- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.humanitext-lat1:324-326
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗回顾了庞培法下密集的庭审辩论以及晚年与霍尔滕西乌斯的共事,剖析了霍尔滕西乌斯的亚细亚派演说风格何以在青年时备受赞誉却在晚年不再相称的文体学缘由。
maxime vero perspecta est utriusque nostrum exercitatio paulo ante quam perterritum armis hoc studium, Brute, nostrum conticuit subito et obmutuit: cum lege Pompeia ternis horis ad dicendum datis ad causas simillimas inter se vel potius easdem novi veniebamus cotidie. Quibus quidem causis tu etiam, Brute, praesto fuisti complurisque et nobiscum et solus egisti, ut qui non satis diu vixerit Hortensius tamen hunc cursum confecerit:1 annis ante sedecim causas agere coepit quam tu es natus;2 idem quarto et sexagensimo anno, perpaucis ante mortem diebus, una tecum socerum tuum defendit Appium. Dicendi autem genus quod fuerit in utroque, orationes utriusque etiam posteris nostris indicabunt.
然而,布鲁图斯,就在我们这项研习因武器的威吓而猝然沉默并喑哑之前不久,我们两人的历练得到了最充分的展现:当时根据庞培法,辩论各获三个小时,对于彼此极其相似、甚至可以说完全相同的案件,我们每日都以崭新的面貌出庭。布鲁图斯,你当时也亲历了这些诉讼,既与我们一同、也曾独自承办过诸多案件,以至于霍尔滕西乌斯虽然寿命不够长久,却依然跑完了这一全程:他在你出生前十六年便开始出庭辩护;同样是在六十四岁那年,亦即去世前数日,他还与你一同为你岳父阿庇乌斯辩护。至于两人的演说风格究竟如何,双方留存的演说辞亦将昭示于后世。
sed si quaerimus cur adulescens magis floruerit dicendo quam senior Hortensius, causas reperiemus verissimas duas. Primam, quod genus erat orationis Asiaticum adulescentiae magis concessum quam senectuti. Genera autem Asiaticae dictionis duo sunt: unum sententiosum et argutum, sententiis non tam gravibus et severis quam concinnis et venustis, qualis in historia Timaeus, in dicendo autem pueris nobis Hierocles Alabandeus, magis etiam Menecles frater eius fuit, quorum utriusque orationes sunt in primis ut Asiatico in genere laudabiles. Aliud autem genus est non tam sententiis frequentatum quam verbis volucre atque incitatum, quale est nunc Asia tota, nec flumine solum orationis, sed etiam exornato et faceto genere verborum, in quo fuit Aeschylus Cnidius et meus aequalis Milesius Aeschines. In his erat admirabilis orationis cursus, ornata sententiarum concinnitas non erat.
但若我们要探问为何霍尔滕西乌斯青年时期的演说声誉比晚年更为显赫,我们会发现两个极为真实的原因。第一,是因为他的演说风格属于亚细亚派,这种风格在青年时期比在老年时期更受宽容。亚细亚派的措辞风格有两种:一种富于警句与机智,其思想并不那么庄重严肃,而是匀称秀美,正如历史写作中的蒂迈欧,以及我们年少时演说领域的阿拉班达人希埃罗克莱斯,乃至其兄长梅内克莱斯,他们两人的演说作为亚细亚风格而言皆属极受赞誉者。另一种风格则不在于警句的密集,而在于用词的轻灵与迅疾,正如如今整个亚细亚那样,不仅有着滔滔不绝的话语洪流,更有华丽雅致的词汇风格,克尼多斯的埃斯库罗斯以及与我同辈的米利都的埃斯基涅斯便属此类。在他们身上有着令人赞叹的言辞气势,却缺少警句的典雅匀称。
