- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.humanitext-lat1:39-45
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗回顾了雅典雄辩术在梭伦、庇西特拉图和地米斯托克利等人推动下迟缓发展的历程,并与阿提库斯就地米斯托克利与科利奥拉努斯之死的修辞虚构展开幽默论辩。随后他指出,受教于阿那克萨哥拉的佩里克里斯使演说术走向成熟,雄辩乃是和平与完备国家秩序的产物。
videsne igitur vel in ea ipsa urbe, in qua et nata et alta sit eloquentia, quam ea sero prodierit in lucem? Si quidem ante Solonis aetatem et Pisistrati de nullo ut diserto memoriae proditum est. At hi quidem, ut populi Romani aetas est, senes, ut Atheniensium saecula numerantur, adulescentes debent videri. Nam etsi Servio Tullio regnante viguerunt, tamen multo diutius Athenae iam erant quam est Roma ad hodiernum diem. Nec tamen dubito quin habuerit vim magnam semper oratio.
那么你是否看到,即便在雄辩术诞生并得以哺育的那座城邦中,它也是多么迟缓才步入光照之中?因为在梭伦与庇西特拉图的时代之前,没有任何人作为雄辩家被载入史册。然而这些人,若按罗马人民的年代来看应被视为古人,但若数算雅典人的世纪,则应被视为后生。因为尽管他们在塞尔维乌斯·图利乌斯在位时达到全盛,但当时的雅典比起今日的罗马早已拥有悠久得多的历史。然而,我毫不怀疑言辞历来都具有巨大的力量。
neque enim iam Troicis temporibus tantum laudis in dicendo Vlixi tribuisset Homerus et Nestori, quorum alterum vim habere voluit, alterum suavitatem, nisi iam tum esset honos eloquentiae; neque ipse poeta hic tam [idem] ornatus in dicendo ac plane orator fuisset. Cuius etsi incerta sunt tempora, tamen annis multis fuit ante Romulum; si quidem non infra superiorem Lycurgum fuit,1 a quo est disciplina Lacedaemoniorum astricta legibus.
因为荷马若非在当时就见雄辩享有崇高荣誉,就不会早在特洛伊时代就将如此高的言辞赞誉赋予尤利西斯与涅斯托尔——他希望前者拥有力量,后者拥有甜美;而这位诗人自身也不会在言辞上如此华美、如此纯然是一位演说家。尽管他的年代尚不确定,但他依然生活在罗慕路斯之前许多年;只要他确实不晚于那位通过法律束缚斯巴达人纪律的早期吕库古。
sed studium eius generis maiorque vis agnoscitur in Pisistrato. Denique hunc proximo saeculo Themistocles insecutus est, ut apud nos, perantiquus, ut apud Atheniensis, non ita sane vetus. Fuit enim regnante iam Graecia, nostra autem civitate non ita pridem dominatu regio liberata. Nam bellum Volscorum illud gravissimum, cui Coriolanus exsul interfuit, eodem fere tempore quo Persarum bellum fuit, similisque fortuna clarorum virorum; si quidem uterque cum civis egregius fuisset, populi ingrati pulsus iniuria se ad hostis contulit conatumque iracundiae suae morte sedavit. Nam etsi aliter apud te est, Attice, de Coriolano, concede tamen ut huic generi mortis potius adsentiar. At ille ridens: tuo vero, inquit, arbitratu; quoniam quidem concessum est rhetoribus ementiri in historiis, ut aliquid dicere possint argutius. Vt enim tu nunc de Coriolano, sic Clitarchus, sic Stratocles de Themistocle finxit.
然而,对这种技艺的钻研与更大的威力乃是在庇西特拉图身上显现出来的。随后,在接下来的世纪中,地米斯托克利继承了他;依我们的标准来看他是极古之人,但对雅典人而言却算不上很古。因为他生活的时代,希腊已然称雄,而我们的城邦摆脱王政统治也为时不远。实际上,流亡者科利奥拉努斯所参与的那场极其严酷的沃尔斯基战争,与波斯战争大致处于同一时期,而这两位显赫人物的命运也极为相似;因为两人虽都是卓越的公民,却因忘恩负义的人民的不公而被逐,投奔敌国,并以死亡平息了其愤怒的发难。阿提库斯啊,即使在你的著述中关于科利奥拉努斯有不同的说法,但也请容许我宁愿赞同这种死法。阿提库斯微笑着说:“诚然,悉听尊便;因为修辞学家们确实被准许在历史中捏造事实,以便能把话说得更加机巧。正如你现在对科利奥拉努斯所做的那样,克利塔库斯和斯特拉托克利也曾对地米斯托克利做过同样的虚构。
nam quem Thucydides, qui et Atheniensis erat et summo loco natus summusque vir et paulo aetate posterior, tantum morbo mortuum scripsit et in Attica clam humatum, addidit fuisse suspicionem veneno sibi conscivisse mortem: hunc isti aiunt, cum taurum immolavisset, excepisse sanguinem patera et eo poto mortuum concidisse.2 Hanc enim mortem rhetorice et tragice ornare potuerunt, illa mors vulgaris nullam praebebat materiem ad ornatum. Qua re quoniam tibi ita quadrat, omnia fuisse in Themistocle paria et Coriolano, pateram quoque a me sumas licet,3 praebebo etiam hostiam, ut Coriolanus sit plane alter Themistocles.
