← 西塞罗

布鲁图斯

§305-311

青年时期的学问研习与步入法庭辩护

西塞罗回顾了青年时期的演说界与法庭局势,记述了自己在斯凯沃拉、斐洛、狄奥多托斯指导下研习法学、哲学与辩证法,以及每日进行希腊语演练的历程,阐明自己是在经过充分的学术准备后才正式步入法庭辩护。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§305

​reliqui qui tum principes numerabantur in magistratibus erant cottidieque fere a nobis in contionibus audiebantur. Erat enim tribunus plebis tum C. Curio, quamquam is quidem silebat, ut erat semel a contione universa relictus;1 Q. Metellus Celer non ille quidem orator, sed tamen non infans; diserti autem Q. Varius C. Carbo Cn. Pomponius, et hi quidem habitabant in rostris; C. etiam Iulius aedilis curulis cottidie fere accuratas contiones habebat. Sed me cupidissimum audiendi primus dolor percussit, Cotta cum est expulsus. Reliquos frequenter audiens acerrimo studio tenebar cottidieque et scribens et legens et commentans oratoriis tantum exercitationibus contentus non eram. Iam consequente anno Q. Varius sua lege damnatus excesserat; ​ego autem in iuris civilis studio multum operae dabam Q. Scaevolae Q. F., qui quamquam nemini se ad docendum dabat, tamen consulentibus respondendo studiosos audiendi docebat. Atque huic anno proximus Sulla consule et Pompeio fuit. Tum P. Sulpici in tribunatu cottidie contionantis totum genus dicendi penitus cognovimus; eodemque tempore, cum princeps Academiae Philo cum Atheniensium optimatibus Mithridatico bello domo profugisset Romamque venisset, totum ei me tradidi admirabili quodam ad philosophiam studio concitatus, in quo hoc etiam commorabar attentius—etsi rerum ipsarum varietas et magnitudo summa me delectatione retinebat—quod tamen sublata iam esse in perpetuum ratio iudiciorum videbatur.2

当时被列为首要人物的其余诸人正身居官职,我们在公民集会上几乎每日都能聆听他们的言辞。因为盖乌斯·库里奥当时正任平民保民官,尽管自从有一次被全体集会群众抛弃之后,他便一直保持沉默;昆图斯·梅特卢斯·凯莱尔虽然算不上真正的演说家,但绝非拙于言辞;而昆图斯·瓦里乌斯、盖乌斯·卡尔博、格奈乌斯·庞波尼乌斯则口才出众,且他们确实常驻于演说坛上;盖乌斯·尤利乌斯身为贵族市政官,也几乎每日举行精心准备的集会演说。然而,对于极渴望聆听的我而言,初次的悲痛袭来是在科塔被放逐之时。我频繁聆听其余诸人的言辞,为极炽烈的热忱所占据,每日读书、写作、深思,绝不满足于仅仅进行演说术的练习。到了接下来的一年,昆图斯·瓦里乌斯依其自身设立的法律被定罪,流亡在外;而我在民法研习上,将大量精力倾注于昆图斯之子昆图斯·斯凯沃拉身上;他虽然从不将自己专门献给任何人进行授业,却通过向咨询者解答疑难,教导了那些渴望聆听求教之人。紧随这一年之后的,便是苏拉与庞培担任执政官之年。当时由于普布利乌斯·苏尔皮基乌斯在保民官任上每日发表集会演说,我们得以彻底洞悉其全部演说风格;就在同一时期,学园派宗师斐洛在米特拉达梯战争期间与雅典显贵一同逃离家园来到罗马,为一种对哲学的惊人热情所激荡,我将自己完全交托于他;我在此领域格外专心致志地停留——尽管事物本身的丰富性与崇高性以极大的愉悦留住了我——还因为当时的法庭秩序似乎已永远荡然无存。

§307

​occiderat Sulpicius illo anno tresque proximo trium aetatum oratores erant crudelissime interfecti, Q. Catulus M. Antonius C. Iulius. [Eodem anno etiam Moloni Rhodio Romae dedimus operam et actori summo causarum et magistro.] haec etsi videntur esse a proposita oratione diversa, tamen idcirco a me proferuntur ut nostrum cursum perspicere, quoniam voluisti, Brute, possis—nam Attico haec nota sunt—et videre quem ad modum simus in spatio Q. Hortensium ipsius vestigiis persecuti.3 Triennium fere fuit urbs sine armis, sed oratorum aut interitu aut discessu aut fuga—nam aberant etiam adulescentes M. Crassus et Lentuli duo—primas in causis agebat Hortensius, magis magisque cottidie probabatur Antistius, Piso saepe dicebat, minus saepe Pomponius, raro Carbo, semel aut iterum Philippus. At vero ego hoc tempore omni noctes et dies in omnium doctrinarum meditatione versabar.

