← 西塞罗

布鲁图斯

§318-323

法庭上的崭露头角与同霍尔滕西乌斯的竞争

西塞罗叙述了自亚细亚归国后在政坛与法庭确立地位、并在西西里诉讼中与竞争对手霍尔滕西乌斯交锋的经过。他对比了霍尔滕西乌斯执政官任后之松懈与自身之不懈勤勉,指出了同时代演说家普遍欠缺的广博学养,并回顾了自己当选执政官以及二人此后长期互相尊重的合作关系。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§318

​vnum igitur annum, cum redissemus ex Asia, causas nobilis egimus, cum quaesturam nos, consulatum Cotta, aedilitatem peteret Hortensius. Interim me quaestorem Siciliensis excepit annus, Cotta ex consulatu est profectus in Galliam, princeps et erat et habebatur Hortensius. Cum autem anno post ex Sicilia me recepissem, iam videbatur illud in me, quicquid esset, esse perfectum et habere maturitatem quandam suam. Nimis multa videor de me,1 ipse praesertim; sed omni huic sermoni propositum est non ut ingenium et eloquentiam meam perspicias, unde longe absum, sed ut laborem et industriam.

因此,从亚细亚归来后的一年间,我们承办了若干著名的诉讼;其时我们正在竞选财务官,科塔竞选执政官,霍尔滕西乌斯竞选市政官。其间,西西里的岁月接纳了我担任财务官;科塔在卸任执政官后前往高卢;霍尔滕西乌斯既是、也被公认为首屈一指的人物。然而,一年后当我从西西里归来时,我身上所具备的一切,无论其为何物,似乎都已臻于成熟,并具有了自身的完备之态。关于我自己,我似乎说得太多了,尤其是出自自己的口中;但我们整场谈话的目的,并非为了让你看到我的才华与雄辩——对此我相去甚远——而是为了让你看到我的劳苦与勤勉。

§319

​cum igitur essem in plurimis causis et in principibus patronis quinquennium fere versatus, tum in patrocinio Siciliensi maximum in certamen veni designatus aedilis cum designato consule Hortensio. sed quoniam omnis hic sermo noster non solum enumerationem oratorum verum etiam praecepta quaedam desiderat, quid tamquam notandum et animadvertendum sit in Hortensio breviter licet dicere.

于是,当我在大量诉讼中历练了近五年并跻身于首席辩护人之列时,我作为候任市政官,在西西里的诉讼中与候任执政官霍尔滕西乌斯展开了极大规模的较量。然而,既然我们的整场谈话不仅需要罗列演说家,也需要某些教益,那么简要谈谈在霍尔滕西乌斯身上有何值得记取与注意之处,未尝不可。

§320

​nam is post consulatum—credo quod videret ex consularibus neminem esse secum comparandum, neglegeret autem eos qui consules non fuissent—summum illud suum studium remisit quo a puero fuerat incensus, atque in omnium rerum abundantia voluit beatius, ut ipse putabat, remissius certe vivere. Primus et secundus annus et tertius tantum quasi de picturae veteris colore detraxerat, quantum non quivis unus ex populo, sed existimator doctus et intellegens posset cognoscere. Longius autem procedens ut in ceteris eloquentiae partibus, tum maxime in celeritate et continuatione verborum adhaerescens, sui dissimilior videbatur fieri cottidie.

因为他在担任执政官之后——我想是因为他看到在执政官出身者中无人能与他匹敌,而他又轻视那些未曾担任过执政官的人——便松懈了自幼年起就燃烧着的那种极大热情,并在这万物的丰饶中,想要如他自己所认为的那样过得更幸福,或者至少更悠闲自得。第一年、第二年和第三年,宛如从古画的色彩中夺去了那么多,其程度并非任何普通大众、而是只有博学而聪慧的鉴赏家才能察觉。然而随着岁月推移,正如在雄辩的其他各个方面一样,尤其在词句的迅疾与连贯上出现了滞涩,他似乎一天比一天更不像当年的自己了。

§321

​nos autem non desistebamus cum omni genere exercitationis tum maxime stilo nostrum illud quod erat augere, quantumcunque erat. Atque ut multa omittam in hoc spatio et in his post aedilitatem annis, et praetor primus et incredibili populari voluntate consul sum factus. Nam cum propter adsiduitatem in causis et industriam tum propter exquisitius et minime vulgare orationis genus animos hominum ad me dicendi novitate converteram.

