- 底本
- Cicero. M. Tulli Ciceronis. Rhetorica, Vol. II. Wilkins, A. S., editor. Oxford: Clarendon Press, 1902.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.humanitext-lat1:329-333
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
西塞罗认为霍尔滕西乌斯死于内战与共和国崩溃之前实属幸运,并敦促布鲁图斯与他一同充当孤苦修辞学的监护人,勉励布鲁图斯凭借深厚的学艺修养超越平庸的辩护人群体。
melius, quaeso, ominare, inquit Brutus. Sit sane ut vis, inquam, et id non tam mea causa quam tua; sed fortunatus illius exitus, qui ea non vidit cum fierent quae providit futura. Saepe enim inter nos impendentis casus deflevimus, cum belli civilis causas in privatorum cupiditatibus inclusas, pacis spem a publico consilio esse exclusam videremus. Sed illum videtur felicitas ipsius qua semper est usus ab eis miseriis quae consecutae sunt morte vindicavisse.
布鲁图斯说:“我求你还是作些吉利的预兆吧。”“那就按你的愿望来吧,”我说,“这倒不全是为了我,更多是为了你;但他的逝世是幸运的,他未曾在灾难发生时目睹那些他早已预见必将到来的惨剧。因为我们彼此间常为那迫在眉睫的灾厄而痛哭,当时我们看见内战的根源被禁锢在私人的野心之中,而和平的希望已被排斥于国家的公议之外。但他终生所享有的幸运,似乎借着死亡将他从随之而来的苦难中拯救了出来。
nos autem, Brute, quoniam post Hortensi clarissimi oratoris mortem orbae eloquentiae quasi tutores relicti sumus, domi teneamus eam saeptam liberali custodia1 et hos ignotos atque impudentis procos repudiemus tueamurque ut adultam virginem caste et ab amatorum impetu quantum possumus prohibeamus. Equidem etsi doleo me in vitam paulo serius tamquam in viam ingressum, prius quam confectum iter sit, in hanc rei publicae noctem incidisse, tamen ea consolatione sustentor quam tu mihi, Brute, adhibuisti tuis suavissimis litteris, quibus me forti animo esse oportere censebas, quod ea gessissem quae de me etiam me tacente ipsa loquerentur viverentque mortuo; quae, si recte esset,2 salute rei publicae, sin secus, interitu ipso testimonium meorum de re publica consiliorum darent. .
然而,布鲁图斯,既然在那位最杰出的演说家霍尔滕西乌斯去世之后,我们被留下来充当孤苦无依的修辞演说之学的监护人,那就让我们将她留在家中,予以体面尊贵的看护,摒绝那些素不相识且厚颜无耻的求婚者,如对待一位成年少女般贞洁地呵护她,并竭尽所能制止情人们的强暴侵犯。我固然痛心于自己如踏上道路般起步稍晚地步入人生,在旅程尚未完结之前,便陷入了国家的这漫漫长夜;然而,布鲁图斯,你寄给我那封极为温雅的书信,却以其中的慰藉支撑着我。你在信中认为我理当保持刚毅的心志,因为我所立下的功业,纵使我闭口不言,它们自身也会为我诉说,并在我死后长存;这些功业若一切安好,自当借着国家的得救,若不然,亦必借着国家的覆亡,为我对共和国的深谋远虑提供明证。
sed in te intuens, Brute, doleo, cuius in adulescentiam per medias laudes quasi quadrigis vehentem transversa incurrit misera fortuna rei publicae.3 Hic me dolor tangit, haec cura sollicitat et hunc mecum socium eiusdem et amoris et iudici. Tibi favemus, te tua frui virtute cupimus, tibi optamus eam rem publicam in qua duorum generum amplissimorum4 renovare memoriam atque augere possis. Tuum enim forum, tuum erat illud curriculum, tu illuc veneras unus, qui non linguam modo acuisses exercitatione dicendi sed et ipsam eloquentiam locupletavisses graviorum artium instrumento et isdem artibus decus omne virtutis cum summa eloquentiae laude iunxisses.