苏尔皮基乌斯在当年陨落,次年代表三个世代的三位演说家——昆图斯·卡图卢斯、马尔库斯·安东尼乌斯、盖乌斯·尤利乌斯——遭到极其残酷的杀害。[同年我们也在罗马受教于罗得岛的莫隆,他既是诉讼辩护的大师,也是卓越的导师。]这些事情尽管看似脱离了预设的话题,然而之所以由我提出来,布鲁图斯,是因为既然你有所期望,便能使你清楚审视我们的成长历程——因为对阿提库斯而言这些皆是熟知的——并看到我们在赛道上是如何紧跟昆图斯·霍尔滕西乌斯的足迹对其紧追不舍的。将近三年的时间里,城邦免于兵燹,但由于演说家们或是殒命、或是离去、或是逃亡——因为年轻的马尔库斯·克拉苏与两位伦图卢斯亦不在城中——霍尔滕西乌斯在诉讼中独占鳌头,安提斯提乌斯日益获得好评,皮索经常演说,庞波尼乌斯则较少,卡尔博罕见发声,腓力仅有一两次登场。然而在此期间,我整日整夜沉浸于对一切学识的思考与探究中。

§309

​eram cum Stoico Diodoto, qui cum habitavisset apud me mecumque vixisset, nuper est domi meae mortuus. A quo cum in aliis rebus tum studiosissime in dialectica exercebar, quae quasi contracta et astricta eloquentia putanda est; sine qua etiam tu, Brute, iudicavisti te illam iustam eloquentiam, quam dialecticam esse dilatatam putant, consequi non posse. Huic ego doctori et eius artibus variis atque multis ita eram tamen deditus ut ab exercitationibus oratoriis nullus dies vacuus esset.

我与斯多亚学派的狄奥多托斯在一起;他在我处借宿并与我同住,近期才在我家中逝世。从他那里,我不但在其他方面,尤其在辩证法上受到了极其勤勉的训练;辩证法应当被视为一种被压缩和约束的雄辩;布鲁图斯,你本人也曾判定,没有这种训练,便无法获得那真正当之无愧的雄辩,即人们认为是展开了的辩证法的那种雄辩。然而,尽管我如此委身于这位导师以及他丰富多样的诸般技艺,却没有一天荒废演说术的实操训练。

§310

​commentabar declamitans—sic enim nunc loquuntur—saepe cum M. Pisone et cum Q. Pompeio aut cum aliquo cottidie, idque faciebam multum etiam Latine, sed Graece saepius, vel quod Graeca oratio plura ornamenta suppeditans consuetudinem similiter Latine dicendi adferebat, vel quod a Graecis summis doctoribus, nisi Graece dicerem, neque corrigi possem neque doceri.

我经常与马尔库斯·皮索以及昆图斯·庞培,或者每天与某人一起,通过做习作演说——如今人们确实这么称呼——来进行演练;我用拉丁语做了许多此类练习,但更频繁地使用希腊语,这或是因为希腊语演说提供了更多文辞修饰,从而带来了以同样方式用拉丁语演说的习惯,或是因为倘若不用希腊语表达,我便既无法得到希腊顶尖宗师的指正,也无法获得其教导。

§311

​tumultus interim in recuperanda re publica et crudelis interitus oratorum trium Scaevolae Carbonis Antisti, reditus Cottae Curionis Crassi Lentulorum Pompei, leges et iudicia constituta, recuperata res publica; ex numero autem oratorum Pomponius Censorinus Murena sublati.4 Tum primum nos ad causas et privatas et publicas adire coepimus, non ut in foro disceremus, quod plerique fecerunt, sed ut, quantum nos efficere potuissemus, docti in forum veniremus.

在此期间,发生了恢复共和国的动荡,斯凯沃拉、卡尔博、安提斯提乌斯三位演说家惨遭戕害,科塔、库里奥、克拉苏、伦图卢斯诸人、庞培相继归来,法律与法庭得以重建,共和国得以恢复;然而在演说家的人数中,庞波尼乌斯、琴索里努斯、穆雷纳则被夺去了性命。这时我们才首次开始接手私案与公案,并非如多数人所做的那样为了在广场中现学,而是为了在我们所能做到的限度内,以训练有素之姿踏入广场之中。

语法注4 条
  1. 305ut erat semel a contione universa relictus

    连词 ut 搭配直说式过去完成时 erat relictus,引导时间状语从句,意为“自从……以来”或“一经……之后”。与 semel(曾经、一度)搭配,表示自从他在一次公民集会上被全体听众中途离弃之后,便在此后一直保持沉默。

  2. 306hoc etiam commorabar attentius—etsi rerum ipsarum varietas et magnitudo summa me delectatione retinebat—quod tamen sublata iam esse in perpetuum ratio iudiciorum videbatur

    指示代词夺格 hoc 为原因夺格,前瞻预示后文引导原因从句的 quod(“因……缘故”)。插入的让步从句 etsi ... retinebat 将主句谓语 commorabar attentius 与原因从句 quod ... videbatur 分隔开,其句法骨架为 hoc attentius commorabar, quod ... videbatur(“正因……缘故,我才更加专注地停留于此”)。

  3. 307in spatio Q. Hortensium ipsius vestigiis persecuti

    in spatio 借用了赛马场赛道(spatium)的比喻。ipsius vestigiis 为路径或方式夺格,意为“紧踩着他本人的脚印”或“紧随其后”。此句形象地表达了西塞罗在演说赛道上如同紧追领先者霍尔滕西乌斯步伐的竞跑者。

  4. 311tumultus interim in recuperanda re publica et crudelis interitus oratorum trium Scaevolae Carbonis Antisti, reditus Cottae Curionis Crassi Lentulorum Pompei, leges et iudicia constituta, recuperata res publica; ex numero autem oratorum Pomponius Censorinus Murena sublati

    这一长串句子省略了有限动词系词(如 erat, sunt),纯以并列的名词短语及分词短语构成电报式的名词句风格,短促而富有节奏地罗列了内战动荡、演说家横死、流亡显贵归来及宪制重建的过程,最终引向段末的核心主句 Tum primum nos ... adire coepimus。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi0474.phi039.humanitext-lat1:305-311