- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.humanitext-lat1:46-53
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗追溯了修辞理论从西西里(科拉克斯与提西阿斯)经由智者派及早期阿提卡演说家、乃至演变为亚洲派的发展历程,随后将话题转向罗马,称赞了国家奠基人卢基乌斯·布鲁图斯的机敏才智与雄辩。
itaque ait Aristoteles, cum sublatis in Sicilia tyrannis res privatae longo intervallo iudiciis repeterentur, tum primum, quod esset acuta illa gens et controversia †natura, artem et praecepta Siculos Coracem et Tisiam conscripsisse1—nam antea neminem solitum via nec arte, sed accurate tamen et descripte plerosque dicere—; scriptasque fuisse et paratas a Protagora rerum inlustrium disputationes, qui nunc communes appellantur loci; quod idem fecisse Gorgiam, quem singularum rerum laudes vituperationesque conscripsisse, quod iudicaret hoc oratoris esse maxime proprium, rem augere posse laudando vituperandoque rursus affligere; huic Antiphontem Rhamnusium similia quaedam habuisse conscripta; quo neminem umquam melius ullam oravisse capitis causam, cum se ipse defenderet, [se audiente] locuples auctor scripsit Thucydides; nam Lysiam primo profiteri solitum artem esse dicendi; deinde, quod Theodorus esset in arte subtilior, in orationibus autem ieiunior, orationes eum scribere aliis coepisse, artem removisse; similiter Isocratem primo artem dicendi esse negavisse, scribere autem aliis solitum orationes, quibus in iudiciis uterentur; sed cum ex eo, quia quasi committeret contra legem 'quo quis iudicio circumveniretur,2' saepe ipse in iudicium vocaretur, orationes aliis destitisse scribere totumque se ad artes componendas transtulisse.
因此亚里士多德说,当西西里的僭主政权被推翻、私有财产在长期间隔后通过法庭诉讼被重新讨回时,正是那时,由于该民族生性敏锐且好争辩,西西里人科拉克斯与提西阿斯首次撰写了修辞技艺与规范——因为此前没有人习惯依循门径或技艺发言,尽管多数人的演说依然周密且条理分明——;而普罗泰戈拉则撰写并准备了关于著名论题的论考,即如今被称为共同论题的那些内容;高尔吉亚也做了同样的事,他撰写了对具体事物的赞词与斥责词,因为他认为这最属于演说家的职分:能够通过赞美来抬高事物,又通过斥责将其击垮;拉姆努斯的安提丰也有类似的著述;可靠的史家修昔底德记载,当他为自己辩护时,没有任何人在死罪案件中比他辩护得更为出色;因为吕西亚斯起初习惯自称教授演说之技艺;后来,由于塞奥多鲁斯在技艺理论上更为精微,但在实际演说中却较显干瘪,他〔吕西亚斯〕便开始为他人代写演说辞,而放弃了技艺的讲授;同样,伊索克拉底起初否认存在演说技艺,却习惯为他人在法庭上使用代写演说辞;但他因此事,由于仿佛触犯了禁止“通过审判陷害他人”的法令,自己屡遭传唤出庭,于是他便停止为他人撰写演说辞,全身心转向编撰修辞理论之作。
et Graeciae quidem oratorum partus atque fontis vides, ad nostrorum annalium rationem veteres, ad ipsorum sane recentes. Nam ante quam delectata est Atheniensium civitas hac laude dicendi, multa iam memorabilia et in domesticis et in bellicis rebus effecerat. Hoc autem studium non erat commune Graeciae, sed proprium Athenarum.
你确实看到了希腊演说家的诞生与源泉,按我们编年史的算法来看可谓古老,按他们自己的算法来看则着实晚近。因为在雅典城邦以这种言辞的荣耀为乐之前,他们在内政与军事事务中早已成就了许多值得铭记的大事。而且,这种钻研并非全希腊所共有,而是雅典所独有的。
quis enim aut Argivum oratorem aut Corinthium aut Thebanum scit fuisse temporibus illis? nisi quid de Epaminonda docto homine suspicari libet. Lacedaemonium vero usque ad hoc tempus audivi fuisse neminem. Menelaum ipsum dulcem illum quidem tradit Homerus, sed pauca dicentem. Brevitas autem laus est interdum in aliqua parte dicendi, in universa eloquentia laudem non habet.