而我们则从未停止通过各种训练,尤其是通过写作,来提升我们所拥有的那些才能,无论其大小如何。且略去这段时期以及市政官之后岁月中的诸多事宜不谈,我以第一名当选裁判官,并在民众难以置信的热情支持下当选执政官。因为不仅凭借出庭诉讼的恒心与勤勉,而且由于更精湛、绝非庸俗的演说风格,我以言辞的新颖将人们的心思吸引到了自己身上。

§322

​nihil de me dicam: dicam de ceteris, quorum nemo erat qui videretur exquisitius quam vulgus hominum studuisse litteris, quibus fons perfectae eloquentiae continetur, nemo qui philosophiam complexus esset matrem omnium bene factorum beneque dictorum, nemo qui ius civile didicisset rem ad privatas causas et ad oratoris prudentiam maxime necessariam, nemo qui memoriam rerum Romanarum teneret, ex qua, si quando opus esset, ab inferis locupletissimos testis excitaret, nemo qui breviter arguteque inluso adversario laxaret iudicum animos atque a severitate paulisper ad hilaritatem risumque traduceret, nemo qui dilatare posset atque a propria ac definita disputatione hominis ac temporis ad communem quaestionem universi generis orationem traducere,2 nemo qui delectandi gratia digredi parumper a causa, nemo qui ad iracundiam magno opere iudicem, nemo qui ad fletum posset adducere, nemo qui animum eius, quod unum est oratoris maxime proprium, quocumque res postularet, impellere.

关于我自己我什么也不说;我要谈谈其他人,在他们当中,没有一个人似乎比凡夫俗子更精妙地钻研过文学——完善雄辩的源泉正蕴藏其中;没有一个人曾领会过哲学——一切善行与嘉言之母;没有一个人曾研习过市民法——这对私法诉讼和演说家的明智而言最为必需之物;没有一个人掌握着罗马历史的记忆——若有需要,演说家便能从中将地府里最有力的见证人召唤出来;没有一个人能在简短机智地戏弄对手后舒缓法官的心神,将他们从严峻引向片刻的欢愉与笑语;没有一个人能够拓展演说,从针对特定人物与特定时间的具体争论转向整个类别的普遍问题;没有一个人能为了取悦听众而稍许游离案情;没有一个人能有力地使法官陷入愤怒,没有一个人能引他们落泪;没有一个人能将法官的心神——这正是演说家最独有的职责——引向案情所要求的任何方向。

§323

​itaque cum iam paene evanuisset Hortensius et ego anno meo,3 sexto autem post illum consulem consul factus essem, revocare se ad industriam coepit, ne cum pares honore essemus, aliqua re superior esse viderer. Sic duodecim post meum consulatum annos in maximis causis, cum ego mihi illum, sibi me ille anteferret, coniunctissime versati sumus, consulatusque meus, qui illum primo leviter perstrinxerat, idem nos rerum mearum gestarum, quas ille admirabatur, laude coniunxerat.

因此,当霍尔滕西乌斯的光芒几乎退隐、而我在自己法定最早之年——亦即在他任执政官后的第六年——当选执政官时,他便开始重新振作自勉,以免在我们的官职荣誉相等之时,我会在某方面显得比他更卓越。就这样,在我任执政官后的十二年间,我们在重大诉讼中紧密合作,我尊他于己之上,他也尊我于己之上;而最初曾略微刺痛过他的我的执政官职务,其本身却因对我那些他所赞赏的功业的称颂,将我们紧密联结在一起。

语法注3 条
  1. 318Nimis multa videor de me

    动词 videor 采用人称构式(“我似乎……”),上下文省略了补足不定词 dicere(“关于我自己,我似乎说了太多”)。随后的 ipse praesertim 同样带有省略,紧凑地表达了 praesertim cum ipse dicam(“尤其还是我自己亲口在说”)的含义。

  2. 322a propria ac definita disputatione hominis ac temporis ad communem quaestionem universi generis orationem traducere

    这是修辞学中的专业表述,指将论辩从具体的个案(hypothesis / causa,即局限于特定人物与具体情境的议题)提升扩展为普遍的抽象命题(thesis / quaestio generalis,即涉及普遍原则的通论)。动词 traducere 与两组介词短语 a propria ac definita disputatione ... ad communem quaestionem 构成对仗呼应。

  3. 323anno meo

    罗马公职晋升(cursus honorum)中的习用政治术语,意为“在法定最早之年”(相当于 suo anno),指西塞罗在刚达到法律规定的最低候选年龄的第一年便当选执政官,这对于“新人”(novus homo)而言尤为荣耀。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.humanitext-lat1:318-323