haec autem, ut dixi, genera dicendi aptiora sunt adulescentibus, in senibus gravitatem non habent. Itaque Hortensius utroque genere florens clamores faciebat adulescens. Habebat enim et Meneclium illud studium crebrarum venustarumque sententiarum[, in quibus, ut in illo Graeco, sic in hoc erant quaedam magis venustae dulcesque sententiae quam aut necessariae aut interdum utiles;] et erat oratio cum incitata et vibrans tum etiam accurata et polita. Non probabantur haec senibus—saepe videbam cum inridentem tum etiam irascentem et stomachantem Philippum—, sed mirabantur adulescentes, multitudo movebatur. [Erat excellens iudicio vulgi et facile primas tenebat adulescens. Etsi enim genus illud dicendi auctoritatis habebat parum, tamen aptum esse aetati videbatur.] Et certe, quod et ingeni quaedam forma elucebat et exercitatio perfecta verborum astricta comprehensione, summam hominum admirationem excitabat. Sed cum iam honores et illa senior auctoritas gravius quiddam requireret, remanebat idem nec decebat idem; quodque exercitationem studiumque dimiserat, quod in eo fuerat acerrimum, concinnitas illa crebritasque sententiarum pristina manebat, sed ea vestitu illo orationis quo consuerat ornata non erat. Hoc tibi ille, Brute, minus fortasse placuit quam placuisset, si illum flagrantem studio et florentem facultate audire potuisses. tum Brutus: Ego vero, inquit, et ista quae dicis video qualia sint et Hortensium magnum oratorem semper putavi maximeque probavi pro Messalla dicentem, cum tu afuisti. Sic ferunt, inquam, idque declarat totidem quot dixit, ut aiunt, scripta verbis oratio. Ergo ille a Crasso consule et Scaevola usque ad Paullum et Marcellum consules floruit, nos in eodem cursu fuimus a Sulla dictatore ad eosdem fere consules. Sic Q. Hortensi vox exstincta fato suo est, nostra publico.3
然而,正如我所说,这些演说风格更适合年轻人,在老年人身上则缺乏分量。因此,年轻时的霍尔滕西乌斯兼采两家之长,屡屡博得满堂喝彩。因为他既具有梅内克莱斯那种追求密集而优美警句的热情,其演说又既迅猛激昂,同时兼具精密修饰。这些并不为老一辈人所赞许——我常看见菲利普斯既嘲讽、又动怒且大为不满——然而年轻人却叹为观止,大众亦深为感动。诚然,由于某种才华的风貌闪耀而出,加之借严密紧凑的词句结构而臻完备的训练,他激起了人们极大的赞叹。但当官职与年长者的威望需要某种更为沉稳之物时,他依然故我,而这依然如故的风格却已不再相称;又由于他放弃了训练与钻研——这曾是他身上最为专注之事——原初那种警句的匀称与密集虽然保留了下来,却不再有他昔日惯用的演说华服加以修饰。正因如此,布鲁图斯,他给你的愉悦或许不如假使你曾能聆听他热情似火、才华横溢时本会给你的愉悦那么多。 此时布鲁图斯说道:“我确实明白你所说的这些特征,我也始终认为霍尔滕西乌斯是位伟大的演说家;你不在时他为梅萨拉辩护,我尤为赞赏。”“大家确实是这么说的,”我说,“而且据说完全按照他所说的一字不差记录下来的讲辞也证实了这一点。因此,他从执政官克拉苏与斯凯沃拉在任时起,一直活跃到执政官保卢斯与马尔凯鲁斯在任之年;我们亦在同样的历程中,从独裁官苏拉起一直走到大致相同的执政官时代。就这样,昆图斯·霍尔滕西乌斯的声音因他自身的命运而泯灭,我们的声音则随国家的倾覆而沉寂。”
- 324ut qui non satis diu vixerit Hortensius tamen hunc cursum confecerit
关系从句 qui non satis diu vixerit 带有虚拟式 vixerit,表让步语气(“尽管他活得不够长久”)。连词 ut 引出结果从句,承接前文大量参与诉讼的事实而得出结论。
- 324annis ante sedecim causas agere coepit quam tu es natus
annis sedecim 为表示差异程度的夺格,修饰 ante ... quam(“在……之前十六年”)。ante 与 quam 之间出现分隔倒装(hyperbaton),嵌入了主谓结构 causas agere coepit。
- 326Sic Q. Hortensi vox exstincta fato suo est, nostra publico
fato suo 与 publico [fato] 均为表原因或手段的夺格。通过承前省略 fato,简洁地将霍尔滕西乌斯因寿终正寝(fato suo)而告别演说,与西塞罗自己因内战及国家覆亡(publico fato)而被迫失声形成鲜明对照。
