特古斯·马尔库斯,图迪塔努斯的同僚, 马尔库斯之子——”他既称之为演说家,又赋予他悦耳的辞令,这种品质如今在多数人身上确实已不多见(因为今天的某些演说家是在犬吠,而不是在说话),但这确实是雄辩术至高无上的荣耀: “他曾被当时的那些同胞, 即那时活着并度过岁月的人们,称为民众的菁华——”确实精辟;因为正如才智是人的荣耀,才智本身的光芒则是雄辩,因着这雄辩,那时的人们卓越地称这位杰出人物为民众的鲜花: “以及说服的骨髓。” 希腊人所称的“珀伊托”,演说家是其造就者,恩尼乌斯称之为“苏阿达(说服)”;以至于欧波利斯曾写道常驻在伯里克利唇上的那位女神,诗人在此声称我们这位演说家就是她的骨髓。

§60

​at hic Cethegus consul cum P. Tuditano fuit bello Punico secundo quaestorque his consulibus M. Cato modo plane annis CXL ante me consulem; et id ipsum nisi unius esset Enni testimonio cognitum, hunc vetustas, ut alios fortasse multos, oblivione obruisset. Illius autem aetatis qui sermo fuerit ex Naevianis scriptis intellegi potest. His enim consulibus, ut in veteribus commentariis scriptum est, Naevius est mortuus; quamquam Varro noster diligentissimus investigator antiquitatis putat in hoc erratum vitamque Naevi producit longius. Nam Plautus P. Claudio L. Porcio viginti annis post illos quos ante dixi consulibus mortuus est, Catone censore.

然而这位塞特古斯是在第二次布匿战争中与普布利乌斯·图迪塔努斯共同担任执政官的,而在他们任内马尔库斯·加图担任财务官,正好是我担任执政官前一百四十年;若非仅凭恩尼乌斯一人的证词得知此事,岁月或许就会像湮没许多其他人一样,把他埋入遗忘之中。至于那个时代的话语风格如何,可以从奈维乌斯的著作中理解。因为正如古代纪事中所记载的,奈维乌斯正是在这几位执政官任内去世的;尽管我们最勤勉的古代探究者瓦罗认为此处有误,并将奈维乌斯的生平延续得更长。因为普劳图斯是在我方才所说的那几位执政官二十年之后、在普布利乌斯·克劳狄乌斯与卢基乌斯·波尔基乌斯担任执政官且加图担任监察官的那一年去世的。

语法注4 条
  1. 54Ne L. Valerium quidem Potitum arbitror non aliquid potuisse dicendo

    双重否定结构(ne... quidem 与宾语从句中的 non aliquid potuisse 相结合),表达强烈的肯定语气,意为“我认为卢基乌斯·瓦莱里乌斯·波蒂图斯凭借演说也并非毫无作为”。

  2. 55interrege Appio Caeco diserto homine comitia contra leges habente, cum de plebe consulem non accipiebat, patres ante auctores fieri coegerit

    原因从句 quod ... coegerit 内部包含一个独立夺格结构(interrege ... habente),其间嵌套了一个由 cum 引导的情况/时间从句(cum ... non accipiebat)。主要动词 coegerit 支配宾格加不定式结构 patres ante auctores fieri(迫使贵族事先成为认可者)。

  3. 57quem vero exstet et de quo sit memoriae proditum eloquentem fuisse et ita esse habitum, primus est M. Cornelius Cethegus

    语序倒装(超步法/关系分句前置)。句子的基本框架为:is vero, quem eloquentem fuisse exstet et de quo sit memoriae proditum..., primus est M. Cornelius Cethegus,由 quem 与 de quo 引导的关系分句被提前至主句表语 primus 之前。

  4. 59Πειθὼ quam vocant Graeci, cuius effector est orator, hanc Suadam appellavit Ennius

    双重宾格结构:先提出希腊语名词 Peitho,经过关系从句 quam vocant Graeci 修饰后,以指示代词宾格 hanc 作为 appellavit 的直接宾语重新承接,并以 Suadam 作为宾语补足语(谓语宾格)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.humanitext-lat1:54-60