因为有谁知道在那个时代曾有过阿尔戈斯、科林斯或底比斯的演说家呢?除非有人愿意对博学的厄帕米农达作某种推想。至于斯巴达演说家,我听说直到今天也不曾有过一个。荷马确实记载墨涅拉俄斯本人口辞甘美,但言辞简短。然而,简练有时在演说的某个部分值得称赞,在整个雄辩术中却并不享有赞誉。
at vero extra Graeciam magna dicendi studia fuerunt maximique huic laudi habiti honores inlustre oratorum nomen reddiderunt. Nam ut semel e Piraeo eloquentia evecta est, omnis peragravit insulas atque ita peregrinata tota Asia est, ut se externis oblineret moribus omnemque illam salubritatem Atticae dictionis et quasi sanitatem perderet ac loqui paene dedisceret. Hinc Asiatici oratores non contemnendi quidem nec celeritate nec copia, sed parum pressi et nimis redundantes; Rhodii saniores et Atticorum similiores.
然而在希腊之外,对演说的钻研十分繁盛,给予这一赞誉的极高荣誉使演说家的名望赫赫显达。因为雄辩术一旦从比雷埃夫斯港扬帆远航,便巡历了所有的岛屿,游历了整个小亚细亚,以至于它染上了异邦习俗,丧失了阿提卡话语的那全部健全与所谓“健康”,几乎忘却了该如何说话。由此产生了亚洲派演说家,他们在敏捷与丰赡上固然不可小觑,但不够紧凑而过度冗余;罗得派演说家则更为健全,更接近阿提卡派。
sed de Graecis hactenus; etenim haec ipsa forsitan fuerint non necessaria. Tum Brutus: Ista vero, inquit, quam necessaria fuerint non facile dixerim; iucunda certe mihi fuerunt neque solum non longa, sed etiam breviora quam vellem. Optime, inquam, sed veniamus ad nostros, de quibus difficile est plus intellegere quam quantum ex monumentis suspicari licet.
“但关于希腊人就谈到这里吧;因为这些话也许本来就是不必要的。” 这时布鲁图斯说:“那些话究竟有多么必要,我实难断言;但对我来说它们确实令人愉悦,不仅不显冗长,甚至比我所希望的还要简短。”我说:“极好,但让我们转到我们自己的人身上来,关于他们,除了根据文献记录所能推测的之外,很难获得更多的了解。
quis enim putet aut celeritatem ingeni L. Bruto illi nobilitatis vestrae principi defuisse? qui de matre savianda ex oraculo Apollinis tam acute arguteque coniecerit;3 qui summam prudentiam simulatione stultitiae texerit; qui potentissimum regem clarissimi regis filium expulerit civitatemque perpetuo dominatu liberatam magistratibus annuis legibus iudiciisque devinxerit; qui conlegae suo imperium abrogaverit, ut e civitate regalis nominis memoriam tolleret: quod certe effici non potuisset, nisi esset oratione persuasum.
因为有谁会认为,你们贵族的名门始祖那位卢基乌斯·布鲁图斯缺乏敏捷的才智呢?他根据阿波罗的神谕,如此敏锐精明地推断出亲吻母亲的深意;他以愚笨的伪装掩盖至高的审慎;他驱逐了最强盛的国王、那位最显赫国王之子,使城邦摆脱永久的专制,并用年度长官、法律和审判将其巩固维系;他剥夺了自己同僚的权力,以便从城邦中彻底消除王权名号的记忆:若非依靠言辞进行说服,这件事是绝不可能办成的。”
- 46itaque ait Aristoteles, cum sublatis in Sicilia tyrannis res privatae longo intervallo iudiciis repeterentur, tum primum, quod esset acuta illa gens et controversia †natura, artem et praecepta Siculos Coracem et Tisiam conscripsisse
由主动词 ait 引导的间接引语(宾格加不定式结构)的核心是主语加不定式 Siculos Coracem et Tisiam conscripsisse。前面置有带虚拟式未完成过去时 repeterentur 的 cum 从句以及表示原因的 quod 从句(虚拟式 esset)。这一转述亚里士多德学说史的间接引语结构一直延续至第47–48节(quod idem fecisse Gorgiam, Antiphontem... habuisse, Lysiam... coepisse, Isocratem... negavisse)。
- 48quo quis iudicio circumveniretur
引自法定法律条文公式(类似于罗马法中关于通过司法手段陷害他人、谋划定罪的禁令)。quo 用作目的连词(相当于 ut eo,“以此使……”),quis 为不定代名词(等于 aliquis),circumveniretur 为虚拟式未完成过去时。该从句作为同位语从句具体引述并规定了 contra legem 的内容。
- 53qui de matre savianda ex oraculo Apollinis tam acute arguteque coniecerit
修饰先行词 L. Bruto 的一系列关系从句(coniecerit... texerit... expulerit... devinxerit... abrogaverit)的谓语动词皆为虚拟式完成时。此处并非单纯陈述历史事实,而是表示特征或原因的虚拟式(“竟如此敏锐推断出……之人”),用以有力支持反问句 quis enim putet... defuisse 的论断。
