← 西塞罗

布鲁图斯

§31-38

从伊索克拉底到德米特里厄斯的古典演说家

西塞罗概述了古典时期的演说家,从开创散文韵律的伊索克拉底、精炼文雅的吕西亚斯,谈到全面登峰造极的德摩斯梯尼及其同时代人,进而论述了将演说风格转向柔美温和的帕勒隆的德米特里厄斯。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§31

​his opposuit sese Socrates, qui subtilitate quadam disputandi refellere eorum instituta solebat [verbis]. Huius ex uberrimis sermonibus exstiterunt doctissimi viri; primumque tum philosophia non illa de natura, quae fuerat antiquior, sed haec, in qua de bonis rebus et malis deque hominum vita et moribus disputatur, inventa dicitur. Quod quoniam genus ab hoc quod proposuimus abhorret, philosophos aliud in tempus reiciamus; ad oratores, a quibus digressi sumus, revertamur.

针对这些人,苏格拉底挺身而出,他惯于用某种精细的辩论来驳斥他们的主张。从他极其丰赡的谈话中涌现出一批极富学识之士;据说,当时人们首次开创了哲学——不是那较古老的自然哲学,而是探讨善恶以及人类生活与习俗的这种哲学。然而,由于这一门类与我们所提出的主题相距甚远,我们且把哲学家留待他时;让我们回到我们所离开的演说家身上。

§32

​exstitit igitur iam senibus illis quos paulo ante diximus1 Isocrates, cuius domus cunctae Graeciae quasi ludus quidam patuit atque officina dicendi; magnus orator et perfectus magister, quamquam forensi luce caruit intraque parietes aluit eam gloriam quam nemo meo quidem iudicio est postea consecutus. Is et ipse scripsit multa praeclare et docuit alios; et cum cetera melius quam superiores tum primus intellexit etiam in soluta oratione, dum versum effugeres,2 modum tamen et numerum quendam oportere servari.

因此,当我们刚才提及的那些人年事已高之时,伊索克拉底应运而生,他的寓所对全希腊而言宛如一所演说学校与工坊;他是一位伟大的演说家和完美的导师,尽管他远离法庭的光照,在深闺内壁之中培育了依我之见此后再无人能企及的殊荣。他不仅本人写下了许多极为出色的篇章并施教于他人,而且不仅在其他各方面都优于前人,更是首位认识到即使在散文中,只要避开诗歌格律,依然应当保持某种节度与韵律的人。

§33

​ante hunc enim verborum quasi structura et quaedam ad numerum conclusio nulla erat aut, si quando erat, non apparebat eam dedita opera esse quaesitam—quae forsitan laus sit, verum tamen natura magis tum casuque, non umquam aut ratione aliqua aut ulla observatione fiebat.

因为在他之前,可以说根本不存在词句的布局以及依韵律所作的句段收束;或者即便偶尔出现,也看不出是通过刻意求索而得的——这或许算是一种赞誉,但当时更多是出于天性与偶然,绝非出于任何理论或观察法则。

§34

​ipsa enim natura circumscriptione quadam verborum comprehendit concluditque sententiam, quae cum aptis constricta verbis est, cadit etiam plerumque numerose. Nam et aures ipsae quid plenum, quid inane sit iudicant et spiritu quasi necessitate aliqua verborum comprehensio terminatur; in quo non modo defici sed etiam laborare turpe est.

因为天性本身就用词句的某种圆融范围来总揽并收拢思想,而当这一思想由妥帖的词句紧密连结时,通常在韵律上也自然妥帖。因为耳朵本身能判定何者充实、何者空洞,而词句的圆融结构则由气息如同出于某种必然性那般加以界定;在此事上,不仅上气不接下气是可耻的,即便显露出吃力也是不体面的。

§35

​tum fuit Lysias ipse quidem in causis forensibus non versatus, sed egregie subtilis scriptor atque elegans, quem iam prope audeas oratorem perfectum dicere. Nam plane quidem perfectum et quoi nihil admodum desit3 Demosthenem facile dixeris. Nihil acute inveniri potuit in eis causis quas scripsit, nihil, ut ita dicam, subdole, nihil versute, quod ille non viderit; nihil subtiliter dici, nihil presse, nihil enucleate, quo fieri possit aliquid limatius; nihil contra grande, nihil incitatum, nihil ornatum vel verborum gravitate vel sententiarum, quo quicquam esset elatius.