但当我注视着你时,布鲁图斯,我却感到痛心:正当你的青春如驾驭四马战车般穿行于赞誉之中时,国家的悲惨命运却从侧面横冲直撞而来。这痛苦触动着我,这忧虑折磨着我和我身旁这位抱有同样爱戴与见识的同伴。我们支持你,渴望你能施展自身的德行,并为你祈愿能拥有一个让你得以重振并光大两个最为显赫家族之记忆的共和国。因为广场原本属于你,那片竞技跑道原本属于你;唯有你来到了那里,你不仅通过演说演练磨砺了口舌,更以深沉厚重的学艺装备丰富了修辞学本身,并借由这些学艺,将德行的一切光辉与演说的至高盛誉结合在了一起。
ex te duplex nos afficit sollicitudo, quod et ipse re publica careas et illa te. Tu tamen, etsi cursum ingeni tui, Brute, premit haec importuna clades civitatis, contine te in tuis perennibus studiis et effice id quod iam prope modum vel plane potius effeceras, ut te eripias ex ea quam ego congessi in hunc sermonem turba patronorum. Nec enim decet te ornatum uberrimis artibus, quas cum domo haurire non posses arcessivisti ex urbe ea quae domus est semper habita doctrinae, numerari in vulgo patronorum. Nam quid te exercuit Pammenes vir longe eloquentissimus Graeciae? quid illa vetus Academia atque eius heres Aristus hospes et familiaris meus, si quidem similes maioris partis oratorum futuri sumus?
因你之故,我们承受着双重的忧虑:既为你自身失去了共和国,也为共和国失去了你。然而,布鲁图斯,尽管城邦这场残酷的灾难压制了你才华的发展历程,你仍当固守于自己恒久的钻研中,完成你先前几乎已经、或者说完全已经实现的目标——使自己超脱于我在此番谈话中所罗列的那些辩护人流俗之辈。因为,你身披如此丰硕的学艺盛装——这些学艺当你无法在家乡汲取时,便从那座向来被视为学问之乡的城池中求取而来——被列入平庸的辩护人群体之中实属不该。倘若我们终究要与大多数演说家沦为同类,那么希腊远为最为雄辩的人物潘梅内斯何以要训练你?那古老的学园及其继承人、亦即我的宾客与挚友阿里斯图斯又何以要教导你呢?
nonne cernimus vix singulis aetatibus binos oratores laudabilis constitisse? Galba fuit inter tot aequalis unus excellens, cui, quem ad modum accepimus, et Cato cedebat senior et qui temporibus illis aetate inferiores fuerunt, Lepidus postea, deinde Carbo; nam Gracchi in contionibus multo faciliore et liberiore genere dicendi, quorum tamen ipsorum ad aetatem laus eloquentiae perfecta nondum fuit; Antonius Crassus, post Cotta Sulpicius Hortensius. Nihil dico amplius, tantum dico: si mihi accidisset ut numerarer in multis... si operosa est concursatio magis opportunorum...
难道我们没有看清,每个世代都难得出现两位值得赞许的演说家吗?在如此众多的同代人中,加尔巴是唯一出类拔萃者,正如我们所知,连年长的加图以及彼时比他年轻的后辈都向他逊让;其后是雷比达,接着是卡尔博;因为在公民大会上,格拉古兄弟采用了更为流畅、自由的演说风格,然而即便到了他们的时代,演说的至善盛誉亦尚未完备;之后是安东尼乌斯、克拉苏,其后是科塔、苏尔庇基乌斯、霍尔滕西乌斯。我不再多言,我只说一句:如果我沦落到被混同于众人之中……如果更有优势者的竞争是一场艰辛的角逐……”
- 330liberali custodia
方式或手段夺格。意为“配得上自由人的看护”,与奴隶式的囚禁或粗暴的监禁相对,指以尊重与审慎的方式将拟人化的修辞学当作自由民名门少女加以体面守护。
- 330si recte esset
带有副词 recte 的无人称条件句,采用未完成过去时连接法,意为“若一切顺利/平稳”,与后文的 sin secus(若不然)构成对比假设。
- 331cuius in adulescentiam per medias laudes quasi quadrigis vehentem transversa incurrit misera fortuna rei publicae
关系代词属格 cuius 指代布鲁图斯并修饰 adulescentiam。现在分词 vehentem 作不及物/反身用法(意为“驾车疾驰/前行”),修饰 adulescentiam(或通过换置修辞指代布鲁图斯本人)。阴性单数主格 transversa 与 misera fortuna 作表语性一致并起副词作用,意为“从侧面/横向地”,修饰动词 incurrit,形容共和国的厄运横切截断其坦途。
- 331duorum generum amplissimorum
属格名词短语。这里的 genus 指“家族、宗族血统”,特指布鲁图斯所承继的两个显赫名门:父系的尤尼乌斯氏族(Iunii)与母系塞尔维利亚所出的塞尔维利乌斯·阿哈拉(Servilii Ahalae)家族。
