← 西塞罗

布鲁图斯

§312-317

东方游学受教与演说风格的蜕变

西塞罗叙述了在为罗斯基乌斯辩护成功后,因健康恶化而前往东方研学,在哲学家及修辞学家(尤其是罗得岛的莫隆)指导下重塑身心与演说风格的历程,并对比了当时的楷模科塔与霍尔滕西乌斯。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§312

​eodem tempore Moloni dedimus operam; dictatore enim Sulla legatus ad senatum de Rhodiorum praemiis venerat. Itaque prima causa publica pro Sex. Roscio dicta tantum commendationis habuit ut non ulla esset quae non digna nostro patrocinio videretur.1 Deinceps inde multae, quas nos diligenter elaboratas et tamquam elucubratas adferebamus.

就在同一时期,我们师从了莫隆;因为在苏拉担任独裁官期间,他作为使节就罗得岛人的奖赏问题出使元老院。因此,为塞克斯图斯·罗斯基乌斯辩护而发表的第一场公法诉讼赢得了极高的赞誉,以至于似乎没有哪桩案件被认为不值得我们去辩护。自此之后接连有了许多案件,我们将它们精心琢磨、犹如熬夜苦干而成一般呈上法庭。

§313

​nunc quoniam totum me non naevo aliquo aut crepundiis, sed corpore omni2 videris velle cognoscere, complectar non nulla etiam quae fortasse videantur minus necessaria. Erat eo tempore in nobis summa gracilitas et infirmitas corporis, procerum et tenue collum: qui habitus et quae figura non procul abesse putatur a vitae periculo, si accedit labor et laterum magna contentio. Eoque magis hoc eos quibus eram carus, commovebat, quod omnia sine remissione, sine varietate, vi summa vocis et totius corporis contentione dicebam.

如今,既然你似乎希望不是通过某颗黑痣或辨认身份的小道具,而是通过我的整个身心来全面了解我,那么我也将囊括若干或许看似并不那么必要的琐事。当时,我身体极其瘦削孱弱,脖颈修长而纤细:这种体态与容貌被认为若加上劳苦与肺部的剧烈负荷,便离性命之危不远。而我的亲友们之所以对此尤为担忧,是因为我言说一切时毫无舒缓、毫无变化,全凭嗓音的极度用力与整个身躯的紧绷张力。

§314

​itaque cum me et amici et medici hortarentur ut causas agere desisterem, quodvis potius periculum mihi adeundum quam a sperata dicendi gloria discedendum putavi. Sed cum censerem remissione et moderatione vocis et commutato genere dicendi me et periculum vitare posse et temperatius dicere, ut consuetudinem dicendi mutarem, ea causa mihi in Asiam proficiscendi fuit. Itaque cum essem biennium versatus in causis et iam in foro celebratum meum nomen esset, Roma sum profectus.

因此,当朋友和医生们皆劝我放弃出庭辩护时,我认为无论面临何等危险,都应当去承受,绝不能放弃对雄辩之荣耀的期许。但当我思忖着,通过嗓音的舒缓与节制,以及演说风格的转变,我既能避开危险,又能更为克制地演说时,改变这种演说习惯,这便成了我前往亚细亚的缘由。于是,当我在诉讼中历练了两年、且我的名字已在广场中享有盛誉时,我离开了罗马。

§315

​cum venissem Athenas, sex mensis cum Antiocho veteris Academiae nobilissimo et prudentissimo philosopho fui studiumque philosophiae numquam intermissum a primaque adulescentia cultum et semper auctum hoc rursus summo auctore et doctore renovavi. Eodem tamen tempore Athenis apud Demetrium Syrum veterem et non ignobilem dicendi magistrum studiose exerceri solebam. Post a me Asia tota peragrata est †tum summis quidem oratoribus, quibuscum exercebar ipsis libentibus; quorum erat princeps Menippus Stratonicensis meo iudicio tota Asia illis temporibus disertissimus; et, si nihil habere molestiarum nec ineptiarum Atticorum est, hic orator in illis numerari recte potest.

当我抵达雅典后,与古学园派最著名、最明达的哲学家安提柯相处了六个月,在这一最高导师与学者的指导下,我重新焕发了那自早年青春期起便从未中断、始终研习且不断深化的哲学志趣。然而与此同时,在雅典我常在老练且非泛泛之辈的演说名师叙利亚人德米特里门下勤勉受训。此后我走遍了整个亚细亚,与最高水平的演说家们在一起,他们极其乐意与我一同演练。其中居于首位的是斯特拉托尼基亚的梅尼普斯,依我之见,他是彼时全亚细亚最为雄辩之人;而且,倘若毫无烦冗与不当是阿提卡风格的标志,这位演说家完全可以正当地被列入他们之中。

§316

​adsiduissime autem mecum fuit Dionysius Magnes; erat etiam Aeschylus Cnidius, Adramyttenus Xenocles. Hi tum in Asia rhetorum principes numerabantur. Quibus non contentus Rhodum veni meque ad eundem, quem Romae audiveram Molonem applicavi cum actorem in veris causis scriptoremque praestantem tum in notandis animadvertendisque vitiis et in instituendo docendoque prudentissimum.3 Is dedit operam, si modo id consequi potuit, ut nimis redundantis nos et supra fluentis iuvenili quadam dicendi impunitate et licentia reprimeret et quasi extra ripas diffluentis coerceret. Ita recepi me biennio post non modo exercitatior sed prope mutatus. Nam et contentio nimia vocis resederat et quasi deferverat oratio lateribusque vires et corpori mediocris habitus accesserat.