因为修昔底德——既是雅典人,又出身名门、是一流人物,且时代仅稍晚——对此人仅记载其死于疾病并被秘密安葬于阿提卡,并补充说存在服毒自尽的嫌疑;但那些人却宣称,他在献祭公牛时用浅盘接下牛血,饮尽后倒地身亡。因为他们能够用修辞和悲剧的手法来粉饰这种死法,而那种凡俗的死法则没有为修饰提供任何材料。因此,既然你认为在地米斯托克利与科利奥拉努斯身上一切都相吻合是合宜的,你尽可从我这里拿走浅盘,我甚至愿意提供献祭的牲畜,好让科利奥拉努斯纯然成为第二个地米斯托克利。”
sit sane, inquam, ut libet, de isto; et ego cautius posthac historiam attingam te audiente, quem rerum Romanarum auctorem laudare possum religiosissimum. Sed tum fere Pericles Xanthippi filius, de quo ante dixi, primus adhibuit doctrinam; quae quamquam tum nulla erat dicendi, tamen ab Anaxagora physico eruditus exercitationem mentis a reconditis abstrusisque rebus ad causas forensis popularisque facile traduxerat. Huius suavitate maxime hilaratae Athenae sunt, huius ubertatem et copiam admiratae eiusdem vim dicendi terroremque timuerunt.
我说:“关于那件事,诚然悉听尊便;今后在你在场倾听时,我涉足历史定当更加谨慎,毕竟我可以称赞你为罗马事务最严谨的著述家。但大约在那个时候,我先前谈及的克珊提波斯之子佩里克里斯首开引入学问之风;尽管当时尚无关于言辞的学问,但他受教于自然哲学家阿那克萨哥拉,轻易地将心灵的操练从幽微深奥的事物转移到法庭与民众诉讼之中。雅典因他的甜美而欢欣鼓舞,惊叹于他的丰赡与华美,亦畏惧其演说所蕴含的威力与威慑。
haec igitur aetas prima Athenis oratorem prope perfectum tulit. Nec enim in constituentibus rem publicam nec in bella gerentibus nec in impeditis ac regum dominatione devinctis nasci cupiditas dicendi solet. Pacis est comes otique socia et iam bene constitutae civitatis quasi alumna quaedam eloquentia.
因此,这个时代在雅典首次造就了一位近乎完美的演说家。因为言辞的渴望通常不会产生于创建城邦的人们之中,也不会产生于从事战争的人们之中,也不会产生于受阻滞并被国王统治所束缚的人们之中。雄辩是和平的伴侣,是闲暇的同道,可以说是业已建立完备秩序之城邦的某种乳儿。”
- 40si quidem non infra superiorem Lycurgum fuit
空间介词 infra(在……之下)在此转用于时间范畴,意为“晚于”或“在……之后”。与 superiorem(较早的、古代的)连用,构成了探讨荷马年代是否晚于古代立法者吕库古的条件从句。
- 43nam quem Thucydides, qui et Atheniensis erat et summo loco natus summusque vir et paulo aetate posterior, tantum morbo mortuum scripsit et in Attica clam humatum, addidit fuisse suspicionem veneno sibi conscivisse mortem: hunc isti aiunt, cum taurum immolavisset, excepisse sanguinem patera et eo poto mortuum concidisse.
长周期句中的先行照应结构(resumptive prolepsis)。关系代词宾格 quem 位于句首先引出指涉对象;在包含插叙从句(qui et Atheniensis...)及数个不定式短语后,主句的不定式复合结构(aiunt ... excepisse ... concidisse)通过指示代词 hunc 重新承接该宾格主语。
- 43pateram quoque a me sumas licet
无人称动词 licet(准许、可以)在省略连词 ut 的情况下直接统辖现在虚拟式 sumas(即 licet ut sumas),意为“你尽可从我这里拿走浅盘”。