随后是吕西亚斯,他虽然本人不从事法庭论辩,却是一位极其精妙文雅的著述家,人们几乎敢于称他为完美的演说家了。因为若论彻底完美、几乎无可挑剔者,人们轻易就会指出德摩斯梯尼。在他所撰写的案件中,绝无任何敏锐之见、绝无任何所谓机巧狡黠之思是他未能洞察的;也绝无任何话语能够说得如此精细、如此凝练、如此清晰,以至于有任何事物能比之更加精雕细琢;反之,也绝无任何庄严、热烈、在词句或思想的份量上富于修饰之语,能使任何事物比之更显高拔雄浑。

§36

​huic Hyperides proximus et Aeschines fuit et Lycurgus et Dinarchus et is, cuius nulla exstant scripta, Demades aliique plures. Haec enim aetas effudit hanc copiam; et, ut opinio mea fert, sucus ille et sanguis incorruptus usque ad hanc aetatem oratorum fuit, in qua naturalis inesset, non fucatus nitor.

与他相近的有希珀里得斯、埃斯基涅斯、吕库古、狄纳尔库斯,以及未留存任何著述的德玛得斯和许多其他人。正是这个时代喷涌出了如此丰富的才俊;依我之见,演说家中那股未经污染的充沛元气与真血脉一直延续到这一时代,其中蕴含的是天然的光泽,而非涂脂抹粉的华饰。

§37

​phalereus enim successit eis senibus adulescens eruditissimus ille quidem horum omnium, sed non tam armis institutus quam palaestra. Itaque delectabat magis Atheniensis quam inflammabat. Processerat enim in solem et pulverem, non ut e militari tabernaculo, sed ut e Theophrasti doctissimi hominis umbraculis.4

因为继承那些长辈的,乃是帕勒隆的德米特里厄斯这位青年,他确实是所有人中最富学养的,但所受的训练与其说是为了披甲实战,不如说是为了角力场的表演。因此,他取悦雅典人甚于激荡雅典人。因为他步入烈日与尘土之中,并非宛如出自军帐,而是宛如出自那位极博学之人泰奥弗拉斯托斯的荫凉书斋。

§38

​hic primus inflexit orationem et eam mollem teneramque reddidit et suavis, sicut fuit, videri maluit quam gravis; sed suavitate ea, qua perfunderet animos, non qua perfringeret, [et] tantum ut memoriam concinnitatis suae, non, quem ad modum de Pericle scripsit Eupolis, cum delectatione aculeos etiam relinqueret in animis eorum a quibus esset auditus.

他是首位转变演说语调、使其变得柔和细腻的人,比起显得凝重,他更愿如其本性那样显得甜美;但这是一种旨在浸润听众心灵而非冲破心灵的甜美,且仅在于留下他自身和谐匀称的记忆,而并非如欧波利斯论及佩里克里斯时所写的那样,在使听者愉悦的同时,还在其心中留下芒刺。

语法注4 条
  1. 32iam senibus illis quos paulo ante diximus

    独立夺格结构(ablative absolute)。由于拉丁语动词 esse 没有现在分词,因而由代词与形容词(senibus illis)直接构成无分词的独立夺格,意为“当我们刚才提及的那些人已届老年之时”。

  2. 32dum versum effugeres

    连词 dum 引导带有条件/限制性质(proviso)的从句,搭配未完成过去时虚拟式 effugeres,动词人称为泛指性质的第二人称单数,意为“只要人们避开诗歌格律”。

  3. 35quoi nihil admodum desit

    quoi 为关系代名词 qui 的与格单数古体形式(相当于古典时期的 cui)。它引导带有特征/性质(characteristic)的虚拟式从句(desit),限定先行词德摩斯梯尼,意为“对于他而言几乎没有任何欠缺”。

  4. 37non ut e militari tabernaculo, sed ut e Theophrasti doctissimi hominis umbraculis

    修饰前文述语动词 processerat 的比较方式副词短语,省略了动词。通过“并非宛如出自军帐,而是宛如出自泰奥弗拉斯托斯的荫凉书斋”的比喻,对照了实战竞技场与哲学学园书斋的不同出身。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.humanitext-lat1:31-38