与我相伴最久的则是迈格奈西亚的狄奥尼修斯;此外还有克尼多斯的埃斯库罗斯,阿德拉米提翁的克塞诺克勒斯。他们当时被公认为亚细亚首屈一指的修辞学家。但我并不以此为足,又来到了罗得岛,投身于我在罗马曾听过课的那位莫隆门下;他不仅在真实案件中是卓越的诉讼辩护者与著述家,而且在指出并纠正缺点、在启发与指导方面也极富智识。他竭尽全力——倘若他真能达成的话——去压制我们因某种青春期的放纵与无忌而导致的过度冗余和狂涌之势,约束我们宛如漫溢堤岸的奔流。就这样,两年后我归来时,不仅受到了更充分的锤炼,甚至可以说是脱胎换骨。因为嗓音的过分紧绷已经平复,演说风格宛如退了虚热,肺部增添了气力,身躯也获得了适度的强健体魄。

§317

​duo tum excellebant oratores qui me imitandi cupiditate incitarent, Cotta et Hortensius; quorum alter remissus et lenis et propriis verbis comprendens solute et facile sententiam, alter ornatus, acer et non talis qualem tu eum, Brute, iam deflorescentem cognovisti, sed verborum et actionis genere commotior. Itaque cum Hortensio mihi magis arbitrabar rem esse, quod et dicendi ardore eram propior et aetate coniunctior. Etenim videram in isdem causis, ut pro M. Canuleio, pro Cn. Dolabella consulari, cum Cotta princeps adhibitus esset, priores tamen agere partis Hortensium.4 Acrem enim oratorem, et incensum et agentem et canorum concursus hominum forique strepitus desiderat.

当时有两位卓越的演说家激发了我模仿的渴望,即科塔与霍尔滕西乌斯。二人之中,前者舒缓而温和,以贴切的词句流畅而自如地阐明意旨;后者则辞藻华丽、激情四射,且并非如你后来在他凋零时期所认识的那样,布鲁图斯,而是在文辞与身势表现上更为激昂跌宕。因此我认为,与我更有竞争关系的乃是霍尔滕西乌斯,因为在演说的热烈程度上我与他更为接近,年龄上也更为贴近。事实上我曾在同一案件中看到——例如为马尔库斯·卡努莱乌斯、为曾任执政官的格奈乌斯·多拉贝拉辩护时——尽管科塔被请来作为首席发言人,但真正唱主角的依然是霍尔滕西乌斯。因为人群的聚集与法庭的喧嚣所呼唤的,正是热烈、激昂、动作丰富且声如洪钟的演说家。

语法注4 条
  1. 312non ulla esset quae non digna nostro patrocinio videretur

    在表示结果的 ut 从句中,以带有否定意味的代词词组 non ulla(即 nulla)作主语构成存在句,后接带有否定的特征关系从句 quae non... videretur,形成双重否定。这一结构表达强烈的肯定含义,即几乎所有的案件都被认为值得由他来辩护。

  2. 313non naevo aliquo aut crepundiis, sed corpore omni

    化用了罗马喜剧中通过“身上的黑痣(naevus)或佩戴的辨认饰物(crepundia)”确认离散亲人身份(认亲场景)的戏剧套路。西塞罗以此形成鲜明对比,意指布鲁图斯希望全面深入地了解他的全貌与生涯,而非仅凭局部或外在的细枝末节。

  3. 316cum actorem in veris causis scriptoremque praestantem tum in notandis animadvertendisque vitiis et in instituendo docendoque prudentissimum

    由相关连词 cum... tum... 连接的两个宾格短语,作为前面宾格 Molonem 的同位修饰成分。前半部分以 praestantem(卓越的)为核心修饰 actorem 和 scriptorem,后半部分以 prudentissimum(最明达的)为核心支配包含动形词和动名词的介词短语,并列展现了莫隆作为实务家与教育者的双重卓越才能。

  4. 317priores tamen agere partis Hortensium

    从属于主要动词 videram 的“宾格加不定式”(A.c.I.)结构。priores partes agere 源自戏剧术语的惯用表达,意为“扮演主角/首要角色”,作为宾格主语 Hortensium 的谓述,与前面的让步从句 cum Cotta princeps adhibitus esset(尽管科塔被请来作为首席)形成鲜明对照。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.humanitext-lat1:312-317